Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Articulus I: Utrum aliqua passio sit in anima
Articulus II: Utrum passio magis sit in parte appetitiva quam in apprehensiva
Articulus III: Utrum passio sit magis in appetitu sensitivo quam intellectivo, qui dicitur voluntas
In articulo tertio dubium hic solvendum occurrit, quod in pluribus locis moveri potest. Et est dubium ad hominem, scilicet s. Thomam: scilicet quo pacto ipse in Prima Parte, qu. LXXXII, art. 4, ponit differentiam inter motionem intellectus a voluntate et e converso, in hoc quod intellectus finaliter, voluntas vero effective movet; et hic1 vult quod bonum intellectum est activum in voluntatem.
II. Ad hoc dicitur quod bonum apprehensum movet appetitum dupliciter, effective scilicet, et finaliter: effective quidem, causando ipsum actum appetitus; finaliter vero, quoniam ipse actus in appetitu causatus, tendit in bonum apprehensum ut finem. Differenter tamen apprehensum bonum causat utroque modo: quia ad causandum effective, utitur esse ut forma; ad causandum vero finaliter, utitur esse ut esse. Appetibile enim, puta sanitas apprehensa, ratione sui esse quasi forma, facit in appetitu desiderium sui ut sit in esse reali; iuxta illud Averrois, in XII Metaphys., commento XXXVI: Balneum in anima agit desiderium, etc. Unde inter ceteras causalitates effectivas, et hanc qua appetibile movet appetitum, duplex est differentia. Prima, licet occulta, est quia reliquis forma est ratio agendi, unde et passum assimilatur agenti: in hac vero, ut bonum inveniatur omnifariam obiectum formale appetitus, esse induit rationem formae; unde appetitus non suscipit similitudinem agentis, sed conveniens sibi in ordine ad tale appetibile. Secunda est manifesta: quia in ceteris causa effectiva non per se est nisi effectiva; in hac vero necessario ipsa effectiva est finalis non per accidens, sed per se; quoniam per se effectus eius est actus per se tendens in causam illam ut finem. Propter quod Averroes, in de Substantia Orbis2, reprehendit dicentes finem non esse agens, dicendo quod finis significat agens significatione necessaria. Quia vero causalitas ista non est, nec potest esse pure effectiva, sed est effectiva et finalis; connumerata est cum finali a s. Thoma in Prima Parte3 et alibi4. Quia autem in veritate intervenit causalitas effectiva, ideo hic et alibi5 quandoque exprimitur quod bonum apprehensum est activum, et appetitus est passivus, etc.
Est ergo differentia inter intellectum et voluntatem in movendo in hoc, quod voluntas movet effective intellectum et alias animae vires quoad exercitium actus: intellectus autem movet illam finaliter, et cum hoc effective, ad specificationem actus, et illa efficientia quae necessario iungitur fini. Propter quod, ut dictum est, finalis tantum causalitas expressa est.
III. Quod autem haec sit Auctoris mens, non solum ex dictis nunc haberi potest, sed ex superius6 dictis, scilicet quod intellectus ratione obiecti movet appetitum in genere causae formalis: de quo tamen nulla in Prima Parte, loco allegato7, fit mentio. Ex hoc enim habeo quod, si etiam cum dictione exclusiva Auctor dixisset intellectum movere voluntatem finaliter solum, adhuc starent quae diximus: eo quod exclusio non fit a concomitantibus, et, ut dictum est8, causam finalem concomitatur efficiens supra dicto modo, et formalis respectu actuum, ut superius9 explanatum fuit.
In articulo tertio dubium occurrit de hoc quod etiam in primo articulo dictum est, scilicet quod in sola anima et appetitu intellectivo nulla est proprie passio. Est autem ratio dubii quia Scotus, in I Sent., dist. I, qu. III, et in IV Sent., dist. XLIX, qu. VII, ponit in voluntate non solum operationes, sed passiones spirituales. Et quantum ipse insinuare videtur, intendit quod voluntas tunc operatur, quando contingit obiectum: tunc autem patitur, quando recipit ab obiecto. Ita quod operatio coniungit potentiam obiecto: passio autem non, sed ab obiecto est ut causa efficiente tantum. Nulla autem haec ratione probat in generali: sed forte, super ipsius passionis nomen innixus, et auctoritate Aristotelis10 usus, quod delectatio sequitur operationem, quasi per se notum accepit quod falsum credimus11.
Passionis enim nomen, in primis, in immaterialibus vel ad solam receptionem, ut in intellectu, vel ad receptionem per modum rei quae trahitur in aliud, ut in appetitu intellectivo, constat inveniri, ex III de Anima12, et V Metaphys.13 Et hoc, proprie loquendo: metaphorice enim consuevimus actus voluntatis similes passionibus appetitus sensitivi, vocare passiones, ut velle vindictam vocamus iram, et velle malum alicui vocamus odium. Et haec locutio multos, iudicio meo, fefellit.
Quod autem delectatio sequatur operationem, hoc accidit ei inquantum est passio: non enim omnis passio sequitur sic operationem; immo stat quod passio sit prima operatio appetitus, ut patet de amore. Et tu potes sic inspicere quod dicimus. Amor est passio, immo prima omnium passionum: et tamen amor est operatio tam in appetitu sensitivo quam intellectivo: ergo distinctio inter passionem et operationem appetitus nulla est. Minor patet: quia amor maxime contingit obiectum; et, apud Scotum14, est ipsa essentia beatitudinis. - Praeterea, delectatio est passio: et habet pro obiecto, et non solum pro causa, delectabile: ergo delectatio est coniungens obiecto. Probatur assumptum. Quia videns Deum, delectatur de Deo tanquam obiecto summo delectabili: et qui habet delectationem morosam, delectatur de re cogitata turpi ut obiecto delectabili, ac si esset in re, et non solum ut causa efficiente.
Dicito ergo quod passiones in appetitu sensitivo sunt verae operationes, causatae tamen ab appetibili, et habentes pro obiecto appetibile. Sed differentia consistit in hoc, quod in appetitu sensitivo sunt permixtae15 cum passione corporali: in appetitu vero intellectivo, non. Et per exclusionem huius compositionis, dicuntur in eo simplices actus, similes tamen passionibus sensitivi appetitus. Haec nunc sufficiant in communi: in speciali autem inferius, cum de delectatione et tristitia tractabitur, sermo erit16.