Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Articulus I: Utrum aliqua passio sit in anima
Articulus II: Utrum passio magis sit in parte appetitiva quam in apprehensiva
In corpore articuli secundi, adverte quod, cum determinatum fuerit in primo articulo quod motus animi habet rationem passionis ex adiuncta transmutatione corporali, putaret quispiam quod ex maiori propinquitate ad huiusmodi transmutationem, debuisset definiri an appetitiva vel apprehensiva pars sapiat passionem. Et licet hoc licitum fuisset, et eadem conclusio ab Auctore alibi1 ex hac radice habeatur, eo quod nulla vis apprehensiva causat transmutationem corporalem nisi mediante appetitiva, ac per hoc, appetitiva, propinquior passioni, magis eam participat, ita quod materialiter cadat in eius ratione, ut in responsione ad tertium in littera dicitur; altius tamen exorsus, Auctor ex propriis rationibus motuum apprehensivae et appetitivae, intentum venatus est; ita quod, seclusa transmutatione corporali, invenit appetitivum motum habere magis rationem passionis. Cum enim, secluso corpore, pati consistat in recipere ab agente et trahi in illud (omne enim agens, assimilando sibi patiens, trahit illud ad se); et pars apprehensiva minus trahatur ad agens quam pars appetitiva: consequens est quod passionis communiter dictae magis habeat rationem pars appetitiva quam apprehensiva. Et probatur minor in littera: quia pars apprehensiva trahitur ab agente ad hoc ut sit ipsum secundum esse intentionale; pars vero appetitiva trahitur ab agente ad hoc ut iungatur sibi secundum esse naturale.
II. Sed accidit dubitatio. Quia aut hic est sermo de passione, ut est ab agente: aut communiter, ut est sive ab agente sive a fine. Si primo modo, tunc ambigua videtur ratio: quoniam de appetibili, an moveat effective appetitum, magna quaestio est. – Si secundo modo, tunc nihil valet ratio: quia magis patitur qui proprie patitur, quam qui metaphorice; finis autem metaphorice agit. Ex hoc igitur quod appetitus magis trahitur ad suum obiectum, quam pars apprehensiva ad suum, non sequitur quod magis patiatur: quoniam apprehensiva patitur vere, idest a vere agente; appetitiva autem non patitur vere.
Ad hoc dicitur quod sumitur passio vere, et non metaphorice: et quod appetibile, ut dicit Averroes, in XII Metaphys., commento XXXVI, secundum quod est in anima, est agens desiderium, et trahit ad se finem ut est in re. Ita quod differentia assignata in littera consistit in hoc, quod agens in partem apprehensivam, trahit ipsum ad se in esse intentionale, et hic sistit: ad hoc enim actio haec et passio ordinatur. Appetibile autem agens in partem appetitivam, trahit ipsam effective ad hoc ut iungatur sibi realiter, quovis modo contingat ista coniunctio realis: sufficit enim quod passio illa per se ordinetur ad realem coniunctionem. – Quod autem a multis vertatur in dubium, an appetibile agat in appetitum, eis relinquatur haec dubitatio: nos enim experimur incuti nobis a malis futuris apprehensis timorem, a praesentibus tristitiam, et a delectabilibus coniunctis delectationem, etiam si nolimus, sicut a sensibilibus sensationes.
III. In responsione ad primum, dubium occurrit. Quia si in his quae pertinent ad defectum, intensio non attenditur penes accessum ad aliquod maius, oportet falsam reddere, aut excipere tam a doctrina tradita in II Metaphys., allegata in argumento, quam in I Poster.2, scilicet, Propter quod unumquodque tale, illud magis. – Deinde quia videmus quod potentia maior est penes accessum ad materiam primam. Constat autem potentiam defectum sonare.
IV. Ad hoc dicitur quod doctrina hic tradita non solum dicta, sed probata ratione est: quia scilicet ratio privationis et defectus consistit in hoc, scilicet in recessu a perfecto. Regulare quippe est quod unumquodque est magis et minus tale, secundum sui constitutivi propriam latitudinem, ut patet inductive. Defectiva igitur, cum constituantur per hoc quod est deficere ab aliquo, quanto magis ab illo deficiunt, tanto magis erunt defectiva: haec enim est propria latitudo deficientis ut sic. Ex hoc autem quod defectiva ut sic, penes maiorem elongationem a perfectione magis defectiva sunt; consequens est quod maior defectus non sit a minori defectu ut propria causa, sed ex ipsa elongatione intervenit. Sicut enim in perfectionibus intensio est penes accessum ad causam, quia perfectio effectus est ex causa; ita si in malis defectus consequens esset ex praecedente in sua causa, ut propria causa defectus, effectus intenderetur secundum accessum ad causam.
Et ex hoc patet solutio primae obiectionis. In defectivis enim causa defectiva non est propria causa effectus defectivi quoad defectum: sed ex hoc ipso quod magis elongatur a perfectioni, magis defectivum est. Unde licet pars apprehensiva sit causa appetitivae, et potentialitas in apprehensiva causet potentialitatem in appetitiva; maior tamen potentialitas invenitur in appetitiva, ex hoc ipso quod magis recedit ab actu quam apprehensiva. Quod est dictu quod potentialitas sua non tota est a potentialitate apprehensivae, sed ex necessitate adveniens.
Ad secundam autem obiectionem dicitur quod, quia, ut dicitur X Metaphys.3, mensura debet esse certissima, nihil prohibet quoad nos defectus mensurari penes accessum ad aliquod positum summe deficiens: sicut infirmitates maiores et minores dicimus per accessum ad mortem, et similiter potentialia apud nos per accessum ad materiam primam; cum in rei veritate, illae per recessum a vita, et istae per recessum ab actu, maiores vel minores sunt.
V. In responsione ad secundum, adverte quod non concedit Auctor quod vis appetitiva sit magis activa simpliciter, sed quoad principrandum actum exteriorem. Vis enim apprehensiva, cum moveat appetitivam, est magis in actu simpliciter, et magis activa quodammodo: appetitiva autem efficacior est ad actum exteriorem, quia ei obediunt vires executivae, et quia primum movens est ad exercitium actus. Quod tamen totum, ut in littera dicitur, habet ex eodem ex quo habet quod sit magis passiva: ex natura namque appetitus est et quod tendat in bonum, in finem, in rem secundum seipsam. Constat namque quod ex hoc quod finis est obiectum appetitus, supremus appetitus habet quod sit motivus simpliciter ad exercitium, et universaliter quod appetitus movet membra, ut patet ex III de Anima4.