Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Articulus I: Utrum aliqua passio sit in anima
Circa rationem passionis magis proprie, assignatam in primo articulo vigesimaesecundae quaestionis, dubium occurrit: quia cum omnis passio animae, de qua est sermo, sit cum aliqua disconvenienti transmutatione corporali, quoniam oportet motum cordis a naturali suo motu aliqualiter recedere; sequitur quod omnis passio est cum transmutatione in deterius, et nulla sit in melius.
II. Ad hoc dicitur quod, absolute loquendo, concedendum est quod omnis passio animae est cum aliqua praeternaturali mutatione, quia cordis motus intenditur aut remittitur a suo naturali motu: et ex hoc illa opera animae quae vocamus eius passiones, habent rationem et nomen passionis. Verum quia inter praeternaturales mutationes datur latitudo, et minus mala, respectu magis malae, habet rationem melioris; ideo passiones illae quae ad peius declinant, magis proprie passiones dicuntur. Declinant autem in peius mutationes illae quae sunt materia passionum consistentium in fuga seu retractione, ut timor et tristitia; quam illae quae sunt materia passionum consistentium in extensione seu prosecutione, ut amor et laetitia: quia vita humana consistit in vitali extensione cordis ad totum corpus. Et propterea in littera dicitur quod tristitia habet magis rationem passionis quam laetitia: ista enim praeternaturalitatem solam intensionis motus, habet; illa, ultra praeternaturalitatem remissionis motus, habet motum contrarium vitali extensioni cordis ad corporis partes. Ex eadem quoque radice, scilicet maioris recessus a naturali, passiones quaecumque intensae habent magis rationem passionis quam remissae: motus enim corporalis maior ibi intervenit.
Haec autem quae dicimus, notanter diximus absolute dici. Quoniam si esset sermo non absolute, sed in ordine ad hunc melancholice vel sic quomodolibet dispositum, nihil prohibere videtur quod transmutatio oppositae passionis, puta laetitiae, sit naturalis simpliciter etiam illi; praeternaturalis autem huic sic nunc invento. Alteri enim extremo non solum extremum, sed medium opponitur, ut dicitur in V Physic.1: et motus cordis qui huic nunc, sic, etc., est intensior, simpliciter etiam ipsi bene disposito potest esse naturalis; ut infirmis videtur contingere, cum, ad aliqualem laetitiam excitati, a cordis pressura levantur. – Signum autem quod in omni passione animae fit transmutatio aliqua praeternaturalis in corde, est neminem in passione eadem actualiter diutius perdurare, sine corporali laesione aut curatione.
III. In responsione ad primum et secundum, adverte quod, quia motus animi qui vocantur animae passiones, scilicet amor, timor, ira, et alia huiusmodi, habent rationem passionis proprie, secundum quod intervenit in eis aliqua transmutatio corporalis, et huiusmodi transmutatio est annexa motui animae; ideo huiusmodi actus appetitus animalis habent quidem rationem passionis, ratione annexi; habent autem rationem appetitivi motus, et talis, puta irae vel timoris, secundum se. Propter quod in littera2 dicitur quod animae convenit huiusmodi pati per accidens: et alibi, scilicet in XXVI qu. de Veritate3, dicitur quod irasci, timere, etc., conveniunt animae per se. Et revera hoc habet compositum ratione animae, illud ratione corporis.