Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1511

Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.

This work is being completed — add a section.


Praefatio ad Nicolaum Fliscum

In Prologum Primae Secundae

Quaestio I: De ultimo fine hominis

Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit

Quaestio III: Quid sit beatitudo

Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur

Quaestio V: De adeptione beatitudinis

Quaestio VI: De voluntario et involuntario

Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum

Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum

Articulus I: Utrum voluntas sit tantum boni

Articulus II: Utrum voluntas sit tantum finis, an etiam eorum quae sunt ad finem

Articulus III: Utrum voluntas eodem actu moveatur in finem, et in ID quod est ad finem

Circa titulum tertii articuli eiusdem octavae quaestionis, dubium occurrit: an scilicet quaeratur hic de ipsa volitione, aut universaliter de actu voluntatis. Si de voluntate sola, vana est quaestio: nam in praecedenti articulo determinavit Auctor quod volitio est finis tantum. Si enim volitio non est eorum quae sunt ad finem, frustra quaeritur de ipsa an sit una vel plures respectu eorum quae sunt ad finem, et in finem. Si de omni actu voluntatis, extra limites propositi est: quia hic de volitione quaestio est, et hoc quaesitum articulus huius quaestionis esse debet.

II. Ad hoc breviter dicitur dupliciter. Primo, quod volitio et habet rationem volitionis; et habet rationem motus voluntatis in finem. Et licet inquantum volitio est, exclusa sit ab his quae sunt ad finem; inquantum tamen est motus voluntatis in finem, non excluditur ab his quae sunt ad finem. Et propterea quaesitum est hic utrum motus voluntatis in finem, et in id quod est ad finem, sit unus numero vel non. Et licet esse motum voluntatis in finem, sit commune volitioni et pluribus aliis actibus voluntatis; quia tamen volitio est primus motus voluntatis in finem, idcirco quaestio de eodem vel diverso in motu voluntatis in finem, ad quaestionem de primo motu spectat.

Secundo, et quasi in idem redit, dicitur quod, quia praesens articulus non est de aliquo uno actu, sed de unitate vel pluralitate actuum respectu horum obiectorum, scilicet finis et eius quod est ad finem; merito locutus est in quaestione de primo actu, cuius proprium obiectum est finis, et potentiam primo ducit ad finem.

III. Circa doctrinam huius tertii articuli, pro quanto dicitur quod quando voluntas movetur in id quod est ad finem inquantum huiusmodi, movetur quoque necessario eodem motu in finem, occurrit dubium ex Gregorio de Arimino, in I Sent., dist. 1, qu. 1, art. 2. Ex triplici siquidem capite arguit, et dicit oppositum. Primo, ex eo quod volitio finis est causa volitionis eius quod est ad finem. Idem enim non est causa sui ipsius. – Et confirmatur. Quia cum dicitur quod volo medicinam propter sanitatem, designatur quod volo medicinam propter volitam sanitatem. – Et confirmatur. Quia sicut conclusio nota est propter principia, ita id quod est ad finem, est volitum propter finem: sed ibi notitia est causa notitiae, ut patet I Poster.: ergo haec volitio fit a volitione.

Secundo, ducendo ad inconveniens. Quia sequeretur quod appetens propter finem, semper actu appeteret finem. Quod patet esse falsum, tum quando sunt multi fines subordinati, de quibus actualiter appetens non cogitat: tum quando actualis de fine cogitatio desinit, ut in orante Deum in principio in ipsum moto, deinde continuante orationem absque actuali cogitatione de Deo.

Tertio, ducendo quoque ad inconveniens. Quia sequeretur quod idem actus voluntatis esset simul volitio et nolitio: ut patet cum quis odit peccatum propter Deum. Si enim est unus actus, erit simul velle Deum ut finem, et nolle peccatum ut repugnans fini.

IV. Ad horum evidentiam, scito primo quod finis et id quod est ad finem, et similiter conclusio et principium, dupliciter accipi possunt. Primo, secundum se. Et sic non sunt ad praesens propositum: nihil enim refert ad propositum, an inter se haec se habeant ut causa et causatum, an e converso. Alio ergo modo sumuntur ut volita vel cognita a nobis: et sic de eis est praesens sermo. Et vertitur in dubium an, cum volitum est aliquid propter aliud ut finem, eadem numero volitio sit circa utrumque: an sint duae simul volitiones, quarum una est ratio alterius.

Et simile est cum cognoscitur conclusio propter principia: an scilicet sint duae cognitiones, quarum una est causa alterius; an una circa utraque.

Scito secundo, quod iudicium de hac quaestione omnino contrarium profertur ab his qui haec considerant per modum rerum naturalium, aliis censentibus esse omnino unum motum, aliis omnino distinctos. Qui enim examinant rem hanc per modum naturalis motus, et vident quod motus voluntatis in eo quod est ad finem, ut sic, habet pro uno et eodem termino utrumque diversimode, quia id quod est ad finem ut materiale, et finem ut formale; iudicant consequenter quod hic motus est omnino unus, sicut visus coloris et luminis. Et simile est in conclusione et principio. - Qui vero rem hanc per modum naturalium causarum examinant, et vident quod conclusio non aliter cognoscitur propter principium, nisi quia cognoscitur per principium cognitum (omnis enim doctrina et disciplina ex praeexistente fit cognitione); et similiter quod id quod est ad finem, non amatur aliter propter finem, nisi quia amatur propter finem volitum; concludunt, attenta distinctione causae et causati, omnimodam eorum distinctionem.

Divus autem Thomas media via incessit, et posuit motum voluntatis in eo quod est ad finem propter finem, esse unum quidem numero, pluralitatem vero formalem in eo. Vidit enim quod anima nostra tripliciter se habet ad obiecta, scilicet habitualiter, actualiter et virtualiter; et quod inter motum voluntatis in aliquid habitualiter et actualiter, medius est motus voluntatis in illud virtualiter. Et simile est in intellectu. Cum enim habens caritatem peccat venialiter, habitualiter quidem diligit Deum, sed non actualiter, ut patet; nec virtualiter, quia peccatum non est dirigibile in Deum. Cum autem habens caritatem ambulat vel praedicat, et quidquid aliud non mali facit, quamvis de Deo non cogitet actualiter, actus tamen ille non solum talis virtutis est, sed caritatis: et voluntas tunc virtualiter fertur in Deum, et non solum habitualiter, quod convenit dormienti et peccanti venialiter. Et sic unico actu numero voluntas fertur in propter finem, et in ipsum finem. Et sic salvatur identitas numeralis motus, et distinctio causarum quodammodo, dum unus est actus numerositate subiecti, et plures numerositate formae.

V. Et ex his facile respondetur ad obiecta. Ad primum quidem dicitur quod finis et id quod est ad finem, ut volita, dupliciter se habent. Primo, formaliter, et seorsum secundum se: et sic diversis volitionibus amantur, et una est causa alterius. Secundo, ut unum virtualiter clauditur in alio: et sic unica volitione subiecto amantur. – Et eodem modo dicitur ad confirmationes. Est enim hoc volitum propter illud volitum virtualiter participatum in hoc: et conclusio nota propter principia virtualiter participata in conclusione. Sic enim ad minus occurrunt, ut ratio videndi conclusionem, et similiter ut ratio amandi quod est ad finem. Dico autem ad minus, quia nihil prohibet etiam actualiter unico actu tendere in eleemosynam propter Deum, in illam ut materiam, in hoc ut formam: sicut unica visio corporalis tendit in colorem et lumen. Ea namque quae sunt ad finem, comparantur ad finem ut materia ad formam, ut patet ex supradictis in qu. v. Et scito quod in huiusmodi quae unico actu ad utrumque terminantur, ly propter non dicit causam volitionis, sed voliti: dicit enim causam quare illud materiale terminat actum volendi; et non dicit aliam volitionem causantem istam, nisi virtualiter. Et simile est in intellectu.

Ad secundum quoque patet quid dicendum: quod scilicet semper appetens quod est ad finem, appetit finem non habitualiter, sed actualiter, ut extendit se ad actualiter et virtualiter. Est enim virtualiter uti aliquo infra latitudinem actualis usus: alioquin nunquam impleretur illud praeceptum, Omnia in gloriam Dei facite, etc.; facere enim actualiter operari importat.

Ad tertium dicitur quod nolle in hoc differt a non velle, quod hoc est negatio actus, illud vero est actus negativus, idest velle non. Omnis autem actus negativus appetitus claudit in se virtualiter, seu participative, actum positivum sui principium et radicem: odium enim, fuga et tristitia amorem claudunt in se oppositorum, ut de se patet. Unde nullum inconveniens est unum actum numero, numerositate subiecti, esse velle et nolle respectu diversorum: odium enim peccati propter Deum, est et actus caritatis respectu Dei, et refutationis respectu peccati.

At si quis dixerit quod adversarii haec omnia concederent, sed ipsi impugnant quoad actualem volitionem utriusque, etc.: dicitur eis quod discant scribere, cum impugnant opiniones; et cognoscant se errare quia non distinxerunt nisi actualiter et habitualiter, omittentes virtualiter, et non videntes quod actu fertur in aliquid qui actum facit virtualiter in illud.

Et haec sint hic dicta pro luce motus voluntatis in eo quod ad finem propter finem: quamvis magis forte spectent ad qu. XII, art. 4, ubi de intentione disputabitur.

Quaestio IX: De motivo voluntatis

Quaestio X: De modo quo voluntas movetur

Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis

Quaestio XII: De intentione

Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit

Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate

Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis

Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae

Quaestio XXII: De subiecto passionum animae

Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem

Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus

Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem

Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore

Quaestio XXVII: De causa amoris

Quaestio XXVIII: De effectibus amoris

Quaestio XXIX: De odio

Quaestio XXX: De concupiscentia

Quaestio XXXI: De delectatione secundum se

Quaestio XXXII: De causa delectationis

Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum

Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se

Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae

Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris

Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione

Quaestio XL: De timore secundum se

Quaestio XLI: De obiecto timoris

Quaestio XLII: De causa timoris

Quaestio XLIII: De effectibus timoris

Quaestio XLIV: De audacia

Quaestio XLV: De ira secundum se

Quaestio XLVI: De effectibus irae

Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam

Quaestio XLVIII: De subiecto habituum

Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

Quaestio L: De augmento habituum

Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum

Quaestio LII: De distinctione habituum

Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias

Quaestio LIV: De subiecto virtutis

Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium

Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus

Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem

Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem

Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus

Quaestio LX: De virtutibus theologicis

Quaestio LXI: De causa virtutum

Quaestio LXII: De medio virtutum

Quaestio LXIII: De connexione virtutum

Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum

Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam

Quaestio LXVI: De donis

Quaestio LXVII: De beatitudinibus

↑ Top of work