Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Articulus I: Utrum voluntas sit tantum boni
Articulus II: Utrum voluntas sit tantum finis, an etiam eorum quae sunt ad finem
In articulo secundo eiusdem quaestionis, dubium occurrit de titulo, quid scilicet significet in hoc titulo ly voluntas. Si sumitur pro ipsa potentia volitiva, extra propositum est: ut patet ex principio quaestionis, ubi propositum est quod de actu voluntatis qui est velle, tractandum est. Si sumitur pro volitione, ut in responsione ad primum argumentum in primo articulo declarat littera, obstant secundum argumentum et tertium, et argumentum in oppositum, et distinctio posita in principio corporis articuli huius: haec enim omnia de potentia qua volumus, loquuntur. Si sumitur ut pro utraque, scilicet potentia et volitione, obstat aequivocatio: voluntas enim aequivocum est ad potentiam et operationem.
II. Ad hoc dicitur quod praesens titulus, sicut et praecedens, intelligitur de voluntate pro volitione: et quod tam argumentum secundum quam tertium, arguit contra hunc sensum, sed per locum a fortiori. Si enim finis et ea quae sunt ad finem exigunt diversas potentias, sequitur quod exigunt diversos actus, ut patet. Ratio autem in oppositum, et distinctio in corpore articuli, allatae sunt et propter materiam rationabiliter, ut dictum est, tactam in praedictis duobus argumentis; et propter perfectionem doctrinae; et propter proximitatem inter primum simplicemque voluntatis actum, scilicet velle, et potentiam volitivam, propter quod communi nomine vocantur voluntas, non aequivoce, sed per prius et posterius. Et haec eadem propinquitas fuit etiam, iudicio meo, ratio et secundi et tertii argumentorum. Consistit autem cognatio haec in communione obiecti, ut in littera dicitur, et nunc nunc declarabitur.
III. In corpore articuli eiusdem, dubium occurrit de assignata communione obiecti respectu potentiae, et actus eius simplicis: quae scilicet est differentia inter obiectum potentiae, et secundum se obiectum potentiae: dicitur enim in littera quod proprium obiectum simplicis actus potentiae est id quod est secundum se obiectum potentiae. Aut enim ly secundum se distinguitur contra secundum accidens; aut contra secundum aliud. Quocumque autem modo sumatur, aequale, immo idem omnino erit proprium obiectum potentiae, et proprium obiectum simplicis actus. Quod est contra litteram, volentem potentiam extendere se ad proprium obiectum actus simplicis, et obiectum actus non simplicis. Probatur sequela: quia tam obiectum per accidens, quam obiectum per aliud, extra formalem rationem per se obiecti potentiae est.
IV. Ad hoc breviter dicitur quod hic sumitur secundum se, ut distinguitur contra per aliud, non quomodolibet, sed infra latitudinem perseitatis: ita quod secundum se sumitur pro per se primo, et opponitur ei quod est per se secundo. Sicut dicimus quod habere tactum convenit animali per se primo: homini vero per aliud, idest per se secundo, quia propter animal. Constat autem quod per se secundo non egreditur latitudinem per se adaequati obiecti. Unde in proposito, quia bonum in sua communitate est obiectum potentiae volitivae; et bonum est commune ad bonum per se primo, idest finem, puta honestum vel delectabile, et ad bonum per se secundo, idest id quod est ad finem, puta utile; obiectum simplicis actus huius potentiae, infertur quod est secundum se obiectum, idest finis, qui solus amatur non propter aliud.
V. Circa probationem exclusivae conclusionis in corpore eiusdem articuli, dubium occurrit duplex. Primo, quia medium contrariatur conclusioni. Est enim medium quod ea quae sunt ad finem, non sunt bona vel volita nisi propter finem. Ex hoc arguitur sic. Actus qui fertur in ea quae sunt ad finem secundum omnem rationem appetibilitatis eorum, non est negandus ferri in ea quae sunt ad finem. Sed volitio est huiusmodi, secundum litteram: quia fertur in illa ratione finis, et illa non sunt appetibilia nisi ratione finis.
Secundum dubium est quia, si volitio fertur in ea quae sunt ad finem, inquantum in eis finem vult, volitio erit idem quod electio: quoniam electio non est eorum quae sunt ad finem, nisi propter finem. Infirmus enim non eligit potionem amaram nisi sub ratione sani: et eodem modo vult eandem, inquantum sani rationem sapit.
VI. Ad horum evidentiam, scito quod, sicut, quantum ad propositum spectat, principia dupliciter se habent ad conclusionem, scilicet secundum habitudinem significatam per ly propter, et significatam per ly in; nam propter principia sciuntur conclusiones in demonstratione, et in conclusionibus evidenter resolutis relucent ac videntur principia (et primum quidem consistit in actu scientiae, secundum vero in actu intellectus, qui est habitus principiorum): sic proportionabiliter finis dupliciter, scilicet secundum praedictas duas habitudines, se habet ad id quod est ad finem; est enim propter quem appetitur quod est ad finem, et appetitur in ipso quod est ad finem. Et primum quidem, scilicet appetere quod est ad finem propter finem, ad electionem spectat: secundum vero, scilicet appetere in eo quod est ad finem, ipsum finem, ad volitionem pertinet. Unde appetere medicinam propter sanitatem, electionis est: appetere autem in oblata medicina sanitatem, simplicis volitionis est. Accidit autem hic actus volitionis, quando in eo quod est ad finem, clare relucens desideratus finis offertur.
Et ex hoc patet responsio ad dubia. Nam ad primum dicitur quod recte negatur a volitione quod sit circa ea quae sunt ad finem: quia non fertur in ea eo modo quo sunt ad finem, sed simpliciter, ut est dictum. Unde propositio illa maior, Actus qui fertur secundum omnem rationem etc., eget additione, scilicet, et omni modo quo sunt appetibilia. Et tunc falsa est minor.
Ad secundum vero iam inchoative patet responsio. Amplius autem patebit, cum de electione tractabitur1.