Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Articulus I: Utrum voluntas sit tantum boni
Circa introductionem quaestionis octavae, quoniam ibi distinguitur actus voluntatis in eos qui sunt finis, et in eos qui sunt eorum quae sunt ad finem; dubium occurrit an detur in voluntate actus neuter. Scotus enim, in I Sent., dist. I, qu. III, in primo articulo, tenet dari actum in voluntate tendentem in aliquid nec ut finem, nec ut ad finem. Et probat sic. Voluntati potest ostendi aliquod bonum absolute, non sub ratione propter se nec propter aliud boni. Et voluntas potest habere aliquem actum circa tale obiectum non inordinatum, intellectu ostendente qualiter illud volendum est. Ergo potest voluntas assentire illi nec propter se nec propter aliud, sed absolute.
Gregorius autem de Arimino, in I Sent., dist. I, qu. I, art. I, tenens oppositum, solvit hanc Scoti rationem, concesso assumpto, negando sequelam. Licet, inquit, possit ostendi voluntati bonum neutraliter, et voluntas possit circa illud habere actum; non poterit tamen habere actum neutralem, sed necessario aut propter se aut propter aliud. - Mihi autem videtur quod, secundum rem, non datur actus neuter: pie tamen interpretando, sustineri posset.
II. Ad cuius evidentiam, scito quod, cum inter contradictoria non sit medium, et distinctio voliti penes propter se et propter aliud, sit distinctio per contradictoria. Volitum enim propter se aut intelligitur positive: et hoc est impossibile, quia sicut nihil est a se positive, ita nihil est propter se positive. Aut intelligitur negative, idest non propter aliud: et sic habetur distinctio contradictoria.
Nec obstat si diceretur, ex Scoto, ubi supra, ad qu. penult., quod ad rationem finis non sufficit esse volitum non propter aliud negative, sed oportet esse volitum non propter aliud contrarie. Hoc enim si verum est, in idem oportet redire. Quia cum aliquid est volitum non propter aliud negative, tunc affirmatur quod illud est volitum, et negatur relatio ad aliud in illo ut volito. Cum vero dicitur quod aliquid est volitum non propter aliud contrarie, affirmatur quod illud est volitum; et negatur relatio ad aliud in illo ut volito; et ponitur fundamentum negatae relationis ad aliud, aliquid repugnans relationi ad aliud importatae in ly propter aliud; sicut cum dico non album contrarie, pono fundamentum negatae albedinis aliquid repugnans albedini. Fundamentum autem negatae relationis ad aliud in fine volito, cum non sit ex parte rei nec apprehensionis, apud Scotum, erit ex ipso actu volitionis: ita quod volitum ex hoc ipso habet rationem voliti non propter aliud contrarie, quia repugnat sibi, ut sic volito, amari propter aliud. Et si hoc quidem intelligatur quantum ad illum actum, bene dictum est, et in idem redit cum volito non propter aliud negative: quia quilibet actus volitionis cadens super bono absque relatione ad aliud, ex hoc ipso quod fertur in illud bonum ut terminum, nec tendit ultra, ponit in illo fundamentum relatae negationis; sicut in motu locali, ex hoc ipso quod motus utitur aliquo loco medio ut termino actualiter terminante motum illum, ex hoc ipso habet rationem finis et contrarii termini respectu termini a quo, quantum ad illum motum. Si autem intelligatur quantum ad omnem actum possibilem supervenire voluntati stante illo, si stare potest, tunc falsissimum est: quoniam cum hoc quod aliquid ametur ut finis, stat quod ametur etiam propter alium superioris ordinis finem; ut patet in amore actuum speculativorum, qui amantur propter se ut fines, ut patet I Metaphys.1 et in X Ethic.2, et amantur propter Deum ut supremum finem.
Licet igitur negatio, et negatio contrarie, plurimum differant; in hac tamen materia, ubi fundamentum positivum idem est, se inferunt. Et quandocumque aliquid amatur, et non propter aliud amatur, propter se ut finis, et e converso, amatur. In hoc enim finem constitui dicimus, in quo ultimus volitionis huius est terminus. Constat autem quod quando aliquid amatur actualiter, et non propter aliud negative, quod ultimus illius volitionis terminus est illud volitum. In hoc ergo erit finis illius actus. Et hoc procul dubio est verum et tenendum.
III. Quod autem decipit oppositum dicentes, est quia sunt quaedam absolute volita vel nolita quae neutralia videntur, sed non sunt. Patet de hac vita martyrum, et proiectione mercium in mare: martyres enim volunt vivere absolute, et cum hoc volunt propter Deum privari vita; et similiter negotiatores nolunt proiicere merces, et cum hoc nolunt perdere vitam salvando merces. In istis enim videtur quod nec propter se, nec propter aliud sint volita aut nolita. Sed si quis diligenter inspiciat, martyr amat hanc vitam propter se, quoniam amat eam propter propriam ipsius vitae bonitatem, absque relatione ad alium finem: sed quia magis amat Deum, et Dei gloriam ac testimonium, quam propriam vitam, ideo vult oppositum vitae propter aliud, scilicet Deum. Et simile est de aliis iudicium.
IV. Ad rationem ergo Scoti3 dicitur quod, licet intellectus possit aliquid praesentare ut bonum absolute, abstrahendo a propter se et propter aliud in actu signato; impossibile tamen est quod repraesentet aliquid ut bonum absolute tali absolutione, ut scilicet abstrahat a propter se et propter aliud in actu exercito. Quoniam oportet omne bonum repraesentatum, aut secundum propriam bonitatem, aut secundum alienam, aut secundum utramque repraesentari. Et si quidem secundum propriam, repraesentatur ut propter se in actu exercito: hoc enim exercet ly propter se. Quandocumque enim repraesentatur delectabile et appetitur, non oportet quod repraesentetur cum hac additione, quod est propter se bonum, quod esset in actu signato: sed sufficit repraesentari secundum propriam bonitatem delectabilitatis, et tunc repraesentatur et appetitur propter se in actu exercito. Quandocumque vero repraesentatur secundum alienam bonitatem, repraesentatur ut propter aliud in actu exercito: exercetur enim ly propter aliud per esse utile, aut expediens, etc., ad aliquid. Quando autem secundum utramque bonitatem, utrumque simul concurrit. Unde cum repraesentatur aliquid ut bonum absolute, puta vita, salvatio mercium, conservatio membri, delectatio, etc., dico quod repraesentatur ut bonum propter se in actu exercito, si est bonum honestum aut delectabile; vel propter aliud, puta finem minus amatum, si est bonum utile, ut salvatio mercium, quae absolute est volita quia utilis ad exteriora bona, minus tamen amata quam vita, quae orta tempestate est in periculo. Et eodem modo appetitur ordinate.
Propter quod, si quis haec absolute volita, quorum tamen opposita malumus propter finem magis amatum, dicat esse volita nec propter se nec propter alia, propter illam imperfectionem; et propterea dari actum neutrum in voluntate: sententiam teneat, sed linguam cohibeat4. Simpliciter igitur negato dari in voluntate actum neutrum: et cum divo Thoma, in littera, distinguito in actum respectu finis, aut propter finem.
Circa primum articulum octavae quaestionis, diligenter adverte duo. Primo, quod sermo tituli et corporis articuli de voluntate, est de actu voluntatis qui est velle. Hic enim est inclinatio; hic est appetitus actualis quo potentia appetitiva inclinatur in conveniens sibi; hic sequitur formam apprehensam ut sic; hic est solum respectu boni, etc.
II. Secundo nota non minus, in responsione ad tertium, quod esse ens in ratione contingit dupliciter: primo, per modum conditionis; secundo, per modum obiecti. Accipi ut ens in ratione primo modo, convenit omni ei quod intelligitur: quoniam nihil actu intelligitur, nisi habeat hanc conditionem, scilicet quod est in ratione seu intellectu, quidquid sit illud esse. Accipi autem ut ens in ratione secundo modo, convenit ei quod sub aliqua entis ratione quasi vestitum consideratur: sicut cum non admiscere se rumoribus consideratur sub ratione securi, et non comedere sub ratione sani, et se non peccaturum sub ratione sancti. In hac responsione, hoc secundo modo sumitur esse ens in ratione: quoniam ex eo quod negationes, privationes et futura considerantur sub aliqua entis et boni ratione, appetuntur. Et ad hoc directe affertur auctoritas Aristotelis, quod carere malo sub boni ratione est.
Notanter autem de privationibus, negationibus et futuris hoc dictum est. Quoniam reliqua bona sub entis ratione sunt, non solum in ratione, sed in rerum natura: ac per hoc, non sunt hac diminutiva denominatione contenta. Ista vero, quia in rerum natura non habent entis rationem, sed in ratione tantum, habente tamen fundamentum in re aequivocum; ideo entia in ratione dicta sunt, et boni in eis rationem sic salvari.