Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Articulus I: Utrum in humanis actibus inveniatur voluntarium
Articulus II: Utrum voluntarium inveniatur in animalibus brutis
Articulus III: Utrum voluntarium possit esse absque omni actu
Circa ceteros quaestionis articulos usque ad ultimum exclusive, nihil occurrit scribendum.
Advertendum tamen est quod tertius articulus fundamentum est multarum veritatum cum de peccatis disputatur, et specialiter omissionum: unde et eo in locis propriis utemur. Singulariter tamen nunc ex hoc articulo commendandum est memoriae quod ad rationem voluntarii indirecte non sufficit potestas in voluntate et negatio provisionis, sed oportet tria concurrere: scilicet posse, debere, et non velle aut non imperare. Et propterea non valet argumentum: Hoc potuit a voluntate prohiberi, et non est prohibitum, ergo est voluntarium. Et hoc est valde notandum propter actus qui sunt ab anima sensitiva et generativa, et non ex praecepto intellectus: oportet enim diligenter attendere si debet, et quando debet impedire.
II. Quartus vero, in secundo argumento, iuncto suae responsioni, occasionem dat disputandi an obiectum moveat voluntatem active. Sed quia de motivo voluntatis erit specialis quaestio in littera1, illucusque differtur.
III. Sextus regulam tradit in iudicandis votis, contractibus, etc., factis ex metu etiam cadente in constantem virum; dum omnia huiusmodi vere voluntaria docemur, quamvis aliquid habeant involuntarii admixtum. Ac per hoc, si mala sunt ardua, ut periuria, infamiae, et similia, peccata sunt mortalia.
Esto tamen cautus in materia matrimonii: quia Ecclesia vult quod non solum sit voluntarium, sed plene voluntarium, ut in IV Sent.2 habes. Compatiuntur quoque humana iura his quae metu fiunt, libertatem plenam fovendo, non voluntarium in his negando.