Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Articulus I: Utrum in humanis actibus inveniatur voluntarium
Quia igitur. In divisione, seu praefatione sextae quaestionis, adverte quod Auctor, tractanda omnia praeconcipiens, prima distinctione separat totum hunc librum a Secunda Secundae; deinde secunda distinctione separat tractatum de actibus humanis in universali, a reliqua libri parte incipiente in qu. XLIX; tertia autem distinctione tractatum ipsum de actibus distinguit, ita quod primo de propriis homini, deinde de communibus, in qu. XXII et sequentibus, tractandum dicit. Sequentes autem distinctiones dant loca conditionibus, circumstantiis, et actibus propriis homini, quibusque sua, usque ad XXI qu. inclusive.
II. Circa primum articulum quaestionis sextae, dubium occurrit de illa propositione in corpore posita, scilicet: Quod nullam habet notitiam finis, etsi in eo sit principium actionis vel motus, non tamen eius quod est agere vel moveri propter finem est principium in ipso, sed in alio. Adversatur siquidem huic sententiae tam auctoritas, quam ratio. Auctoritas quidem Aristotelis, II Physic.1, probantis ex proposito quod natura agit propter finem. Unde arguitur sic. Naturalia agunt propter finem: naturalia agunt a principio intrinseco sine notitia finis: ergo agentia a principio intrinseco sine finis notitia, agunt propter finem. Cuius oppositum in littera dicitur. – Et confirmatur. Quia si in naturalibus ratione carentibus est principium agendi, et non est principium de ly propter finem; cum tota dissensio Aristotelis ab aliis, contra quos disputat in II Physic., consistat non in hoc quod naturalia agant vel non agant (de hoc enim non disputatur), sed in hoc quod agant propter finem vel non propter finem, et concludatur pars affirmativa: oportet dicere quod natura, quae est intrinsecum agendi principium, non solum est principium agendi, sed agendi propter finem; naturalia enim, ut sic, agunt propter finem.
III. Circa illam aliam propositionem in eodem corpore, scilicet: Quodcumque sic agit vel movetur a principio intrinseco, quod habet aliquam notitiam finis, habet in seipso principium sui actus non solum ut agat, sed etiam ut agat propter finem, dubium occurrit, quia contradicit determinationi factae in 2 art. qu. I, ubi conclusum est esse proprium rationalis naturae agere propter finem, ita ut moveat se ad finem. Hic enim expresse dicitur quod huiusmodi, ut animalia, movent se ad finem, quia aliquam cognitionem finis habent. Quomodo stant haec simul?
IV. Circa deductam in eodem corpore propositionem ex praedicta2, scilicet: Unde huiusmodi dicuntur non movere seipsa, sed ab aliis moveri, dubium quoque occurrit, quoniam constat quod vegetabilia movent seipsa motu augmenti ad omnes differentias positionis, et tamen carent notitia finis. Falsum ergo est quod huiusmodi, scilicet carentia finis notitia, non dicuntur movere seipsa. – Et confirmatur: quia in Prima Parte, qu. XVIII, art. 1, in responsione ad 2, expresse dixit Auctor quod haec movent seipsa.
V. Ad primae dubitationis3 evidentiam, scito quod hoc quod est agere propter finem, potest habere principium duplicis ordinis: alterum scilicet proprii ordinis; alterum subordinati. Proprii quidem ordinis principium est quod propria virtute hoc facit: subordinati vero, quod superioris virtutis participatione solum hoc facit. Et quoniam agere propter finem collationem quandam eius quod est ad finem, ad ipsum finem, manifeste importat; conferri autem in finem absque cognitione, etsi fingendi detur licentia, intelligi nequit: oportet ut de ratione principii propria virtute activi propter finem, sit cognitio. Ac per hoc, principium propria virtute agens propter finem, constat necessario ex gradu cognoscitivo. Et consequenter si quid non cognoscitivum agit propter finem, etsi habeat principium agendi propter finem, non habet principium nisi subordinati ordinis, quod scilicet ex hoc quod est impressio quaedam a cognoscitivo, principiat propter finem.
Et hoc modo naturalia agunt propter finem. Ita quod aequivocatio est hic inter litteram hanc, et secundum Physicorum ac rationes. Auctor siquidem loquitur de principio agente propter finem propria virtute. Et de tali verissimum est dicere quod in solis cognoscitivis est principium agendi propter finem: quia, ut in littera dicitur, ad hoc quod aliquid fiat propter finem, requiritur aliqualis notitia finis. Propter quod a philosophis dicitur quod opus naturae est opus intelligentiae. In II autem Physic., et aliis, est sermo de qualicumque principio. Et sic late loquendo, concedimus et quod in naturalibus est principium agendi, et agendi propter finem. Natura enim, ab intelligentia veniens, est principium subordinati ordinis agendi propter finem: et non est principium propria virtute directivum in finem. Et sic omnia consonant.
VI. Ad secundam autem dubitationem4 dicitur quod, quia animalia imperfecte cognoscunt finem, ut in 2 art. huius quaestionis dicitur, ideo etiam imperfecte movent se ad finem. Et est tanta imperfectio ista, ut non nisi participatione quadam moveant se ad finem, sicut prudentia sunt et ordinant in finem. Propter quod simpliciter negari potest quod movent se ad finem, sicut quod ordinant aliquid in finem; quamvis concedatur simpliciter quod movent se. Et potest nihilominus cum additione dici quod imperfecte movent se propter finem. Et sic in proposito accidit: nam superius fuit sermo simpliciter; hic autem est sermo secundum quid manifestatum in 2 art.
Posset quoque dici, ut dicetur5 ad tertium dubium, quod quia habentia cognitionem sensitivam medium locum tenent inter naturalia, quae nullo modo cognoscunt finem, et rationalia, quae omnino cognoscunt finem; modo in hoc, modo in illud extremum declinant. In prima namque quaestione, quia de agere propter finem simpliciter et per se erat sermo, cum naturalibus computata sunt: hic vero, quia de voluntario communiter sumpto, ut etiam ad brutorum participationem se extendit, inchoat doctrina, cum rationalibus connumerata sunt.
VII. Ad tertiam dubitationem6 dicitur quod, quia medium utrumque sapit extremum, et modo illud, modo alterum subinduit; ideo accidit ut vegetabilia, quae media sunt inter pure naturalia, quae non movent se, et animalia, quae movent se, modo dicantur movere se, et modo dicantur non movere se. Quando enim distinguuntur vegetabilia contra naturalia, ut ibi fit, dicitur quod movent se: quando autem contra animalia, quae cognoscitiva sunt, ut hic, dicitur quod non movent se.