Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Articulus I: Utrum in humanis actibus inveniatur voluntarium
Articulus II: Utrum voluntarium inveniatur in animalibus brutis
In secundo articulo, adverte quod id quod superius, in prima scilicet quaestione, art. 2, appellavit Auctor unico vocabulo cognoscere rationem finis, et nos exposuimus1 consistere in cognitione proportionis inter finem et id quod est ad finem; modo explicatur ex parte utriusque extremi, scilicet finis, et eius quod est ad finem. Et dicitur quod est cognoscere, ex parte finis, rationem finis: ex parte vero eius quod est ad finem, proportionem illius ad finem. Et intendit per rationem finis, non quod quid est ut distinguitur contra individuum; sed rationem formalem, sive universaliter sive particulariter, ut distinguitur contra rem; idest, quod oportet cognoscere rem quae denominatur finis, ut stat sub denominatione finis. Verbi gratia, mulier praeparatura pro prandio, non solum novit hoc futurum prandium, sed novit ipsum ut finem tunc, ibi, etc., suae praeparationis: alioquin non ratiocinaretur ex prandio ad praeparanda, nec moveretur ad praeparationem. Et similiter novit non solum has carnes, hanc horam, etc., sed ut proportionatas nunc, hic, sic, etc., ad talem finem. Et hoc est perfecte cognoscere finem, et nosse rationem finis.