Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Articulus I: Utrum, si beatitudo est intellectivae partis, sit operatio intellectus, an voluntatis
Articulus II: Utrum beatitudo sit operatio intellectus speculativi, an practici
Articulus III: Utrum beatitudo consistat in consideratione scientiarum speculativarum
Articulus IV: Utrum beatitudo consistat in cognitione substantiarum separatarum, scilicet angelorum
In hoc articulo septimo nota duo. Primo, titulum: quod appellatione cognitionis substantiarum separatarum, cointelligitur etiam cognitio quae habetur de Deo, cognoscendo substantias separatas. Sicut enim in praecedenti articulo in cognitione sensibilium cointelligebatur cognitio Dei et substantiarum separatarum per sensibilia, ita proportionaliter hic intelligendum est.
Secundo, quod simile accidere potest dubium de perfectione ultima intellectus, dubio praecedenti de beatitudine1. Nam licet perfectio ultima intellectus ut sic, oportet quod sit verum per essentiam; perfectio tamen ultima intellectus talis, puta hominis, sufficit quod sit verum tale. – Et simili solutione dicendum est quod, si esset sermo de ultima perfectione ad quam naturae studio veniri potest, non oportet ad verum per essentiam pervenire, nisi participatum in tali per se perfectivo proprio intellectus talis, quod esset verum tale. Sed quia est sermo de ultima perfectione ad quam intellectus noster institutus supponitur, ideo oportet capacitatem eius per verum per essentiam perfici, non per aliud medium obiectum. Sic enim intelligere debes perfectionem intellectus per ipsum verum per essentiam, in hoc loco, relinquendo discussioni sequentis articuli et alibi2, an talis perfectio sit visio divinae essentiae, et per speciem aut sine specie3.