Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1511

Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.

This work is being completed — add a section.


Praefatio ad Nicolaum Fliscum

In Prologum Primae Secundae

Quaestio I: De ultimo fine hominis

Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit

Quaestio III: Quid sit beatitudo

Articulus I: Utrum, si beatitudo est intellectivae partis, sit operatio intellectus, an voluntatis

In hac tertia quaestione, usque ad quartum articulum, nihil occurrit scribendum, nisi quod in secundo articulo tria notanda specialiter sunt. Primum in corpore, quod, cum dicitur, Unumquodque est propter suam operationem, potest dupliciter intelligi. Primo, sicut propter rem quae est eius finis: et sic falsissimum est. Alio modo, sicut proprium complementum: et sic est verum. Ita quod unumquodque habens operationem esse propter suam operationem, nihil aliud est quam esse propter seipsum in actu completo et perfecto.

Secundum, in responsione ad secundum, scilicet quod cum dicitur, Beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus, non est praedicatio essentialis, sed causalis. Ita quod intelligatur, beatitudo ut causa, est status talis ut effectus: quoniam ipsa beatitudinis essentia est per quam est talis status, ut in littera dicitur.

Tertium, in responsione ad tertium, quod memor sis ambiguitatis, tam simpliciter quam apud Auctorem, de subiecto actionis transeuntis: propter quod forte littera apposuit ly magis, dicendo quod est magis perfectio patientis. Nam secundum veritatem, actio immanens principaliter est propter perficiendum agens ipsum, actio vero transiens principaliter est propter perficiendum aliud. Utrum autem, sicut actio immanens redundat in alterum, ita quoque actio transiens perficiat agens, non est moralis negotii, sed alibi discutietur, si Deus dederit.

II. In isto quarto articulo disputatio illa consueta occurrit de beatitudine, utrum essentialiter sit actus intellectus, vel voluntatis. Scotus enim, in Quarto, dist. XLIX, qu. IV, rationem hic allatam credit se solvere ac infringere; et multipliciter probat intentum suum, scilicet quod consistat in actu voluntatis. Rationem igitur carpit in duobus. Primo, in illa propositione, Beatitudo est consecutio finis. Distinguendo enim, ait quod duplex est consecutio finis, altera prima via generationis, altera prima via perfectionis: et quod beatitudo consistit essentialiter in consecutione prima secundum ordinem perfectionis. Talis autem non est visio finis, sed amor finis visi: visio enim est consecutio prima via originis. In hoc ergo, secundum ipsum, primo peccat haec ratio, quia assumit quod beatitudo consistit in consecutione prima via generationis.

Secundo, arguit illam defectus: quia scilicet non sufficienter scrutatur actus voluntatis circa finem. Ponit enim littera duos tantum, scilicet desiderium, et quietationem: cum, si proprie de quiete loquimur, detur tertius; quoniam quies proprie delectatio est, et praeter eam est amor, iuxta illud Augustini, Appetitus inhiantis fit amor fruentis. Et in hoc quietativo amore, qui etiam quies in fine dici potest, consistere dicit beatitudinem. Nec hoc ratio litterae excludit, sed quietem delectationis tantum.

III. Intentum autem suum, scilicet quod beatitudo formaliter sit actus voluntatis, idest amor ultimi finis visi, probat tripliciter. Primo, sic. Beatitudo formalis consistit in actu propinquiori ultimo fini extrinseco, qui est beatitudo obiecta. Ergo consistit in actu voluntatis. – Antecedens patet: quia quanto propinquius simpliciter ultimo fini, tanto magis habet rationem finis ulterioris. – Consequentia vero probatur. Quia finis ultimus, ut sic, est proprium obiectum actus voluntatis. Ex quo potest sic argui. Actus tendens ex se in finem ut sic, est ei propinquior illo qui non ex se ut sic in ipsum tendit. Talis est actus voluntatis respectu actus intellectus. Probatur: quia finis est proprium obiectum appetitus, ut in prima quaestione didicimus.

Secundo, sic. Amare et intelligere ordinate se habent. Aut igitur amare est propter intelligere ut finem: et hoc non, quia, secundum Anselmum, libro II Cur Deus homo, perversus esset ordo amare ut intelligeret. Ergo intelligere est propter amare ut finem. Ergo amor est finis ultimus formalis.

Tertio, sic. Actus voluntatis, inter intrinseca, est summe volendus. Ergo in eo consistit beatitudo formalis seu intrinseca. – Consequentia nota. – Et antecedens probatur. Voluntas plus appetit perfectionem sui in ultimo fine, quam intellectus: ergo actus ille suus est summe inter intrinseca volendus. Hoc antecedens probatur. Voluntas naturaliter plus appetit appetitu naturali sui perfectionem, quam intellectus: ergo et appetitu libero, recto tamen; quia liber rectus consonat naturali.

Arguitur quoque ab aliis, quae vide, si vis, in Capreolo, XLIX distinctione Quarti.

IV. Ad evidentiam obiectorum contra rationem litterae, scito quod, perspicaciter advertentibus, nihil quod distinguendum esset, praetermissum in littera est. Consecutionem in primis duplicem esse, nisi aequivocatio concedatur, fictio est: quoniam, nominibus utendo ut plures, consecutio non vocatur rei consecutae amor. Unde arguens, quia illam propositionem, Beatitudo est consecutio finis, evitare non potuit, aequivocavit consecutionis vocabulum, ut suam prosequeretur opinionem. Quod autem amor non habeat rationem consecutionis, ex eo probabitur, quia amor est rei habitae et rei non habitae. Et amor quidem rei non habitae patet quod non est consecutio, ex hoc ipso quod est rei non habitae: amor autem rei habitae ex hoc ipso non est consecutio, quod consecutionem supponit, quia est rei habitae. Unde prima Scoti obiectio super aequivocatione fundatur: et ideo nihil valet. Quamvis etiam assumat falsum, scilicet quod amor Dei sit perfectior eius visione, ut in littera dicitur.

Ex his autem apparet solutio alterius obiectionis. Littera enim non praetermisit amorem, sed dupliciter illum exclusit. Primo, excludendo delectationem: quoniam in ea clauditur amor; non enim delectamur praesentibus coniunctis, nisi amatis. Secundo, excludendo desiderium et delectationem. Cum enim illud sit non habiti, hoc vero habiti, et amor sit non habiti et habiti; inquantum est non habiti, excluditur eadem ratione qua desiderium, quia scilicet hoc quod amat, non habet praesens; inquantum vero est habiti, excluditur eadem ratione qua delectatio, quia scilicet amor rei habitae advenit voluntati ex hoc quod est habita, et non e converso. Et in nullo diminuta est littera: sed ratione solida intentum conclusit. Et contra opinionem oppositam militat, si sciat ea quis uti, sic. Amor abstrahit ab habito et non habito obiecto, quia est utriusque: ut patet de amore amicitiae et concupiscentiae, et de actu caritatis, qui eiusdem est speciei in via et in patria. Ergo non est consecutio obiecti beantis. Ergo non est beatitudo formalis. Et probat haec ratio de quacumque consecutione: quia abstrahens non est ex propria ratione ulla consecutio. Et hoc est directe intentum litterae huius.

V. Ad rationem autem primam Scoti pro intento suo, respondetur negando sequelam. Et ad probationem dicitur quod maior est vera ceteris paribus, sicut ceterae comparativae sunt intelligendae. In proposito autem cetera non sunt paria: quoniam actus visionis est quasi pars ipsius finis, et est finis non ponens in numerum cum fine extrinsece. Deus enim visus est finis, et non sunt duo fines, scilicet Deus et visio: sicut inductive patet in aliis finibus, etc. Unde actus voluntatis est propinquior inter actus tendentes in finem integrum: sed propinquior illo est qui est quasi pars finis. Amamus enim non solum bonum, sed bonum cognitum, et propter illud etc.

Ad secundum dicitur quod verbum Anselmi salvatur in via, in qua melior est Dei dilectio quam intellectio. Sed in patria, quanquam Deus amatus non ametur propter videre ipsum, sed propter ipsum Deum, amore amicitiae; quia tamen amatur visus, ita quod visio non concurrit ibi per accidens, sed per se; ipse amor beatificus ordinatur in visionem ut finem: amat enim beatus visionem illam ut adeptionem finis, quod est amare illam ut finem. Et amor ut est concupiscentiae, ordinatur in visionem ut finem, et amare est propter visionem. Nec in hoc est perversitas aliqua. Sed perversitas esset de amore ut est amicitiae: quia sic Deus ordinaretur ad visionem a tali amore. Nunc autem ponitur summum concupiscibile ipsa adeptio Dei, quae est per visionem: quod est verum.

Ad tertium autem, negatur antecedens. Et ad probationem dicitur quod voluntas, cum sit appetitus animalis, qui datus est a natura animalibus primo propter totum suppositum, et non propter seipsum appetitum (quia ad hoc sufficit appetitus naturalis), non summe vult actu elicito perfectionem suam, neque intellectus ut sic, sed suppositi; quae est consecutio ultimi finis. Unde probatio illa ab appetitu naturali voluntatis ad appetitum qui est actus elicitus eiusdem, non valet, propter rationem dictam: quia scilicet inclinatio naturalis est primo propter ipsam potentiam appetentem, actus autem elicitus animalis est primo propter suppositum appetens. Et ideo, tendendo primo in bonum intellectus, non quatenus intellectus, sed quatenus est suppositi, maxime consonat naturae suae potentiae, inquantum animalis est: quia, ut dictum est, propter animal ipsum data est primo.

Multa quoque scripta sunt superius in qu. LXXXII, art. 3, facientia ad materiam hanc. Quare transeundum puto.

Articulus II: Utrum beatitudo sit operatio intellectus speculativi, an practici

Articulus III: Utrum beatitudo consistat in consideratione scientiarum speculativarum

Articulus IV: Utrum beatitudo consistat in cognitione substantiarum separatarum, scilicet angelorum

Articulus V: Utrum beatitudo hominis sit in visione divinae essentiae

Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur

Quaestio V: De adeptione beatitudinis

Quaestio VI: De voluntario et involuntario

Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum

Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum

Quaestio IX: De motivo voluntatis

Quaestio X: De modo quo voluntas movetur

Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis

Quaestio XII: De intentione

Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit

Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate

Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis

Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae

Quaestio XXII: De subiecto passionum animae

Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem

Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus

Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem

Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore

Quaestio XXVII: De causa amoris

Quaestio XXVIII: De effectibus amoris

Quaestio XXIX: De odio

Quaestio XXX: De concupiscentia

Quaestio XXXI: De delectatione secundum se

Quaestio XXXII: De causa delectationis

Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum

Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se

Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae

Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris

Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione

Quaestio XL: De timore secundum se

Quaestio XLI: De obiecto timoris

Quaestio XLII: De causa timoris

Quaestio XLIII: De effectibus timoris

Quaestio XLIV: De audacia

Quaestio XLV: De ira secundum se

Quaestio XLVI: De effectibus irae

Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam

Quaestio XLVIII: De subiecto habituum

Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

Quaestio L: De augmento habituum

Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum

Quaestio LII: De distinctione habituum

Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias

Quaestio LIV: De subiecto virtutis

Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium

Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus

Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem

Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem

Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus

Quaestio LX: De virtutibus theologicis

Quaestio LXI: De causa virtutum

Quaestio LXII: De medio virtutum

Quaestio LXIII: De connexione virtutum

Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum

Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam

Quaestio LXVI: De donis

Quaestio LXVII: De beatitudinibus

↑ Top of work