Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Articulus I: Utrum, si beatitudo est intellectivae partis, sit operatio intellectus, an voluntatis
Articulus II: Utrum beatitudo sit operatio intellectus speculativi, an practici
Articulus III: Utrum beatitudo consistat in consideratione scientiarum speculativarum
In articulo sexto eiusdem quaestionis tertiae, nota quare prima principia (scilicet, De quolibet dicitur esse vel non esse, etc.), licet secundum ambitum terminorum extendant se ad omnia simpliciter; in nobis, idest in nostra cognitione, non se extendunt ultra id quo ducere possunt sensibilia: quia scilicet sunt accepta a sensibus, et ab eis dependent quoad species et usum. Ex hoc enim provenit quod nisi quo sensibilium species ducunt, cognoscere nos facere possunt.
II. In eodem articulo dubium occurrit circa illam propositionem: Nihil perficitur ab aliquo inferiori, nisi secundum quod in inferiori est aliqua participatio superioris. Haec, quam quasi maximam littera assumit, habet manifestas instantias: ut cum homo perficitur ab igne, dum calefit; et, quod magis urget, cum sensus perficitur ab extraneo sensibili, quod constat esse inferioris ordinis, cum sit in genere inanimatorum, sensus autem in ordine animae sensitivae.
III. Ad evidentiam huius, dicendum est quod propositio illa pro maxima habenda est, sed non est intelligenda de perfectione secundum quid, sed simpliciter; ita quod sensus est: Nihil perficitur simpliciter per aliquid inferius, nisi etc. Et per hoc excluditur omnis instantia de perfectionibus accidentalibus: subiectum enim secundum quid tantum perficitur ab huiusmodi perfectivis.
Radix autem huius propositionis est quia, cum semper agens honorabilius sit patiente1, oportet ut eo modo quo aliquid est perfectibile ab aliquo agente, eodem modo sit ignobilius illo: si est perfectibile ab eo secundum quid, est ignobilius secundum quid; et si est perfectibile simpliciter, est ignobilius simpliciter. Et quia omne agens agit sibi simile, nec aliter agens perficit patiens nisi similitudinem suam ei communicando; eiusdem rationis est comparare aliquid perfectibile ad perfectionem formalem, et proprium agens illius, quoad hoc quod est esse nobilius vel ignobilius. Ex hoc enim provenit quod nihil perficitur simpliciter ab aliquo inferiori, nisi quod participat superius. Nam si simpliciter perficitur ab illo, est simpliciter inferius illo perfectivo: et si illud perfectivum est inferius, nunquam, ut sic, perficiet simpliciter suum superius; quoniam esset simpliciter superius et inferius respectu eiusdem, quod est impossibile.
Et quia intellectus non secundum quid, sed simpliciter perficitur ab intelligibili (quoniam est perfectio propria, et velut substantialis forma, non minus quam quodcumque naturale perfectivum materiae primae, ut in III de Anima ab Averroe exprimitur2, et ab Aristotele inchoatur3), ideo impossibile est quod aliquid inferius intellectu perficiat ipsum, nisi inquantum participat aliquid superius. Et propter hoc Aristoteles posuit4 intellectum agentem, superiorem intellectu possibili, perfectivum ipsius.
IV. Ad primam igitur instantiam5 non oportet aliter respondere: quia homo non nisi secundum quid perficitur ab igne et similibus.
Ad secundum autem, de sensu, dicitur quod res sensibiles sine dubio sunt inferiores sensibus: vivens enim praestantius est non vivente, praecipue in tam alto gradu vitali constitutum. Sed inquantum sunt perfectivae sensus ut sic, participant superiorem naturam quam sit sensus: quoniam in eis est participatio aliqua substantiarum immaterialium quas angelos dicimus. Sunt enim productivae specierum sine materia, quarum est susceptivus sensus, et in earum susceptione perficitur simpliciter. Signum huius est modus agendi: cum enim modus agendi corporum ut sic, sit ut moveant mota; incorporalium autem sit movere non mota; ex hoc ipso quod sensibilia in perficiendo sensus movent non mota, insinuatur quod in hoc naturam superiorem natura corporea participant. Et hoc iam docuit Auctor alibi6. Stat ergo solida maxima illa, quam semper notabis, si vis recte philosophari; et videbis voluntarie dici quod lapis potest perficere intellectum separatum, et alia huiusmodi extranea a vera ratione philosophiae.
V. In eodem sexto articulo dubium occurrit commune sexto, septimo et octavo articulo, circa processum litterae: quoniam digredi videtur a perfecta beatitudine simpliciter, ad perfectam beatitudinem hominis. Licet enim perfecta beatitudo simpliciter consistat in suprema coniunctione ad summum simpliciter; perfecta tamen beatitudo talis rei infimae qualis est homo, consistit in coniunctione qualicumque, idest sibi proportionata, ad summum. Et sic diceretur quod beatitudo hominis consistit in illa cognitione Dei quam ex sensibilibus habere potest, quia ista est sibi proportionata. Nec oportet quod omne per aliud reducatur ad id quod est per se in eodem; sed sufficit quod in tota latitudine illa, puta beatitudinis, ut scilicet beans per aliud reducatur ad beans per se. Sed non oportet quod beans per aliud hominem, reducatur ad beans per se hominem, quia homo est talis gradus infimi.
VI. Ad hoc dicitur quod de homine dupliciter possumus loqui. Primo, secundum id quod ex natura sua natus est acquirere. Et sic procul dubio dicendum esset quod sufficit nos esse beatos ut homines, non simpliciter, ut dicitur I Ethic.7: quod consistit in cognitione Dei quam hic, et illa quam in anima separata naturaliter habere possumus. Alio modo, secundum id ad quod homo est divinitus institutus. Et sic, quia factus est ut summum bonum intelligeret etc., ordinatus est ad beatitudinem perfectam simpliciter. Et quia sic considerat hominem theologus, quia in ordine ad Deum revelatum considerat omnia, ideo nulla digressio est in littera. Et ratio efficax est quod per aliud reducendum est ad per se, etiam respectu hominis: quia homo est infra latitudinem capacium beatitudinis per se et perfectae.
VII. In eodem sexto articulo, nota quod tanta est differentia inter obiectum per se et per aliud, quod, licet Deus et substantiae separatae per sensibilia sic a nobis intelligantur ut in huiusmodi contemplatione felicitas ab Aristotele8 fuerit posita; quia tamen non sunt obiecta nec intellecta a nobis hic nisi per aliud, scilicet per species sensibilium, ideo duo in littera concluduntur; et quod cognitio nostra non transcendit metas sensibilium; et quod non potest esse felicitas, quae consistit in contemplatione alicuius superioris, scilicet ut per se obiecti. Et hoc manifeste sequitur ad primum. Quod ideo verum est, quia quidquid cognoscimus de superioribus, cognoscimus inquantum per sensibilia praesentantur per viam dependentiae, vel similitudinis, vel negationis seu oppositionis, et huiusmodi: quod nihil aliud est quam perfecte cognoscere sensibilia perfectiva nostri intellectus. Sunt enim huiusmodi cognoscibilia in nostris obiectis, velut effectus in causis in cognoscendo, apud nos. Propter quod sapienter censent qui dicunt nos per studium nunquam cognoscere de superioribus nisi quia est: cognitio namque ab effectu, et remotorum est.