Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1511

Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.

This work is being completed — add a section.


Praefatio ad Nicolaum Fliscum

In Prologum Primae Secundae

Quaestio I: De ultimo fine hominis

Articulus I: Utrum homini conveniat agere propter finem

Articulus II: Utrum agere propter finem sit proprium rationalis naturae

Articulus III: Utrum actus hominis recipiant speciem ex fine

Articulus IV: Utrum sit aliquis ultimus finis humanae vitae

Articulus V: Utrum unius hominis possint esse plures ultimi fines

Articulus VI: Utrum homo omnia quae vult, velit propter ultimum finem

In sexto articulo unum oportet prae oculis semper habere, ut non fallamur, scilicet distinctionem inter ultimum finem hominis formaliter, vel materialiter, quae in articulo septimo exprimuntur. Ultimus enim finis formaliter nihil aliud est quam bonum perfectum cuiusque; ut in quinto dicitur articulo. Et de ultimo fine formaliter hic sextus articulus verificatur primo. De ultimo autem fine materialiter verificatur secundario, ut scilicet induit illius rationem formalem: oportet enim quaecumque homo vult, quod velit propter suam perfectionem; quoniam, ut in Octavo dicitur Ethic., amabile quidem bonum, unicuique autem proprium.

II. Et si hoc advertisset Scotus, non dixisset forte quod scripsit in Quarto, dist. XLIX, illa quaestione, Utrum omnia quae appetit homo, appetat propter beatitudinem. Tenet enim partem negativam: quia homo potest libero appetitu velle non propter beatitudinem, tam negative quam contrarie. Negative quidem, tum quia intellectus potest aliud quam beatitudinem cogitare, et consequenter voluntas velle. Tum quia intellectus potest aliquod bonum considerare ut bonum in se, non considerando ut bonum ad finem: ergo et voluntas potest velle illud. Contrarie vero, quia, stante certitudine de beatitudine in Deo etc., et malitia fornicationis, potest homo velle fornicari.

Sed haec facillime cedunt, si beatitudo (de qua hic sermo non esset, nisi ratio ultimi finis hominis et beatitudinis formaliter esset eadem, quoad hanc difficultatem recte consideretur. Nos enim loquimur de ultimo fine formaliter: et dicimus quod nihil potest appeti nisi ipse aut propter ipsum; et quod nec negative nec contrarie potest aliter appeti.

Et ad primum motivum Scoti patet solutio in littera, in responsione ad 3 in hoc articulo, ubi dicitur quod, intellectu aliud cogitante, voluntas vult propter ultimum finem virtualiter, etsi non actualiter; et hoc sufficit.

Ad secundum vero patet responsio ex dictis in eodem articulo ad 1 et ad 2. Inde enim habetur quod quodcumque partiale bonum appetatur, appetitur saltem ut bonum appetentis: et consequenter propter ultimum finem. Nam, ut in eodem corpore dicitur, inchoatio alicuius ordinatur ad consummationem eius.

Ad motivum autem de contrarie appetibili, manifesta est responsio: quoniam nullus potest appetere contrarium suae plenae perfectionis. Quoniam quidquid appetit, appetit ut perfectionem habeat aliquam; quamvis appetat contra talem rem quae est ultimus finis, ut patet in peccante mortaliter; et praeter illam, ut patet in peccante venialiter.

Nec te moveat quod etiam actus speculativos diligimus propter finem. Quoniam, ut hic et inferius in quaest. XIII, art. 3, ad 1, discere potes, dicuntur non propter aliud, non per negationem ultimi finis, sed per negationem alterius proximi et proprii finis. Et similiter dicuntur fines aliorum, non per affirmationem ultimi finis, sed in illo ordine, etc.

In articulis septimo et octavo nihil occurrit scribendum.

Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit

Quaestio III: Quid sit beatitudo

Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur

Quaestio V: De adeptione beatitudinis

Quaestio VI: De voluntario et involuntario

Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum

Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum

Quaestio IX: De motivo voluntatis

Quaestio X: De modo quo voluntas movetur

Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis

Quaestio XII: De intentione

Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit

Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate

Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis

Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae

Quaestio XXII: De subiecto passionum animae

Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem

Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus

Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem

Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore

Quaestio XXVII: De causa amoris

Quaestio XXVIII: De effectibus amoris

Quaestio XXIX: De odio

Quaestio XXX: De concupiscentia

Quaestio XXXI: De delectatione secundum se

Quaestio XXXII: De causa delectationis

Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum

Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se

Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae

Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris

Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione

Quaestio XL: De timore secundum se

Quaestio XLI: De obiecto timoris

Quaestio XLII: De causa timoris

Quaestio XLIII: De effectibus timoris

Quaestio XLIV: De audacia

Quaestio XLV: De ira secundum se

Quaestio XLVI: De effectibus irae

Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam

Quaestio XLVIII: De subiecto habituum

Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

Quaestio L: De augmento habituum

Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum

Quaestio LII: De distinctione habituum

Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias

Quaestio LIV: De subiecto virtutis

Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium

Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus

Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem

Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem

Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus

Quaestio LX: De virtutibus theologicis

Quaestio LXI: De causa virtutum

Quaestio LXII: De medio virtutum

Quaestio LXIII: De connexione virtutum

Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum

Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam

Quaestio LXVI: De donis

Quaestio LXVII: De beatitudinibus

↑ Top of work