Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Articulus I: Utrum homini conveniat agere propter finem
Articulus II: Utrum agere propter finem sit proprium rationalis naturae
Articulus III: Utrum actus hominis recipiant speciem ex fine
Articulus IV: Utrum sit aliquis ultimus finis humanae vitae
Articulus V: Utrum unius hominis possint esse plures ultimi fines
In articulo quinto eiusdem primae quaestionis, adverte primo titulum, quod intelligo ipsum de simul fieri tam actu, quam affectu seu habitu. – Deinde vim rationum in corpore. Procedunt enim ex diversis capitibus: nam prima, ex eo quod ultimus finis habet rationem boni perfecti respectu illius; secunda, ex eo quod habet rationem primi boni naturalis; tertia, ex eo quod habet rationem primi specificantis. Et licet prima ratio clarius convincat, et propterea illa utitur Auctor in responsionibus argumentorum; eodem tamen modo omnes clarificant. Nam sicut repugnat divitias, verbi gratia, ex una parte, et voluptatem ex altera parte, constituere simul duo bona completa unius, quia sequitur quod neutrum seorsum est sufficiens, ac per hoc utrique aliquid deficit, et utrumque est incompletum; ita repugnat haec eadem constituere simul duo prima bona naturalia, quia neutrum esset primum a quo inciperet motus voluntatis; et similiter repugnat eadem constituere duo prima specificantia, quia neutrum eorum esset specificans primum. Unde hae rationes, directe concludentes unitatem formalem ultimi finis in unoquoque, quia habet rationem completi, naturalis, et specificantis primo; simul concludunt quod impossibile est simul poni huiusmodi rationem formalem in diversis e regione condivisis, ita ut distinguatur ipsa ratio formalis in eis, et fiant simul duo ultimi fines unius hominis. Cum quo tamen stat, ut in littera dicitur1, quod ratio ista ponatur in pluribus tanquam partibus integrantibus unum subiectum adaequatum illius.
II. Sed unum hic occurrit novitiorum dubium, quomodo stant haec duo simul, quod quilibet peccator constituat sibi ultimum finem in illo commutabili bono ad quod intendit, cum avertitur a Deo peccando mortaliter; et quod non habeat simul in habitu diversa ut ultimos fines; cum contingat eundem hominem simul esse in disparatis peccatis mortalibus, puta gula et iniustitia, ita quod neutri per alterum afficitur, sed ebrietas eum secundum se delectat, et similiter iniustitia.
III. Ad hoc breviter dicitur quod omnes fines proximi peccatorum mortalium uniuntur in uno ultimo fine, qui est ipsemet peccator: quoniam amor sui usque in contemptum Dei, constituit civitatem Babylonis, sicut amor Dei usque ad contemptum sui, Ierusalem2. Unde huiusmodi peccator nec in gulae nec in iniustitiae apparenti bono seorsum constituit ultimum finem (cuius signum est, quia neutrum sibi sufficit): sed omnia commutabilia bona ad quae peccator convertitur, referuntur ad unum communem finem, qui est simpliciter ultimus sibi, scilicet ipsummet; quoniam omnia appetit ut conferentia ad bonum proprium. Ita quod huiusmodi bona non appetuntur ut fines ultimi simpliciter, sed ut fines ultimi partiales; ut scilicet partes boni proprii, quod est simpliciter finis ultimus illius, et intentum in omni peccato mortali. Littera autem docet impossibile esse quod unius simul sint plures fines ultimi simpliciter. Et propterea nulla est contrarietas inter proposita.