Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1511

Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.

This work is being completed — add a section.


Praefatio ad Nicolaum Fliscum

In Prologum Primae Secundae

Quaestio I: De ultimo fine hominis

Articulus I: Utrum homini conveniat agere propter finem

In titulo primi articuli quaestionis primae, scito quod hic non quaeritur de hoc vel de illo agere; sed universaliter utrum agere hominis sit propter finem. Hunc enim sensum et argumenta et conclusio responsiva manifestant.

II. In corpore eiusdem articuli, dubium occurrit circa discursum quo ponitur differentia inter actiones hominis et humanas, et concluditur solas illas esse humanas, quarum homo est dominus. Procedit enim littera ab homine inquantum homo, ad hominem inquantum est dominus suorum actuum: et tamen constat quod communius est quod convenit homini inquantum homo, quam quod convenit ei inquantum dominus suorum actuum. Quidquid enim habet homo inquantum dominus, habet inquantum homo: sed non e converso, ut patet de actu intellectus praeveniente actum voluntatis; hic enim convenit homini inquantum a ceteris animantibus differt, et tamen illius non est homo dominus, quia praevenit voluntatem. Et sic totus litterae processus ruere videtur.

III. Ad hoc dicitur quod decisio quae fit in corpore, intelligenda est proprie et formaliter de actione; et non, extenso vocabulo actionis ad omnem operationem. Vocatur autem proprie actio hominis, quam exercendo dicitur agere: et non penes quam magis dicitur agi quam agere. Modo constat quod prima operatio intellectus, quae facit dubium in proposito, est mere naturalis etiam antecedenter, et propterea non est computanda inter actiones: secundum ipsam enim homo non dicitur agere, sed agi potius, ut in secundo articulo universaliter de naturalibus actionibus littera dicit. Negandum est ergo quod aliqua actio conveniat homini ut homo, quae non conveniat ei ut dominus, et e converso. Et licet per illam primam operationem homo differat a ceteris animalibus, quia illa est intellectualis; non tamen differt ab eis per illam tanquam per actionem. Differt enim homo in agendo a ceteris animalibus per hoc, quod est dominus suorum actuum: quamvis in essendo et operando, de quibus non est praesens negotium, per aliud differat. Et sic stat solida littera et quoad processum, et quoad distinctionem.

IV. In corpore eiusdem articuli, circa illam propositionem, Obiectum voluntatis est finis, dubium est. Quia aut est sermo de formali ac primo obiecto; aut non. Si sic, falsum est: nam finis est pars subiectiva obiecti voluntatis; quia voluntas extendit se ad finem, et ad ea quae sunt ad finem. – Si non, tunc probatio conclusionis invalida est: nam constat quod in reliqua praemissa, scilicet, Actiones omnes procedentes ab aliqua potentia, procedunt secundum rationem sui obiecti, aperte loquitur de obiecto primo et formali.

V. Ad hoc dicitur quod littera loquitur de primo et formali obiecto voluntatis, ut patet in responsione ad 2, et de fine in actu exercito. Et propterea addidit fini bonum, dicendo finis et bonum: hoc enim exercet finalem causalitatem. – Nec obstant ea quae sunt ad finem. Quoniam ea quae sunt ad finem, ut sic, non appetuntur nisi ratione finis. Unde ratio eadem semper est omnium volitorum, scilicet finis: diversimode tamen, scilicet in se, vel in alio participata. Et hoc formaliter vel virtualiter: quod dico propter volita vel nolita neutraliter seu absolute, de quibus in primo libro tractatum est.

VI. In calce eiusdem articuli dubium novitiorum occurrit, quomodo ex hoc quod voluntatis obiectum formale est finis, conclusum est quod omnes actiones humanae sunt propter finem. Debebat namque concludi: Ergo omnes actiones humanae tendunt in finem. Sicut ex hoc quod color est obiectum visus, concluditur: Ergo omnis operatio visus tendit in colorem. Et in proposito, ex hoc quod bonum est obiectum voluntatis: Ergo omnis operatio voluntaria tendit in bonum.

VII. Ad hoc dicitur quod, quia tendere in aliquid commune est omni tendenti in terminum, fieri autem vel esse propter aliquid specialiter est appropriatum causalitatis finis expressioni; et doctrina ex propriis tradenda est: ideo, licet potuisset concludi, Ergo omnes actiones humanae tendunt in finem (quia si sunt propter finem, tendunt in finem); oportuit tamen specificare proprium modum tendendi in causam finalem, et dicere, Ergo sunt propter finem. Et scito quod id quod in actu signato significat esse, fieri, agere propter finem, significat in actu exercito tendere in bonum ut sic: quia bonum exercet rationem finis. Et propterea idem etiam est tendere in bonum ut sic, et propter finem. Sed Auctor ly propter finem usus est ad claritatem doctrinae de fine in actu signato, vocabulis utens ut communiter philosophi faciunt; sicut etiam de agere et tendere et aliis huiusmodi est sermo. Agere enim ducem belli propter finem, significat hoc quod exercet, dirigere aciem exercitus ad consequendam victoriam et gloriam. Et similiter esse propter finem exercetur per hoc quod est esse melius, utilius, convenientius, et alia huiusmodi bonitatem importantia.

VIII. In responsione ad primum eiusdem articuli, circa illa verba, Finis ut est primus in intentione, habet rationem causae, dubium occurrit an res sit finis secundum quod est in intentione, an secundum quod est in rerum natura. Difficultant enim hoc diversae conditiones finis. Dicitur enim de fine quod est prima causa, quod causa causarum, quod movet agens, quod movet non motum. Et rursus de eodem dicitur quod est ultimum, quod optimum, quod penes defectum assecutionis ipsius dicitur agens frustra egisse. Ex his enim videtur quod esse finem convenit rei secundum esse in rerum natura: nam illud est ultimum, optimum, et quo non proveniente dicitur frustra. Ex prioribus autem apparet quod esse finem convenit rei secundum esse in intentione: nam secundum illud est primum, causat omnem causalitatem ceterorum, et est movens non motum.

Verba quoque s. Thomae hic, et Averrois in XII Metaphys., comment. XXXVI, non consonare videntur: dum hic dicitur quod res prout est prior secundum intentionem, habet rationem finis; ibi vero dicitur quod balneum secundum quod est in anima, est agens desiderium; secundum vero esse extra, est finis.

IX. Ut igitur res non remaneat ambigua, primo ponam tres propositiones, declarando illas; deinde probabo illas; et sic, tertio, patebit veritas. Prima propositio est: Esse in intentione non est ratio finis, sed eius conditio. – Secunda est: Esse in executione nec ratio nec conditio finis est, sed coincidens illi. – Tertia est: Esse in rerum natura est ratio finis.

Ad quarum evidentiam, scito primo quod, sicut in causalitate efficiente distinguendum est de ratione efficiendi et conditione efficientis (dicimus enim, cum medicus medetur, quod ratio medendi est ars medicinae; conditio vero medicantis est existere, esse singulare quoddam subsistens, etc.); ita in causalitate finali distinguendum est inter rationem finalizandi, et conditionem finalizantis. Et, ut experientia in nobis ipsis testatur, inter agens et finem quoad hoc tantum interest, quod, universaliter loquendo, ratio agendi est forma (iuxta illud III Physic., text. XVII, Semper existimabitur species aliqua movere), conditio vero agentis est subsistere, vel in subsistente esse (iuxta illud I Metaphys., Actiones sunt subsistentium): ratio autem finalizandi est esse rei quae finis dicitur, conditio vero finalizantis est esse in intentione.

Scito secundo, quod esse in natura ab esse in executione licet non distinguatur sicut unum esse ab alio esse, distinguitur tamen adeo ab eo, ut esse in executione, ut sic, significet esse ut pendens ab agente: esse vero in rerum natura hoc nec includit nec excludit, immo fundare potest causalitatem ex qua dependet agens et eius executio. – Et sic patet sensus propositionum positarum.

X. Probantur autem sic. Finis, bonum et appetibile eiusdem sunt rationis et conditionis; ut patet ex II Physic. et I Ethic. Ergo ratio appetibilis est ratio finis; et conditio appetibilis est conditio finis; et e converso. Et similiter quod non est ratio unius, non est ratio alterius. Modo constat quod ratio quod sanitas appetatur, est esse non in anima (nam non appetit infirmus sanitatem in anima), sed in rerum natura. Ergo esse sanitatis in rerum natura est ratio finalizandi. – Et rursus constat quod sanitas nunquam appeteretur, nisi obiecta et cognita. Ergo esse in intentione est conditio finalizantis. – Et rursus constat quod appetibile movet non motum. Ergo esse in executione, quod est esse in dependentia ad agens, non est ratio nec conditio finis. Sed quia finis generationis et forma geniti coincidunt in idem numero, ex II Physic., ideo esse in executione coincidens quoddam est.

Et si quaeras de esse sanitatis in rerum natura, an finalizandi ratio sit quando est, aut quando futurum est: respondeo quod utroque tempore, respectu diversorum actuum appetitus, cuius proprium est obiectum finis et bonum. Nam esse in rerum natura sanitatis futurum movet finaliter appetitum secundum actum desiderii; et idem esse postmodum praesens movet appetitum, etiam finaliter, secundum actum delectationis. Habet enim hoc singulare genus causae finalis, ut causalitatem suam actu exerceat etiam habens tantum esse in anima tanquam conditionem causae. Nec hoc est magis mirum quam mirabilis sit diversa natura causandi.

Verum adverte hic duo. Primum est quod ratio desiderabilis non excludit esse in rerum natura praesentialiter. Quoniam esse sanitatis desideratur non solum dum non est, sed usquequo habeatur inclusive: proportionaliter tamen, idest quod, sicut agens agit donec sanitas habeatur inclusive, ita sanitas semper finalizat; et sicut illud agit ut in via, et ut in termino, ita finis proportionaliter. Aequale enim oportet esse tempus finalizandi tempori agendi: alioquin agens ageret non propter finem. – Secundum est quod ratio delectabilis non excludit esse in intentione ut conditionem; ut patet in animalibus. Unde ex hoc quod ratio finalizandi est quandoque esse in rerum natura praesentialiter, non excluditur universaliter dictum huius litterae, scilicet quod secundum quod est in intentione habet rationem finis: semper enim exigitur ista conditio. Et si in pure naturalibus illam quaeris, memento quod opus naturae est opus intelligentiae, et cessabit quaestio.

XI. Ex his autem facile patet consonantia ac ratio dictorum de fine. De fine enim dicitur quod est finis secundum quod est in intentione: et verum est, prout ly secundum seu inquantum denotat conditionem finis. Et quod est ultimus, optimus, et secundum esse extra, et perfectum, etc.: et verum est, prout denotatur ratio finis. – Sed esto cautus, quod aliud est dicere: Finis ratio est ultima, optima, perfecta, esse extra, etc.; et aliud est dicere: Finis ratio est in statu optimo, ultimo, perfecto, extra animum, etc. In primo denotatur quod ratio finalizandi sit talis secundum se formaliter: in secundo vero, quod habeat talem statum quasi conditionem requisitam ad finalizandum. Unde prima concedatur: secunda autem, utpote falsa, neganda est. Sanitas enim desideratur secundum esse perfectissimum, quoad rationem desiderabilis: sed cum desideratur, non habet statum perfectissimum; immo ille desideratur ut habeatur.

Quod autem obiicitur de frustra, nihil officit: nam frustra non dicitur per privationem causalitatis finalis; sed per privationem assecutionis ex parte efficientis, praesupposita causalitate finali. Quod enim agit propter finem, si non assequatur illum, frustra laborasse dicitur. – Et si instetur, quia in ipsa assecutione finis causalitas est finalis: iam patet responsio, quod est tunc consummatio finalizandi, sicut et agendi. Et sic ex ratione ipsius frustra nihil aliud habetur nisi quod ratio finalizandi est esse in rerum natura; et quod esse in rerum natura futurum quidem finalizat, noviter autem praesens consummat finalizationem desiderii. Quod totum et veritati et doctrinae huic consonat.

Averrois quoque verba, quantum ad propositum spectat, scilicet de finis ratione, nobis attestantur: nam de fine, quoad rationem finis, dicit quod est esse extra; quod nos docuimus. Quantum vero ad esse intra, quod sit vel non sit conditio, nihil dicit. Quod vero dicit, quod secundum esse intra est agens, alterius negotii est, et tractatum in primo libro. Quare etc.

XII. In responsione ad secundum, circa rationem qua ostenditur quod actus voluntatis non potest esse ultimus finis, dubium occurrit an intendat de ultimo fine, ut res dicitur finis; aut de ultimo fine, ut adeptio rei dicitur finis. Si littera enim intendit de ultimo fine primo modo, constat quod non solum actus voluntatis, sed nullus actus cuiuscumque potentiae potest esse finis ultimus: sic enim solus Deus est finis ultimus. – Si autem intendit de fine secundo modo, tunc maior, scilicet, Finis est obiectum voluntatis, hoc modo intellecta, esset probanda. Negatur enim de facto a ponentibus felicitatem in actu voluntatis: ponunt enim actum amandi Deum ultimum finem ut adeptionem, ipsum vero Deum ut esse adeptum. Et sic, secundum istos, diceretur ad hanc rationem litterae, quod finis ut res, est obiectum voluntatis; finis vero ut adeptio, est actus elicitus voluntatis.

XIII. Ad hoc responderi potest, quantum ad propositum spectat, primo quod littera loquitur de ultimo fine integraliter; et non pro hac vel illa eius parte, vel quasi parte, scilicet re vel adeptione. Ita quod maior est: Finis ultimus simpliciter, et non secundum aliquid eius, est obiectum voluntatis. Et est ista propositio inductive nota: nam nunquam in numerum invenitur ponere finis ut res, contra finem ut adeptio; avarus enim pro obiecto eodem respicit habere pecuniam, et infirmus habere corpus sanum, etc. Sub hac autem propositione non potest subsumi de actu intellectus, sicut de actu voluntatis, quod non est obiectum primum voluntatis: nam de actu voluntatis est verissimum; de actu vero intellectus est falsum, quoniam non solum bonum, sed bonum cognitum, est obiectum primum voluntatis. Et sic ratio litterae, de fine simpliciter intellecta, infert intentum, scilicet quod actus voluntatis non potest esse ultimus finis, quia non potest esse obiectum primum voluntatis.

Secundo potest dici quod iste sermo potest intelligi de fine, eo modo quo res dicitur finis; sed non est sermo de fine ultimo communissimo, qualis est Deus, sed proprio hominis; de quo hoc occultum littera pandit, quod si est aliqua actio hominis, quod illa non potest esse actus elicitus voluntatis. Nec est eadem ratio de actibus alterius potentiae, puta intellectus: quia ille, ex quo potest esse obiectum voluntatis, non prohibetur ex hoc quin sit finis ut res. Et propterea forte littera non affirmative, sed conditionaliter dicit, si aliqua actio hominis est ultimus finis. Sat enim est huic litterae salvare quod, etiamsi homo ageret actionem quae esset ultimus finis ut res est ultimus finis, adhuc verificaretur quod tunc ageret etiam propter finem: quia vellet illam actionem, et sic ipsum velle esset propter finem. – Nec subeat hic dubitatio, quomodo actio illa ultima in qua consistit felicitas ultima, sit imperata, apud doctrinam s. Thomae, quoniam ponit voluntatem et intellectum naturali motu ferri in Deum oblatum cum lumine gloriae. Haec enim solves intuendo quod loquitur de homine inquantum homo, et non quatenus divinae consors est naturae per gloriam.

Et si hanc litterae responsionem notaveris, perspicies interpretationem principalis conclusionis responsivae positae in corpore huius articuli, scilicet: Omnes actiones humanae sunt propter finem. Ly enim omnes non distribuit pro omnibus actionibus seorsum sumptis; sed pro singulis perfecte seu integraliter sumptis. Si enim aliqua actio intellectus est ultimus finis, illa secundum se sola non potest esse propter finem: sed ipsa ratione eius velle a quo pendet, quod in se participative claudit, est propter finem. Et sic omnes actiones humanae sunt propter finem.

Articulus II: Utrum agere propter finem sit proprium rationalis naturae

Articulus III: Utrum actus hominis recipiant speciem ex fine

Articulus IV: Utrum sit aliquis ultimus finis humanae vitae

Articulus V: Utrum unius hominis possint esse plures ultimi fines

Articulus VI: Utrum homo omnia quae vult, velit propter ultimum finem

Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit

Quaestio III: Quid sit beatitudo

Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur

Quaestio V: De adeptione beatitudinis

Quaestio VI: De voluntario et involuntario

Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum

Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum

Quaestio IX: De motivo voluntatis

Quaestio X: De modo quo voluntas movetur

Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis

Quaestio XII: De intentione

Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit

Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate

Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis

Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae

Quaestio XXII: De subiecto passionum animae

Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem

Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus

Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem

Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore

Quaestio XXVII: De causa amoris

Quaestio XXVIII: De effectibus amoris

Quaestio XXIX: De odio

Quaestio XXX: De concupiscentia

Quaestio XXXI: De delectatione secundum se

Quaestio XXXII: De causa delectationis

Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum

Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se

Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae

Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris

Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione

Quaestio XL: De timore secundum se

Quaestio XLI: De obiecto timoris

Quaestio XLII: De causa timoris

Quaestio XLIII: De effectibus timoris

Quaestio XLIV: De audacia

Quaestio XLV: De ira secundum se

Quaestio XLVI: De effectibus irae

Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam

Quaestio XLVIII: De subiecto habituum

Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

Quaestio L: De augmento habituum

Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum

Quaestio LII: De distinctione habituum

Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias

Quaestio LIV: De subiecto virtutis

Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium

Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus

Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem

Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem

Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus

Quaestio LX: De virtutibus theologicis

Quaestio LXI: De causa virtutum

Quaestio LXII: De medio virtutum

Quaestio LXIII: De connexione virtutum

Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum

Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam

Quaestio LXVI: De donis

Quaestio LXVII: De beatitudinibus

↑ Top of work