Vindiciae Bellarminianae: De Verbo Dei
Vitus Erbermann, S.J. (1597–1675)
Vindiciae Bellarminianae in quatuor controversiarum tomos
Vitus Erbermann’s defense of Robert Bellarmine’s De Verbo Dei against William Ames and Johann Gerhard, organized by the four books of the first general controversy.
Vindiciae I: Pro libro primo De Verbo Dei
Ad caput I.
Cum Amesius Calvinista, in hoc et seqq. duobus capp. nil peculiare, quod sibi displicere posset, inveniret, tamen pro cavillandi prurigine, ex Bellarminiana, sacrorum librorum, in «propheticos et apostolicos,» divisione occasionem captans, libros deutero-canonicos impugnat.
«Tota Scriptura», inquit, «a Bellarmino hic distribuitur in libros propheticos et apostolicos: At libri illi, qui vulgo apud nos Apocryphi dicuntur, neque sunt prophetici, neque apostolici; ergo non sunt partes Scripturae sacrae. Apostolicos esse nemo affirmabit. Propheticos autem non esse, probatur primo ex eo: quod Iudaeis non fuerint traditi, quibus tamen omnia eloquia Dei per Prophetas proposita, fuerunt credita. Rom. III. vers. 2. Neque enim Hebraeis traditi fuerunt libri alii, quam Hebraice scripti, quod de istis libris non potest ostendi. Neque unquam fuerunt in canone Hebraeo, cuius fidelissima depositaria fuit Ecclesia Iudaica.» 2. Quod «non fuerint inter libros illos propheticos, quos Christus suo testimonio comprobavit, ut solos, veros et genuinos, Lucae XXIV. vers. 44. Matth. XIII. vers. 35. et XXIV. vers. 15. et XXVII. vers. 35. Hi enim non alii fuerunt, quam illi, ex quibus Iudaei putabant, se vitam aeternam habere, quod de istis libris nunquam putabant.» Resp. 1. Maiorem Bellarminus non ita universaliter assumit, sed indefinite «propheticos» appellat, non modo eos, qui stricte sunt tales, adeoque divinam inspirationem et revelationem includunt (a quibus proinde, ut a potioribus, fit denominatio), sed etiam ceteros, qui tantum assistentiam, qua Scriptor a veritate nequeat deflectere, requirunt, uti sunt historiales Vet. Test. Resp. 2. Falsa est minor, accepta de propheticis large sumptis; unde et falsa infertur conclusio, cum etiam iuxta Calvinistas, libri Iosue, Iudicum, Ruth, Regum etc. sint canonici, nec tamen (saltem pro maxima parte) supernaturali et prophetico lumine revelati sint; nec Christus illos suo testimonio comprobarit; nec Iudaeis crediderint, ex illis se vitam aeternam habere. Unde iam etiam ruit, quod Ames. Th. 4. nugatur de decretis Pontificum, quae (iuxta omnes Catholicos) non continent novam revelationem, sed antiquam declarant vel explicant, adeoque dotem propheticam non requirunt, sed tantum decretum divinum non concurrendi ad definitionem falsam.
Ad caput II.
I. – Summa doctrinae Bellarminianae, contra Schwenckfeldianos et Libertinos, solo interno spiritus instinctu contentos, haec est: propheticos et apostolicos libros, iuxta mentem Ecclesiae Catholicae, verum esse verbum Dei, et certam ac stabilem regulam fidei, probatur: tum quia Moses, Prophetae, Christus, Ioannes, B. Apostoli, divina dogmata e SS. Scripturis confirmabant, nec ullum unquam ad interni spiritus iudicium remiserunt: tum quia regula Catholicae fidei certa, notaque esse debet: illa vero privata spiritus revelatio nobis ignota est, nisi forte miraculis fiat evidenter credibilis. Vicissim vero propheticis et apostolicis litteris nil est notius, nil certius. Notissimas esse, testis est universitas Christianorum, et consensio gentium: certissimas esse, et omnino divinas, constat, tum ex veritate vaticiniorum, tum ex incredibili et plane divina conspiratione tot virorum, qui diversis temporibus, locis, linguis, occasionibus, sacra volumina conscripserunt; tum ex testimonio ipsius Dei, qui subinde caelesti animadversione sacrorum librorum profanationem defendit; tum ex ipsius Scripturae testimonio, cuius Prophetias constat esse iam plurimas impletas; tum denique ex divinis miraculis. Accedit denique ratio petita a divina providentia, quae ita res omnes moderatur, uti cuiusque natura postulat; ut scilicet cum ex animo et corpore constemus, et corporalia facilius, quam spiritualia capiamus, per ea, quae corporis sensibus percipiuntur, quasi per quosdam gradus ad spiritualia et divina promoveamur. Quid ad haec Amesius?
II. – Assumit 1. quod Bellarm. hoc cap. dixerat: «Regulam» debere esse «notam» et facilem, adeoque accommodari ad rei notificationem; hinc infert 1. «Cum Scriptura sit regula, non est obscura et difficilis, ut volunt Pontificii». Respondeo: Ipse Amesius cap. 4. th. 1. admittit varias obscuritates S. Scripturae. Ergo et ipse cogetur dicere, eatenus illam non esse regulam. Ergo iuxta omnes non est regula in actu secundo, nisi quatenus verus eius sensus innotescit. Differimus autem in hoc, quod Catholici verum sensum capiant ab Ecclesia, Protestantes a suo quisque spiritu privato.
2. Arg. «Regula proportionis paritatem habet cum alia re, cuius est regula. Si igitur Scriptura sit regula fidei, haec non extenditur ultra Scripturam, atque adeo traditiones non scriptae nihil pertinent ad fidem». Eodem recidit, quod num. 7. cavillatur. Respondeo: Antecedens tantum verum est de regula adaequata; traditiones vero non scriptas esse etiam regulam partialem, infra patebit.
3. Arg. «Regula habet in se rationem exemplaris, adeoque prior est natura suo regulato. Ergo scriptura tamquam regula est prior fide. Si fide, tum et fidelibus. Si autem fidelibus, tum Ecclesia, quae coetus est fidelium, atque ita Ecclesia Romana excidet superiore illo loco, in quo sese nefaria quadam praesumptione collocare solet, quasi esset ante et supra Scripturam. Resp. Plus ex eo antecedente non sequitur, quam S. Scripturam esse priorem iis actibus fidei, quos dirigit. Quis vero negaverit posse innumeros ad fidem converti, et Ecclesiam conflari ex fidelibus, qui solum illud ἄγραφον Apostolorum Symbolum profitentur? Ecclesiam Christi fuisse collectam ante codices Novi Testamenti scriptos, nec Calvinistae dubitabunt, si Apostolorum Actibus credant. Unde evanescit criminatio illa Amesii, de qua suo loco.
4. Arg. «Regula consistit in indivisibili, h. e. ita constituta est, ut nec minimum augeatur, aut minuatur; ergo Scripturas violant, qui suas traditiones ipsis adiiciunt, aut tollunt quidquam ab iis praescriptum: cuius utriusque sceleris Pontifices Roman. manifeste tenentur.» Resp. 1. Antecedens nimis falsum esse, patet ex legibus positivis omnibus, quas constat esse morum regulas, et tamen augeri minuique posse. 2. Concesso toto argumento, negatur subsumptum, quod est manifesta calumnia.
5. Arg. «Si Scriptura sit regula fidei, tum qui in S. Scripturae expositione possunt errare, possunt etiam errare in fide, et falsam fidei regulam aliis commendare. Pontificem autem, et Ecclesiam Romanam insulse et impie multas partes Scripturae interpretari, manifestius est, quam ut egeat probatione. Ergo Pontifex Rom. in suis decretis fidei et morum turpiter potest errare». Resp. Maior, si intelligatur de expositione auctoritative definitiva, conceditur. Sed tunc insulse et impie calumniari Amesium manifestius est, quam ut probatione indigeat.
6. Arg. «Natura huius regulae est, ut sit praeceptio; ergo quidquid admittitur citra directionem huius regulae, aberratio est. Ergo supererogationes omnes Pontificiorum, et pleraque eorum dogmata, errata saltem debent agnosci. Resp. Antec. esse falsum, constabit tom. 2. lib. IV. cap. 2. Multo plura et maiora consuluntur virtutum opera, quam praecipiantur etc. 2. Non esse Scripturam fidei morumque regulam adaequatam, patebit infra. «Denique,» inquit, «fidelium sunt hostes, qui regulam illam e manibus fidelium extorquent.» Resp. 1. Sit ita: quem ferit? Anne Catholici SS. Biblia Vulgatae editionis e cuiusquam manibus extorquent? Num quaelibet Lutheranae et Calvinisticae versiones sunt regulae? Hostisne parvuli est, qui cibum solidum et nocivum ei eripit, et lac praebet?
III. – Qualitates illas a Bellarm. Scripturae in fine 1. cap. concessas (quod sit «regula certa et stabilis»), assumit Ames. et hinc infert 1. «Si in se certa regula, tum certos nos reddere potest de voluntate Dei sine definitione Ecclesiae. 2. Tum incerta omnia mendacium hominum decreta sunt ad istam regulam examinanda. 3. Tum varios et incertos sensus non admittit. 4. Tum omnium controversiarum fidei determinatio ex Scripturis est petenda. 5. Si etiam stabilis sit regula, tunc nihil nobis est creditu necessarium, et utile, quod Apostolorum aevo fuit ignotum. 6. Tum dispensationes Pontificum sunt perniciosae imposturae. 7. Tum denique stabilitas Ecclesiae ex eo tota pendet, si huic regulae constanter adhaereat» Resp. Corollarium primum male infertur. Nam licet genuina Dei revelatio sit in se certissima, nobis tamen evidenter certa non est, cum solum credibilitatis, non autem veritatis evidentiam in via habere possimus, ut infra fusius. 2. Corollarium admitto, dummodo prius constet de vero sensu verbi scripti. 3. 4. et 7. vera sunt de verbo Dei eiusque sensu vero, a Spiritu sancto «scripto in tabulis cordis carnalibus», h. e. in animis fidelium vitaliter expresso; falsa autem de cortice verborum variis interpretationibus obnoxio. 5. In bono sensu verum est: nihil enim credimus etiamnum, nisi quod fuit tempore Apostolorum revelatum, saltem mediate, de quo alibi. 6. Est perniciosa calumnia, quae pariter tollit omnem dispensationem aliam, sive divinam, sive humanam.
IV. – Quod Ames. th. 7. ait: «In plerisque rationum, quibus illa confessio firmatur, Bellarm., causam expresse magis iugulari, idque ex collatione a se subiecta statim apparere; ostendit, se nugacissime cavillari, idque se pro scopo habere. Cum enim falsa de Pontificiis inique assumat, quid mirum est, quod suppositis iis calumniis iuguletur causa Catholica. Veritas sibi clare constat, si sine offuciis instituatur collatio. Nam 1. Moses, Prophetae, Christus, Ioannes, Apostoli, vel divina dogmata ex Scripturis ipsi confirmabant; vel certe ad Scripturas legendas alios hortabantur, non vero ad instinctum spiritus interni etc. Idem nos Catholici dicimus et facimus, si indefinite in utrobique affirmetur. Si vero universaliter de omnibus dogmatibus e Scriptura confirmatis a Mose, Christo, etc. itemque quod hi omnes promiscue ad Scripturas legendas hortati sint, manifeste falsum assumitur. Uti est et illud, quod ex Azor. Instit. moral. quaest. 2. lib. IV. cap. 18. fide Graeca allegatur. 2. S. Moses controversias ex lege diiudicandas docet satis aperte. Idem nos apertissime dicimus et facimus. Non tamen e sola lege in tabulis expressa, id quippe fieri nequit, sed iuxta legis sensum, qui sicut in Veteri petendus erat a Sacerdote Summo, sic et in Nova; alioqui litium finis non foret. 3. Christus Pharisaeos ad Scripturas remisit Ioan. V. vers. 39. Sed an ad solas? Nequaquam. Nam ibidem praeter testimonium Ioannis B. et Scripturarum, remittit quoque Iudaeos ad testimonium Patris in Iordane vers. 32. et miraculosa «opera» a se «facta» vers. 36. Unde evanescunt insulsae cavillationes Amesii, quas putide in seqq. congerit de Ioanne B. Beroeensibus, Apostolis etc. Nec micam salis continent, sed inficetas et protritas calumnias tantum, denuoque recurrent excutienda, cum infra de S. Scriptura, Pontifice, Ecclesia etc. agetur. Unde et patebit, quanta sycophantia Bellarmini conclusionem contorqueat in Catholicos, tamquam Scripturae contemptores; cum ea adamussim quadret in Biblistas, qui idola suorum phantasmatum, sacrorum librorum cortice convestiunt, renuuntque genuinum eorum sensum discere ab iis, quibus Christus dixit: Qui vos audit, me audit etc. Qua vero fronte Puritanus iste privato spiritu, more segregum omnium, ex asse mancipatus, audet pronuntiare: «Pontificiorum religionem nullam certam et stabilem habere regulam?» et nihilominus mox inter regulas credendorum, quas Catholici assignant, recitat «1. Quae aperte in Scriptura continentur. 2. Quae aperte ex illis deducuntur etc.» Quid? an hae non certae et stabiles regulae sunt, ex omnium consensu? Num incertum Catholicis est, unicam illam esse quovis tempore veram Christi Ecclesiam, veraque eius membra omnes et solos eos, qui apostolicae Sedi communione iunguntur? Numquid ab eadem, certa et determinata Scriptura vulgatae editionis, certae traditiones divinae, certa concilia approbata, certus Papa legitimus, certa eius auctoritas in fidei morumque decretis etc. emanant? Ubi vicissim apud infelices Biblistas incerta sunt omnia, praeter privatum vertiginis spiritum, quo quisque sibi Scripturae versionem, canonem, interpretationem et sensum vel fabricat, vel deligit ad libitum.
V. – Tandem Epimetri loco subiicit Amesius: «Huiusmodi considerationibus imbuti, fatentur ipsimet Pontificii, falsi aliquid posse ita proponi, ut obligetur quis ad credendum illi falso fide divina etc. Quaenam vero sunt considerationes istae? Amesianae, an Bellarminianae? Chrysippeum acumen fuerit, et prodigiosa syllogistice, quae ex illis hoc inferre quiverit! Sit tamen ita, quid tum? An adeo absurdum est: «Posse aliquod falsum simplici ita proponi, ut obligetur ad credendum illi falso fide divina?» Equidem licet ea Alex. Pezantii sententia, quam tuentur etiam Bannez, Valentia, et alii, quos citat et sequitur Tannerus, mihi minus probetur, censeamque longe (verius, cum CC. Lugo et Pallavicino, ad veracitatem Dei spectare, ut numquam permittat aliquod falsum fieri evidenter credibile, tamquam dictum a Deo: nihil tamen obstat, quominus error aliquis simplici rustico ita proponatur, ut ex errante conscientia teneatur ad assensum. Hoc inter quoscumque sectarios haud raro evenire, fateri tenentur omnes, qui sentiunt, in coetibus fundamentaliter corruptis salvari simplices inculpate errantes. Quis dubitet, Lutheranos esse persuasos, teneri se, explosa transubstantiatione, ad credendam impanationem in Cena, v. gr. Sacramentarios signum Corporis Christi, etc. Quid ergo omni hoc suo praeludio, nisi perspicue cavillatus est Amesius? Nimirum hoc est: Enervare Bellarminum!
Ad caput IV.
Doctrina Bellarmini in hac controversia, est perspicue tradita in decreto synodi Tridentinae omnibus noto: Nec ille aliud principale fundamentum, praeter «publicum totius Ecclesiae iudicium» urget. Unde si quid Amesius hic «enervare» voluisset, unice auctoritatem Ecclesiae, infallibilem in definitionibus, labefactare debuisset. Nam argumenta, quae Ecclesiam ad statuendum divinorum librorum canonem (uti et alia quaevis dogmata controversa) impulerunt, non est necesse, ut singula per se sint apodictica et irrefragabilia; cum alioqui non opus foret Ecclesiae sententia definitiva. Facillimum ergo erit a cavillis consuetis hic se expedire, cum nihil producere vel ex Scriptura (quam alias unicam regulam in rebus fidei crepant) vel e ratione convincente queat, ut patebit in decursu. Certe pleraque ne probabilia quidem, sed plane falsa, aut etiam iniuriosa, assumuntur. Quam multa eiusmodi in prima mox Theodosi addensantur, ut fere plures numerari possint errores, calumniae, mendacia etc., quam versus! Nam 1. etsi «Scriptura S. contineatur illis libris, qui scripti fuerunt a sanctis Dei hominibus»: non tamen hi omnes, et singuli (quod contendit Amesius), «acti sunt infallibiliter a Spiritu S. tam quoad materiam, quam quoad formam scriptionis». Neque id affirmatur II. Petr. I. v. 21. universaliter, ut ille fingit post Witackerum; quem dudum ostendit P. Gretserus pag. 98. et seqq. dum suis argumentis quosdam libros canonicos eversum ivit, propemodum universos subruisse. Sane iuxta hos Novatores periclitarentur de magna parte suorum librorum Esaias, Ieremias etc. 2. Falsum est et improbabile, omnes «libros V. T. Ecclesiae veteri traditos esse a Prophetis» (stricte et κατ’ ἐξοχὴν ita nominatis, uti sunt Moses, David, 4. maiores, 12. minores), quod tamen unice contendit Amesius, ut iam etiam vidimus in notis ad cap. 1. Aequivocatione igitur et hic cavillatur. 3. Multiplex et decumana sycophantia est, cum sine ulla probatione pronunciat: «Quia alii quidam libri (praeter eos, quos cum Iudaeis in praesentia Ecclesiae reformatae recipiunt), in Graecis Bibliorum versionibus primo, et postea in Latinis post tempora Prophetarum cum istis temere coniuncti fuerunt ab imperitis et incautis hominibus, et in aliquo honore habiti; idcirco a Pontificiis nuper fuerunt canonizati, reclamantibus non paucis inter ipsos Papistas doctiores». Numquid hic singula prope verba turgent atrocibus calumniis? Pudeat Netthenum, et ceteros Amesii encomiastas, quod ita suspiciant «mirabile» hoc «Compendium», in quo tamen nihil apparet mirius effronte in sycophantando audacia. 4. Falsum est, «libros Tobiae, Iudith», et ceteros, quos reiiciunt cacodoxi, «non esse scriptos a Prophetis,» latius acceptis, ut paulo ante dictum, «nec ab iis probatos, non Hebraice, non Ecclesiae Iudaicae traditos, aut ab iis receptos, non a Christo aut Apostolis ulla ratione approbatos, sed a canone approbatos tacite seclusos». Rumpentur citius Puritani omnes, quam illa tam temere ab Amesio asserta, ulla irrefragabili auctoritate vel ratione probare valeant. 5. Denique blasphemia est: «Eos libros non referre maiestatem Scripturae sacrae: in plerisque eorum varia contineri, quae cum libris propheticis, cum semetipsis, et cum veritate manifeste pugnant». Recte pronuntiavit P. Thomas Baconus in analys. disp. 3. cap. 13. nu. 193. intolerabilem esse sectariorum impudentiam et iniquitatem, qui, cum tot alias concoquant in libris canonicis indubitatis occurrentes contradictiones (quarum nonnullae ibidem relatae humano ingenio apparent ita insolubiles, ut ex omnibus fidei nostrae articulis videatur esse difficillimus is ipse: quod in Scripturis nulla sit aut falsitas, aut contradictio), tamen cum ad deutero-canonicos, Iudith, Estheris, Machabaeorum etc. accedunt, ita moroso sunt stomacho, ut manifestis scatere falsitatibus et antilogiis clamitent. Quaenam vero, dicite, o lyncei, maiestas divina relucet magis in Ecclesiaste et Cantico Cantic. quam in Sapientia et Ecclesiastico? in libro Ruth, quam in Iudith? etc. Cur potius Epistola ad Philemonem, quam Iacobi, divinitatem redolet? cum haec omnium novatorum Patriarchae visa sit «straminea, et Apostolico spiritu destituta». Anne Christus et Apostoli magis approbarunt Addiam, Sophoniam, etc. quam Tobiam, Iudith, etc.? Unde ostenditur, hos sine Spiritus S. instinctu et assistentia scriptos? a nullo Prophetarum aut Apostolorum probatos? Num Neo-Evangelicis vice ἀποδείξεως est negativum argumentum, communi alias sapientum calculo explosum? Nempe sufficit ipsis recentiorum Iudaeorum testimonium! Producant, si possunt, vel unicum concilium, aut S. Patrem, qui canonem Lutheranum vel Calvinisticum ex asse approbet, nec ab ipsis plus minus dissentiat. Laodicenam synodum iactant? Sed haec Apocalypsim omittit, et Iudae Epistolam. Melitonem laudant? at Sapientiam is admittit. Hilarium? adnumerat is Canoni Epistolam Hieremiae, quam Protestantes tollunt. Hieronymum? probat iste cum Nicaenis Patribus Iudithae librum; uti vice versa omittit Athanasius Estherem, Epiphanius lib. Baruch, Gregorius Nazianzenus tam Estherem quam Apocalypsim. Nos vero Catholici, cum habeamus Tridentino decreto per omnia consentientes S. Innocentium I Papam, et Augustinum cum numeroso concilio Carthaginiensi (cuius ipse pars magna fuit), ex primis vero quatuor saeculis, pro singulis libris controversis, illustria patrum testimonia: quis proinde sive furor, sive impudentia est, dicere cum Amesio: «Idcirco a Tridentinis PP. canonizatos esse eos libros, quia temere ab incautis et imperitis fuerant in graecis et latinis versionibus bibliorum adiuncti?» Aut cum Titio, Helmstadiensi ostentatore pag. 23. «Quae sententia nulla e primis quatuor Nov. Test. Ecclesiae saeculis DD. suffragia pro se habet, ea non potest vocari sententia antiquae Ecclesiae, sed talis est, quam de canone librorum Vet. Test. novo et inaudito in Ecclesia ausu sub anathemate proposuit concilium Tridentinum, ergo etc.» Sane unicum istud Amesii effatum apud quemvis cordatum detrahit ei fidem omnem et existimationem: haec vero Titii minor propositio, aut est inscitiae intolerabilis, aut mendacium adipatum, aut certe cavillatio sycophantica, homini rabioso magis quam doctori conveniens: Eodem enim iure, vel iniuria potius, poterat damnare anathematismum Nicaeni pro ὁμοουσίῳ, Ephesini pro θεοτόκῳ etc. ut consideranti patebit. Alia in hanc materiam videantur ad calcem cap. 10.
Ad caput VII.
Cavilli, quibus Amesius argumenta generalia Bellarmini pro canone sacrorum librorum eludere conatus est, partim supra ad cap. 4. relati sunt, partim infra ad cap. 10. discutientur. Verum quia ad particulares S. Scripturae libros impugnandos descendit, eiusdem vestigiis insistimus. Non est tamen animus, hic prosequi difficultates historicas et chronologicas, quae circa 7. capita posteriora Esther, libros Iudith, Tobiae, Machabaeos, etc. agitantur; cum et a P. Gretsero in defensione libri 1. itemque a PP. Serario, Tirino, etc. in Commentario abunde id sit praestitum. Et quamvis aliquis haereret alicubi nodus inextricabilis, quod minime reor, non ideo canonica auctoritas libro tali esset abiudicanda, cum idem alias fieri deberet Pentateucho, Evangeliis, etc., ut supra monuimus. Perlustrabimus ergo reliqua Amesii, quae Bellarmino obiicit. Ac 1. contra 7. posteriora capita Esther, iudicio Bellarmini in canonem referenda, quod in codice, quem concilia et patres legere consueverunt, exstitisse omnimode censenda sint, Amesius post Iunium et Hunnium sic arguit: «Non sequitur, etiam Bellarmino fatente: In iisdem exemplaribus continebantur duo libri posteriores Esdrae, quibus continebantur et priores; ergo neque sequitur: Concilia et patres numerant librum Esther inter sacros et canonicos; ergo etiam postrema 7. capita Scripturis canonicis accensent». Respondeo, concedo totum. Sed hoc non est argumentum Bellarmini, sed cavillatio novatorum. Ille enim expresse addit: «Qualem illi legere consueverant», ut etiam Amesius recitat. Imo multo amplius addit Bellarm. quae Amesius dissimulavit fide non bona; nempe: «Concilia et patres, qui librum Estheris canonizabant, de eo volumine locutos, quo tum ipsi, tum universa Ecclesia utebatur. Utebatur autem illa Vulgata Graeca, quae 7. capita illa continebat, ut testantur SS. Athanas. et Hieron. itemque Graeci textus, qui LXXII. Interpretum nomine circumferuntur etc.» Nil simile de duobus posterioribus Esdrae et Machabaeorum dici potest. Ergo cavillatur, et non enervat Amesius. Nimirum aliud est, annecti «formaliter,» tamquam genuinae partes eiusdem libri, aliud mere «materialiter», uti posset canonico iungi liber mere profanus.
2. Sic cavillatur: «Propter 7. illa capita reiectus fuit totus liber Esther a nonnullis. Vel hoc igitur nomine reiiciendae sunt adiectiones ex Canonicorum librorum exemplaribus». Si haec illatio valeret, oporteret pariter Epistolas Iacobi, Iudae, etc. cum Luthero e canone exscindere, aut saltem illas earum partes reiicere, quibus ipse permotus, non esse apostolicas praetendit; quod Calvinistae non admitterent.
3. Ait: «Qui librum aliquem simpliciter in canonem referunt, non ideo omnes lacinias illi assutas habent pro divinis». Ita est, quid hinc infert? Tuum erat probare, illa 7. capita esse «laciniam assutam, et partem spuriam». Quod iterum num. 4. supponitur, et nec leviter probatur. th. 9. «Negat esse probabile», uti cum Origene dixerat Bellarminus, ista 7. capita fuisse aliquando in textu Hebraeo, deinde casu aliquo excidisse. Sed nec vel leviter tangit coniecturam allatam: eiusque rationes in contrarium nihil urgent, cum praeter principii petitionem nihil plane contineant.
Ad caput IX.
Amesius contra quaedam capita Danielis ex Witakero repetit, quae vel sunt mera principii petitio, vel explorata mendacia, ut patet ex P. Gretsero in cap. 9. quod cum ignorare Amesius non posset, tandem in ipsum S. Hieronymum mucronem suum stringit, ac cum Erasmo versipelli damnat S. doctorem «vafri», immo aperti mendacii, quod contra conscientiam «ad placandam imperitorum invidiam», in Apolog. 2. contra Ruffim. dixerit: «Se, quae in praefat. in Danielem scripserat, non ex sua, sed Iudaeorum sententia scripsisse». Nempe hoc est (quod de Calixto testatur Hulsemannus) SS. patres «tractare ut pupas et crepundia»; cum placent, laudibus ad caelum tollere; cum displicent, ut criminosos plectere. Sed vel hinc elucescit innocentia Ecclesiae Catholicae.
Ad caput X.
I. – In hunc locum referre libuit cavillos Amesii, quibus argumenta generalia Bellarmini pro canone Concilii Trid. libros deutero-canonicos in numerum «Sacrorum» referentis, eludere conatur. Iam supra ad finem cap. 4. notatum: ad definitionem authenticam concilii non requiri argumenta, singula per se in solidum convincentia; sufficit enim, si ex omnibus in unum conflatis emergat certitudo moralis, quae per Ecclesiae decretum, ex Spiritus S. assistentia ἀναμάρτημον, transeat in articulum, cui non possit subesse falsum. Unde cum Bellarm. I. ostendit: SS. patres ex illis libris controversis testimonia citare, et quidem tamquam ex Scripturis sacris, divinis et canonicis etc., frustra
Obiicit Amesius: «Etiam III. et IV. Esdrae, aliosque libros citra controversiam apocryphos, citari a Patribus, vocari sacros, divinos, canonicos; immo etiam patrum, Pontificum, et conciliorum scripta, ita nonnumquam vocari, licet alio sensu, ac Prophetica et apostolica, ut agnoscit ipse Bellarm.» Resp. enim, illas citationes et nuncupationes honorificas seorsim sumptas, esse tantum partiale motivum ad includendum canoni sacrorum voluminum etiam ex. grat. duos libros priores Machabaeorum. Longe fortius accedebat alterum; quod nempe S. Augustinus, cui uni plus quam 1000. Lutheris, 1000. Calvinis merito defertur, testatus sit lib. XVIII. de Civit. Dei cap. 36. «Illos non a Iudaeis, sed ab Ecclesia pro canonicis haberi». Quodque ceteris canonicis adnumeraverint eosdem concil. Carthaginiense, SS. Innocentius et Gelasius Summi Pontifices etc. quod certe viri illi sanctissimi et sapientissimi numquam fecissent, nisi persuasum habuissent auctoritatem canonicam eorum librorum ab apostolica traditione promanare.
II. – Frustra 1. miratur Amesius: «Quomodo Apostoli sub N. T. alium canonem V. T. tradiderint, quam fuerit unquam illi Ecclesiae traditus.»
Frustra 2. consuetam suam naeniam occinit: «In scriptis Apostolorum nihil tale apparere, sed contrarium potius etc.»
Frustra 3. negat, «ullum patrum tradere hos libros habitos fuisse canonicos ex traditione apostolica.»
Frustra 4. contendit, si verum id esset, «tum multi patres in canone V. T. exponendo non secuti fuissent Hebraeos etc.» Contra enim est 1. quod satis probabile sit, etiam eos libros controversos, fuisse a vetere Hebraeorum Synagoga agnitos, ut auctoritatis canonicae (vide P. Gretserum pag. 108.); posteriores vero Iudaeos a priscorum canone, uti in plurimis aliis rebus, deflexisse, cum in suo Thalmud Iobum etiam negent esse canonicum. 2. Etsi gratis daretur, numquam illos fuisse in Hebraeorum canone ante Christum; cur, si, ut supponimus, vere divini sunt, ac ex speciali assistentia Spiritus sancti infallibiles, non id ab Apostolis primum potuit declarari? 3. Quod de hac canonizatione nil legatur in scriptis Apostolorum, quid mirum? cum nec de canone indubitatorum V. et N. T. librorum quidquam in illis reperiatur. 4. Etsi patres conceptis verbis non pronuncient, id esse ex traditione Apostolorum, reipsa tamen et implicite hoc asserunt, dum aiunt: «Ecclesiam illos pro canonicis habere». Haec autem nullum dogma fidei proponit, nisi a Christo et Apostolis profectum. 5. Denique, sicut de Epistolis Iacobi, Iudae etc., ita et de Tobia, Iudith, etc. potuit apud PP. tertii et quarti saeculi dubitatio oriri, ac traditio Apostolorum ignorari.
III. – Probationi Bellarminianae a conciliis petitae perquam inepte.
Obiicit Amesius 1.: «SS. Hieronymi et Augustini tempore, necdum a generali concilio fuisse quid decretum de illis controversis. Quid tum? numquid etiam provinciale, legitime approbatum, receptum, tantae auctoritatis merito censetur, ut eius ductum secuta synodus Trid. tandem sub anathemate sanxerit hunc, quem nunc veneramur canonem? «At», inquis, «cur non citius in aliquo anteriori generali concilio id praestitum?» Resp. Quia numquam ante Lutherum tanta necessitas, quam videtur imposuisse importuna sectariorum libido novandi pleraque omnia. Numquid ante Arium ὁμοούσιον, ante Nestorium θεοτόκον ante Pelagium peccatum originis, ante Berengarium transsubstantiationem tam clare, distincteque definivit Ecclesia?
Obiicit 2. «A Pontificiis non probari canonem 26. eiusdem concilii Carthag. quo vetatur primae Sedis Episcopus vocari princeps Sacerdotum etc.». Resp. Neg. assumptum; tantum enim de primae Sedis Episcopo in Africa loquitur: nec ita desipiebant Afri, ut primae Sedi totius orbis leges auderent praefigere.
Obiicit 3. libros illos controversos, «a concilio Carthag. dici aequivoce canonicos: aut si vere canonicos intellexit, tum Laodiceno contradixisse». Resp. Laodicenum libros illos non reiicit, sed negative se habet respectu illorum, adeoque non ei contradicit Carthaginiense; non magis certe quam Calvinistae, qui Apocalypsin et Iudae Epistolam admittunt, quas illa synodus omiserat. A Carthaginiensi canonicis adnumeratos esse libros duos posteriores Esdrae, dicit, sed non probat Amesius; oppositum patet ex fine cap. 20. Bellarmini, cui nihil habuit, quod reponeret Amesius, qui tandem eo prorumpit audaciae, ut concilium illud Carthaginiense dicat «temere admodum fecisse, quod sine ulla singulari ratione (quae scilicet Calvinistis arrideat) libros illos retulit in canonem quingentis aut sexcentis annis, postquam editi fuerunt, quos et Ecclesia V. T. et Apostoli et concilia omnia antecedentia extra canonem reliquerunt». Sed impudens haec calumnia ex dictis evanescit.
IV. – Dicerat Bellarm. hoc cap. «Ecclesiam nullo modo posse facere librum canonicum de non canonico, sed tantum declarare, quis sit habendus canonicus; et hoc nos tenere: sed nec pro arbitratu, sed 1. ex veterum testimoniis, 2. ex similitudine librorum, de quibus ambigitur: 3. ex communi sensu et quasi gustu populi Christiani etc. Et haec tria Ecclesiam observasse.» Quid his opponit Amesius cap. 2. th. 7. nugas et cavillos, more consueto: 1. manifeste falsum, immo implicatorium est, «illa tria (simul sumpta, ut Bellarm. accipit) aeque nota fuisse Melitoni, Hilario, Epiphanio, Hieronymo, concilio Laodiceno etc., qui istos libros extra canonem reliquerunt». 2. Si opus foret «testimonio auctoris, qui illo saeculo vixit, quo libri illi; (controversi) editi fuerunt» (uti Amesius praetendit) eliminandi e V. T. essent omnes olim dubii, et nunc a Calvinistis quoque recepti. 3. Etiam de his N. T. libris, scilicet Epistola Iacobi, Iudae, secunda Petri, II. et III. Ioannis, itemque Apocalypsi, «varia fuere veterum patrum testimonia»; quae varietas cum non obstet, quin iam recipiantur ab omnibus, cur obstaret in Tobiae, Iudith, Sapientiae etc., V. T.? 4. Noctuae Calvinianae iudicant, «non esse maiorem similitudinem librorum» Iudith, Sapientiae, Ecclesiastici, etc. cum propheticis Iosue, Iudicum, Ruth, Regum, etc., quam esse tenebrarum cum luce, et illam similitudinem, quae aliqua ex parte in ceteris habetur, non sufficere ad eorum canonizationem». SS. Augustinus, Innocentius, Gelasius, conc. Carthag. etc. iudicant esse omnino similitudinem: utris creditis, Quirites? 5. Communis sensus populi Christiani per 1200. annos, iunctus veterum testimoniis, et similitudini cum aliis libris, merito permovit concilium Trid. ad discernendos illos libros ab apocryphis: nulla in eo omni sensu est umbra privati Spiritus, quem iustissime characterem haereseos irrident pii omnes. 6. «Si populus Christi non habet alium sensum nunc, quam habuit olim in concilio Laodiceno et ante, cum istos libros extra canonem reliquit»; cur ergo Calvinistae cum Catholicis admittunt Iudae Epistolam, et Apocalypsin, quas conc. Laodicenum extra canonem reliquit? 7. «Media praedicta declarandi» canonicos, cum habeant certitudinem moralem, faciunt, ut declaratio Ecclesiae Rom. ob promissionem assistentiae Spiritus S. habeat «certitudinem fidei divinae», non minus ac illud post multam disquisitionem ab Apostolis latum de legalibus decretum Act. XV. Visum est Spiritui S. et nobis etc. Sed iam demum Amesio relicto, hic loci, ob materiae affinitatem, referre opportunum erit,
Quos cavillos Ioan. Gerhardus in suo Bellarmino ὀρθοδοξίας teste, ex hypothesibus Bellarminianis hinc inde indiscriminatim decerptis contexat?
I. – Disp. 1. th. 8. et seqq. ex eo, quod Bellarm. lib. II. de Verbo cap. 2. §. tertium argum. concedit, israeliticam ecclesiam ante Christi adventum «Eloquia divina sibi concredita» fideliter custodisse, sic arguit: «Cuicumque Ecclesiae concredita fuere eloquia Dei, h. e. Scripturae canonicae, et quae Ecclesia depositum illud fideliter custodivit, illius testimonium in secernendis libris apocryphis a canonicis merito amplectimur: iam vero ecclesiae israeliticae concredita fuere eloquia Dei, h. e. Scripturae canonicae, eademque depositum illud ante Christi adventum fideliter custodivit,» fatente Bellarmino; «ergo». Ulterius: «Omnes isti libri, quos in canonem non admittimus, reiecti fuere ab ecclesia israelitica; ergo testimonium et consensum ecclesiae israeliticae in repudiandis a canone controversis illis libris, quos Bellarm. cap. 7. 8. 9. 10. ab Hebraeis reiici asserit, merito sequimur». Resp. 1: concesso argumento ex asse, negatur, subsumptum. Nam ut optime ex P. Sebast. Heissii suggestione adnotat P. Gretserus pag. 107. Lutherani numquam probare poterunt, a Synagoga ante Christum natum, vel etiam tempore Christi in terris versati, extra canonem positos et veluti apocryphos esse reiectos eos, quos iam ipsi reiiciunt cum perfidis Iudaeis post Christum, qui in suo Thalmud, Iobum etiam negant esse canonicum. Resp. 2. Etsi constaret a vetere Synagoga, aut aliquibus eius doctoribus semper illos libros controversos non fuisse positive in canonem admissos; nulla hinc prorsus inferretur positiva reiectio: sed ipsa se respectu illorum negative habuisset; verum a Christo et apostolicis recepti fuere, ut supra dixi. Quis vero hic non stupeat excoecationem Lutheranam, quae cum perfidis Iudaeis malit, quam cum Christiana Ecclesia sentire? Numquid par erat ita subsumere Gerhardum. Iam vero Ecclesiae Christianae Catholicae concredita fuere eloquia Dei, eademque depositum illud semper custodivit; ergo testimonium huius saltem non minus ac Synagogae nos amplecti par est; ergo nefas est sequi perfidos Hebraeos in repudiandis controversis illis libris; ergo mentimur, cum reiectionem eorum librorum affingimus veteri Synagogae, et huius rei testem allegamus Bellarminum, et Hieronymum, cum hos constet loqui de perfidis posteriorum saeculorum Hebraeis? Et per haec etiam evanescit argumentum th. 13.
II. – Th. 14. ex eo quod Bellarm. lib. I. de Verbo Dei cap. 7. statuit, Esdram constituisse canonem Hebraeorum, sic arguit Gerhardus: «Qui sub anathematis comminatione pro canonicis V. T. libris iubet haberi eos, quos Esdras in canonem non recepit, ille refragatur propheticae auctoritati; prius faciunt adversarii; ergo».
Resp. Maiori propositioni nihil deest nisi probatio, quae valde robusta sit. Ex qua enim auctoritate aut ratione irrefragabili convincent Lutherani, post tempora Esdrae nullum fuisse canonicum scriptorem? Esdram ita condidisse canonem, ut nefas esset, ullum addi librum. Et licet gratis daretur, infra tempora Esdrae et Christi nullum illorum controversorum librorum fuisse saltem sub dubio in canonem a nonnullis doctoribus vel scribis relatum; unde probabitur, id a Christo vel Apostolis non factum. At inquit Gerhardus: «Non potest ex ullo probato scriptore demonstrari, controversos illos esse post Esdrae tempora in canonem unquam receptos». Resp.: Iam supra probatum est ex probatissimis scriptoribus, SS. Innocentio, Gelasio, Augustino etc., id convinci. Numquam enim viri illi sanctissimi et sapientissimi in canone illos recensuissent, nisi certissime fuissent persuasi illos saltem a Christo et apostolicis canonizatos fuisse, quidquid sit de veteri Synagoga.
III. – Th. 15. ex eo, quod Bellarmino lib. II. de Verbo Dei cap. 1. fatente «libri canonici V. T. scripti fuerint lingua hebraea, controversi vero illi, vel non sint ea scripti, vel non amplius exstent», (quod Bellarm. concedit), Gerhardus infert: «eos non esse canonicos».
Resp.: mira est vel oscitantia vel impudentia Gerhardi, qui indefinitam Bellarmini propositionem assumit tamquam universalem, cum tamen in ipsis verbis Bellarmini relatis a Gerhardo excipiantur II. Esdrae et Danielis. Quodlibeticum est, quod ibidem addit nec leviter probat: «Divinam providentiam textum originalem librorum canonicorum perire non permisisse». E quo Scripturae loco id habetur? Annon potius oppositum indicatur, cum tam multi libri V. T. plane perierint, qui tamen communius et probabilius putantur fuisse canonici? Annectit hic etiam cavillum supra in cap. 1. initio explosum; et ineptit cum Hunnio etc., circa linguam propheticam.
IV. – A Th. 16. usque ad 25, conatur «evincere, libros controversos non esse in canone, iisdem argumentis, quibus Bellarm.» cap. 20. etc. probat librum III. et IV. Esdrae, orationem Manassis, librum Henoch etc. esse apocryphos. Sed similis est hic cavillo Amesiano, iam supra discusso. Quam vero inepta hyperbole est, cum th. 19. ait: «Genebrardum argumentis aeque solidis probare posse, libros III. et IV. Esdrae canonicos esse, ac Bellarminus probat, controversos illos libros esse canonicos». Probare Genebrardus debebat, eos libros Esdrae citari a Patribus ut divinos et sanctos; haberi eos saltem in Graeco LXX. legi solitos in Ecclesia; a Pontificibus Summis et concilio aliquo inter canonicos referri etc., alias nec umbram maioris soliditatis probat. Th. 21. in fine affingit Bellarmino, quod «provocet a codicibus Graecis ad canonem hebraeum»; hincque infert «sibi quoque circa libros controversos idem ius esse»; sed falsum est quod assumit, ut legenti patebit; et licet in aliquibus circumstantiis id fieri posset, non sequitur semper fieri posse.
V. – Th. 23. et sequentibus struit subtile argumentum, quod in summa est tale: «Rom. Ecclesia in cap. sancta Romana; sequitur iudicium Hieronymi in repudiandis Origenis, Ruffini, et similium operibus ecclesiasticis; ergo eiusdem iudicio acquiescere debet in discernendis canonicis et apocryphis Scripturae libris». Sed probanda erat par utrobique ratio, et refutanda disparitas luculenta a Gretsero tradita in cap. 10. «At», inquit, «cum vulgata editio in conc. Trident. pronuncietur authentica, aequum est, ut hoc Vulgatae editionis prooemium non accusetur falsitatis.» Sed ubi Gerhardus viderit prologum galeatum tamquam Vulg. editionis prooemium praefigi, nescio. Cum aliis eiusdem sancti doctoris praefationibus postponi videmus libris ipsis apocryphis. Cur vero aequum non sit, Ecclesiam in hoc relinquere sententiam sancti Hieronymi et paucorum aliorum, et audire potius concilia et Pontifices? Qui, «per ὁμοούσιον, Trinitatem, et Crucifixum, obtestatus est» S. Damasum, ut sibi «veram de tribus hypostasibus exponeret sententiam». Quidni pari reverentia se quoque submisisset SS. Innocentio, Gelasio et conciliis oecumenicis? Certe Nicaeni auctoritate permotus, Iudithae librum antea in prologo galeato cum Hebraeis reiectum, non dubitavit admittere, ut patet ex praefatione in eum librum.
VI. – Triumphus est inanis, quo th. 26. etiam iuxta Bellarm. «pro se ait stare multos veterum, ut Melitonem, Epiphan., Hilar., Hieron., in exponendo canone iuxta Hebraeos». Nam id universaliter verum non esse, iam contra Amesium supra ostensum est; et ut universaliter id verum esset, non praeiudicant illi quatuor ceteris pluribus.
VIII. – «Etiam Caietanum, Lyranum, Carthus, Hugonem, S. Hieronymi sententiam esse secutos» ait Gerhardus th. 27. fateri Bellarminum. At qui hunc inspexerit, reprehendet fallere Gerhardum, dum loquitur universaliter de libris controversis V. T., Bellarminus vero tantum de 7. capp. Estheris. Atque ut dubitari non posset, eum fallendi animo id fecisse, omisit Sixtum Senensem, quem ibid. ait Bellarm. idem sensisse post conc. Trident. de illis 7. capitibus. Est ergo hic Gerhardi triumphus partim fraudulentus, partim phantasticus. Error innoxius aliquorum Catholicorum theologorum non tollit consensum Ecclesiae Catholicae, praesertim si ille error praecesserit sanctionem concilii sub anathemate.
VIII. – Gerhardus a th. 28. usque ad 38. pleraque repetit, quae ab Amesio supra argumentis Bellarmini cavillatorie opponi vidimus. Lubet ergo tantum singulares aliquos Gerhardi lapsus adnotare. 1 th. 30. ait: «Bellarminum lib. II. de conc. cap. 7. statuere: In quaestionibus fidei concilia priora praeferenda esse posterioribus». Hoc esse vel turpe mendacium, vel stuporem in theologo intolerabilem, aut saltem puerilem lapsum, quis lector intelligens negaverit! Oppositum potius ibi Bellarm. haud obscure indicat. 2. falsum est, concilium Laodic. in 7. Synodo confirmatum; falsum est, omnia acta et canones synodi Quini-sextae in Trullo habitae ab Adriano P. confirmatos. Quod Gratianus distinct. 16. adducit, scire debebat Gerhardus, in nova editione Gregorii XIII, esse correctum. Videantur Binius, Coriolanus etc. in illo concilio. 3. Unde habet Gerhardus: «Concilium Carthaginiense relinquere (duos priores) extra canonem», uti audacter asserit th. 31. In tomis conciliorum adduntur, ut intuenti patebit. 4. Th. 35. ait «librum Enoch ab Apostolo Iuda citari vers. 14». Idem olim dixerat Hunnius, sed cum probationem postularit Gretserus pag. 194. cur eam non praestitit Gerhardus, si potuit? Eadem temeritate asserit th. seq. orationem regis Manasse, tertium librum Esdrae et Machabaeorum etc. fuisse olim lectos in Ecclesia ut sacros, aut adnumeratos canonicis. Sed annexio mere materialis alicuius libri vel partis apocryphae cum libro vel parte canonica, nihil facit ad rem.
Et hactenus quidem Gerhardus de libris V. T. tantum cavillatus est. De controversis autem N. T. tam hic quam in altero tomo (ubi alioquin omnia corradit, quae vel apparenter decreto concilii Trid. de libris canonicis adversantur) magis mutus est pisce. Idem facit Titius in sua ostensione, et alii recentiores Lutherani. Quid hoc? anne Lutherum deserunt purissimi Ienenses? At Biblia glossata Ienensium (in cuius laboris partem, ut dicitur in praefatione eorumdem, venit praecipue Gerhardus) excludunt e canone, ut non apostolicas epistolas ad Hebraeos, Iacobi et Iudae; Apocalypsin vero permittunt arbitrio lectoris. Cur ergo de his tam altum hic Gerhardi silentium? Nihilne quod circa hos cavillaretur in Bellarmino invenit? Tolerabile foret hoc silentium, at prorsus intolerabile et flagitiosum, quod in lib. II. Confess. pag. 9. eum admisisse credimus, donec Ienenses, Gerhardus vel Titius oppositum eius, quod nobis est persuasissimum, ostendant. Sic vero, inquit loc. cit. Gerhardus: «Benedictus Arias Montanus in praef. Bibliorum cum interlineari versione excusorum, et a theologis Lovaniensibus approbatorum, de controversis illis libris sic scribit». Accesserunt etiam huic editioni libri graece scripti, qui vocantur apocryphi, «quos Ecclesia orthodoxa Hebraeorum canonem secuta inter apocryphos recenset». Haec a Gerhardo citata verba non sunt Ben. Ariae viri catholici, et theologi, qui concilio Tridentino interfuit, morique sine dubio maluisset, quam haeresi tam patente libros suos conspurcare. Excusa sunt autem SS. Biblia illa Antuerpiae a Christophoro Plantino anno 1572. cui editioni etiam additur censura theologorum Lovaniensium; quae censura omissa est in altera editione Plantiniana anni 1585. In neutra editione (uti nec in Commeliniana anni 1599.) habetur simile quid, quod a Gerhardo affingitur praefationi. Sed secunda Antuerpiensis sub haereticis (cum illic vir Hispanus tuto esse non posset) habet quidem titulo inserta haec verba: «Accesserunt et huic editioni libri graece scripti, qui vocantur Apocryphi, cum interlineari interpretatione latina ex Bibliis Complutensibus deprompta» reliqua autem a Gerhardo assuta verba, nempe «quos Ecclesia Orthodoxa Hebraeorum canonem secuta inter Apocryphos recenset» sunt sine dubio maligna haeretici glossa. Audeat negare Titius, hoc esse flagitiosum specimen fide Gerhardinae, quo vel solo falsarius iste omnem fidem decoxerit.
Ad caput XI.
Libro Tobiae Amesius obiicit: «A Bellarmino ad incitas redacto sine ulla probabili ratione fingi duas Rhages», ut antilogia eius libri solvatur. Resp.: Si solutio Bellarmini (quae tamen sine incommodo sustineri potest, ut patet ex Gretsero p. 116.) minus placuit, cur non alteram vel acceptavit, vel refutavit Amesius, qua apud Serarium in comment. eius libri ostenditur ex profanis quoque scriptoribus, Aeliano, Curtio, Strabone etc. Ecbatanam, ubi habitabat Gabelus, etiam dictam esse Rhagam vel Rhages? Sed quid opus est immorari tricis istis, et antilogiis apparentibus expediendis, quae passim ab interpretibus SS. librorum dudum sunt extricatae? quales et istae, 1. de mendacio, quod Angelo Raphaeli tribuitur, 2. de commento magico, quo fumus cordis cuiusdam piscis dicitur extricare omne genus daemoniorum, 3. de domo Dei, quae falso dicitur cap. XIV. incensa vivente Tobia: «Ad haec, inquit Ames., et millia consultissimum visum Bellarmino nihil omnino respondere». Certius dixisset, de his et similibus ei visum est nihil proponere, tum quia non invenit ea obiecta libro Tobiae a Cacodoxis, tum quia obvia est eorum solutio ex interpp. Amesio autem consultissimum visum, de more cavillari, cum enervare non posset doctrinae Catholicae robur.
Ad caput XII.
Libro Iudith suffragium Nicaenae synodi omni nisu eripere student Heterodoxi: sed nimis apertum et omni exceptione maius est de hoc testimonium sancti Hieronymi; qui sicut hunc librum, antequam innotuisset Nicaenum de eo decretum, cum Hebraeis e canone excluserat, ita postquam rescivit rei veritatem, magnae Synodo acquievit: «Hunc, inquit, librum Synodus Nicaena in numero sacrarum Scripturarum legitur computasse». Hoc sane non est fidem relinquere penes auctorem, ut fingit Amesius. Etsi vero vel sola ea Nicaenae Synodi (cui Laodicena nec repugnat (ut falso ait Amesius) nec praeiudicare posset, si repugnaret, cum sit anterior, et non oecumenica) auctoritas cuivis pio sufficere debebat; multo maius tamen auctoritatis pondus additur huic Iudithae libro, quod SS. Apostolorum Pauli et Iacobi testimoniis comprobetur. Quod non ita pridem P. Nicolaus Abram in Pharo, seu SS. quaest. lib. XIII. bene observavit. Nam cum I Cor. X. v. 10. dixit Apostolus: Neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore. Huius exterminatoris, qui murmurantibus Hebraeis poenam inflixerit, in V. T. nullum nisi in Iudith cap. VIII. vestigium reperitur. Ibi enim vers. 24, 25. dicitur: Improperium murmurationis suae contra Dominum protulerunt: exterminati sunt ab Exterminatore, et a serpentibus perierunt. Sanctus Iacobus autem cap. II. vers. 23. ait: Suppleta est Scriptura dicens: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam, et amicus Dei appellatus est. Haec postrema verba omnino ex eodem cap. deprompta sunt, ubi vers. 22. legitur: Abraham tentatus est, et per multas tentationes probatus Dei amicus effectus est. Et quamvis etiam aliis V. T. locis Abraham dicatur amicus Dei: tamen cum sanctus Iacobus quasi reflexe significet, ea verba: Et amicus Dei appellatus est, esse e Scripturis deprompta, Scripturae locus quaerendus est illis verbis non absimilis. Nullus autem reperitur similior quam ille Iudith: Dei amicus effectus est. Nil enim aliud est amicum Dei appellari, quam amicum effici, nec aliud vocari quam esse. Porro cum haec ita se habeant, etiamsi supersit praeter alias difficultates quidam nodus chronologicus prope insolubilis creditus, non ideo magis e canone liber ille debebit excludi, quam libri Genesis, Regum, Evangel. etc. Nec quidquam luxatur canonica eius auctoritas, vel principalis assertio Bellarmini, etsi admittatur quarta Amesii obiectio, qua ait: «Si Nicaena Synodus approbavit hunc librum, talem approbavit qualis tum exstabat in editione graeca; sed in hac continebat mendacium de templo tum temporis everso; vel igitur non approbavit, vel mendacium approbavit. Propositio est Bellarmini cap. 7. Assumptio est eiusdem cap. 12. Conclusionem igitur non potest repudiare.» Resp. non nisi probabilis est illa Bellarmini opinio, quod sub Manasse contigerit historia Iudithae: et quamvis Synodus Nicaena approbarit librum, non tamen mendum, si quod irrepserat, uti sentit Bellarminus. Quod si Graecum textum ut legitimum et incorruptum tueri quis velit, commode ea verba de extrema templi vastatione et profanatione, quam fecerat olim Manasses, exponere licebit cum Serario et Gretsero. Forte tamen melius cum Patribus antiquis, quos citat et sequitur P. Abramus loc. cit. cap. 15. et seqq. dicitur, contigisse illam historiam post reditum populi e Babylone, scilicet tempore Xerxis, quem ostendit vocari in Scripturis Nabuchodonosorem similitudine quadam, sicut Spartacus, Mithridates, aliusve quispiam hostis Romani nominis acerrimus diceretur Hannibal. Cetera quae Amesius a th. 16. usque ad finem obiicit, facile expediuntur ex dictis.
Vindiciae II: Pro libro secundo De Verbo Dei
Ad caput I.
Quaestionem hanc ab Amesio emissam: «An Scriptura S. perierit, et ab Esdra fuerit restituta?» Gerhardus solum cavillandi studio tractat. Th. 39. Nempe ut opponat Bellarmino Salmeronem, qui tom. I. pag. 91. ait: «Esdram restituisse omnes libros sacros, qui interciderant tempore captivitatis Babylonicae, communis fere omnium doctorum est consensus». Hunc communem fere omnium doctorum (Pontificiorum) consensum, ait Gerhardus dici a Bellarmino improbabilem, et recte: Verum Salmeron hanc quaestionem ibidem ex instituto non tractat; nec dicit Scripturam universam periisse tempore captivitatis Babylonicae, nec Spiritu sancto ei dictante omnia, sicut antea fuerant, restituta ab Esdra, etc. Unde eius dictum bene stat cum sententia Bellarmini, quod scilicet Esdras fuerit instaurator librorum sanctorum, non omnia iterum dictando, sed colligendo et ordinando Scripturas in unum corpus, quarum partes variis in locis invenerat, et etiam emendando, si quae depravata erant negligentia scribarum etc. Et haec est sine dubio longe communissima Catholicorum sententia; nec vox illa, interciderant, qua Salmeron utitur, magis significat interitum omnimodum, quam dispersionem et neglectum custodiae. Huic sententiae Salmeronem non adversari colligitur ex eius scopo. Intendebat enim probare nullum ex libris canonicis periisse; id vero colligit etiam ex eo quod Esdras restituerit omnes libros sacros. Sive enim id factum fuerit recensendo et colligendo dispersa volumina, sive deperdita de novo dictando, nil facit ad Salmeronis intentum. Qualiter autem potuisset Gerhardus suum cavillandi studium apertius manifestare, quam dum in quaestione, quae ad fidei controversias prorsus non pertinet, Bellarminum laborat reddere Lutheranismi testem.