Amesius contra quaedam capita Danielis ex Witakero repetit, quae vel sunt mera principii petitio, vel explorata mendacia, ut patet ex P. Gretsero in cap. 9. quod cum ignorare Amesius non posset, tandem in ipsum S. Hieronymum mucronem suum stringit, ac cum Erasmo versipelli damnat S. doctorem «vafri», immo aperti mendacii, quod contra conscientiam «ad placandam imperitorum invidiam», in Apolog. 2. contra Ruffim. dixerit: «Se, quae in praefat. in Danielem scripserat, non ex sua, sed Iudaeorum sententia scripsisse». Nempe hoc est (quod de Calixto testatur Hulsemannus) SS. patres «tractare ut pupas et crepundia»; cum placent, laudibus ad caelum tollere; cum displicent, ut criminosos plectere. Sed vel hinc elucescit innocentia Ecclesiae Catholicae.