Vindiciae Bellarminianae: De Verbo Dei
Vitus Erbermann, S.J. (1597–1675)
Vindiciae Bellarminianae in quatuor controversiarum tomos
Vitus Erbermann’s defense of Robert Bellarmine’s De Verbo Dei against William Ames and Johann Gerhard, organized by the four books of the first general controversy.
Vindiciae I: Pro libro primo De Verbo Dei
Vindiciae II: Pro libro secundo De Verbo Dei
Vindiciae III: Pro libro tertio De Verbo Dei
Ad caput II.
In duobus his primis capp. vix invenere Amesius et Gerhardus argumentum sive enervandi sive cavillandi idoneum. Deserit hic parentem, ille avum suum Lutherum, quem una cum Brentio, Bellarminus cap. praeced. merito arguit insani paradoxi, nempe: «S. Scripturam esse ipsam per se certissimam, facillimam, apertissimam sui ipsius interpretem, omnium omnia probantem iudicantem et illuminantem, etc.». Lutherus in Praef. Art. a Leone X, damnatorum. Item in lib. de servo arbitr. contra Erasmum, «de tota Scriptura» asseveravit: «Nullam eius partem se velle obscuram dici: stat ibi, quod ex Petro retulimus, lampadem lucentem esse nobis verbum Dei in loco caliginoso. Quod si pars huius lampadis non lucet, potius pars caliginosi loci, quam ipsius lampadis erit. Non sic illuminavit nos Christus ut aliquam partem obscuram voluerit relictam nobis in suo verbo, dum nos ad illud iubet attendere etc.» Puduit sine dubio Amesium ovi sui Lutheri, ideoque controversiae statum aliter ac Bellarminus contra Lutherum ac Brentium formaturus, ait: «Nemo nostrum» (puta Calvinistarum) «unquam cogitavit omnes partes Scripturae aeque esse faciles et apertas etc.». At Lutherum Brentiumque aperte impugnat Bellarminus, nulla Calvinistarum vel levi mentione facta: unde cum Amesius, statu controversiae immutato Bellarminum nihilominus se «enervare» gloriatur, elenchi ignoratione manifeste sycophantatur. Potuissemus itaque omnes evagationes merito hic contemnere: placet tamen eius assertiones breviter examinare. «Contendimus, inquit, 1. Omnia illa quae sunt intellectu necessaria ad salutem, apertissime in Scripturis proponi. 2. Nullam tamen obscuritatem esse in Scripturis, ut propter illam simpliciores abstineant ab earum lectione, quasi nullum fructum inde percipere possit. 3. Plerisque omnibus difficilioribus Scripturae locis lucem adferri ab apertioribus. 4. Nullam interpretationem Scripturae esse admittendam, quae quoad sententiam saltem non possit clare probari, Scripturae ipsi consentire.» Has tres posteriores assertiones nec unica quidem auctoritate vel rationes probare nititur, nec certe sunt per se notae: ideoque eas merito ut improbabiles et voluntarias reiicimus. Secunda manet etiam profligata ex dictis ad cap. 3. Contra tertiam instantia sunt in multis capp. Prophetiae Ezechielis Danielis, Apocalypsis, Cant. Canticorum, etc. Quarta repugnat propriae Calvinistarum experientiae. Ex quo enim alio loco Scripturae, clare probant, verba illa: «Hoc est corpus meum», in sensu figurativo accipienda esse? An omnes Catholici (imo et Lutherani etc.) noctuae, soli Sacramentarii sunt aquilae vel lynces? Videamus itaque argumenta, quibus primam assertionem statuminare satagit. 1. ex Deut. xxx. 11. «Praeceptum hoc non est occultum a te; ergo». Sed qualis haec illatio? Lex Mosaica, h. e. praecepta moralia, iudicia, caeremonialia, Iudaeis clare fuerunt proposita; ergo omnia illa quae sunt intellectu necessaria in Novo Testamento ad salutem, sunt apertissime in Scripturis proposita. Item: «Si Decalogus facile intelligitur, tum tota Scriptura non est obscura; tum neque tropi, neque phrases Hebraicae pariunt obscuritatem: tum denique controversiae possunt esse circa res facillimas, ut de imaginibus quae prohibentur in secundo praecepto». Quaenam vero est in hac collectione connexio? quaenam sunt scopae dissolutae, si hae non sunt? Similis ἀσυλλογιστία apparet in secundo argumento: «Praeceptum Domini lucidum. Psalm. XVIII. 9. Lucerna pedibus meis. Psalm. CXVIII. vers. 105. et lucerna lucens in caliginoso loco, II Pet. 1. 19. Ergo Scriptura proponit apertissime, quae sunt intellectu necessaria ad salutem»: imo in omnibus quae ut a Deo dicta proponit; quia verbum Dei ubique est lumen et lucerna. Sed verbum Dei non nisi aequivoce est solus exterior verborum cortex; verus autem sensus una cum verbis habitus, sine dubio omni ex parte est lucidus et habentes illuminat. Ille autem verus sensus saepe est ex se perobscurus, etiam in rebus ex praecepto credendis. E. G. «Verbum caro factum est. Hoc est corpus meum». Utrumque sane est aenigma difficillimum, ut circa prius ostendunt haereses Arianorum, Apollinaristarum, Nestorianorum, Eutychianorum etc. Circa posterius, sacramentaria impietas etc. Est ergo verissima Bellarmini explicatio, quod nempe Scriptura dicatur lux et lucerna, non quia facile intelligitur, sed quia intellecta cum fuerit, mentem illustrat. Optime P. Gretserus Witakero hoc modo respondit pag. 139. Mathematica, et metaphysica, lucerna est, et illuminat. At ubi lucerna ista hominibus lucet? num in casis rusticorum? minime gentium; sed in scholis philosophorum, et mathematicorum: hic lucet, hic illuminat etc. Eadem est ratio in nostro proposito. Est Scriptura lucerna, non quod per se nobis luceat, sed quod quando supra Ecclesiae candelabrum posita explicatur, tum nobis lucet, tum vera nobis est lucerna. Et sicuti sol lucidus est quidem in se noctu, non tamen nobis in hac mundi parte versantibus; ita nisi nobis applicetur et explicetur Scriptura, quantumcumque lucida sit in se, nobis certe lucerna illuminans non erit. Neque haec vel tantillum luxat aut enervat Amesius, ac proinde nihil probat; uti nec in tertio argumento, nempe: «Apostoli sunt lux mundi; ergo et eorum doctrina, hoc est Scriptura». Resp.: Esto accipiatur gratis antecedens non solum de eorum vita et moribus, sed etiam de doctrina, plus tamen hinc non sequitur, quam, eorum doctrinam intellectam illuminare. At replicat Amesius: «Ad Apostolorum munus pertinebat etiam, omnem operam navare, ut eorum doctrina intelligatur I Cor. III. 2. et in illa parte sui muneris erant etiam lux». Resp.: Dedit sine ullo dubio Apostolus «lac parvulis in Christo», quia solidiorem doctrinam non poterant capere eo tempore Corinthii; sed quomodo hinc sequitur, debuisse Apostolum in omnibus suis Epistolis merum lac praebere? et non immiscere plurima «intellectu difficilia», quae satis erat capi a Ministris Ecclesiarum, ad quas dabantur eae Epistolae? Iuxta Amesium defuit muneri suo Apostolus: qui secus ac ipse profitetur I Rom. XIV. «Debitor fuit tantum insipientibus». Sed pergit sive argutari sive ineptire ex II Cor. IV. vers. 3. 4. «Si opertum est Evangelium nostrum, iis qui pereunt opertum est». Ergo saltem ea, «quae intellectu necessaria sunt ad salutem, apertissime in Scripturis proponuntur; quia sine intelligentia doctrinae Scripturarum nulla est cognitio aut fides in Christum. Apostolus ista coniungit, Bellarminus disiungit». Resp.: Est hoc enthymema prorsus enerve, nec firmatur adiecta probatione, in qua sophistice ludit in ly «doctrinae Scripturarum»; quae si materialiter et specificative sumatur, vera quidem est, sed ad rem non facit: si vero formaliter et reduplicative, pro doctrina scilicet Scripturae, quatenus scripta, et non tantum orali traditione ab Apostolis accepta est, sumatur; plane falsa et haeretica assertio est. Quis enim dubitet non modo omnes illos, qui crediderunt Apostolis praedicantibus sine scripto; sed etiam gentes illas, quae sine ulla Scriptura, fidem in Christum ex sola orali traditione retinebant (apud S. Irenaeum lib. III. cap. 4.) habuisse veram de Deo cognitionem? et numquid idem hodieque verificatur in omnibus fidelibus idiotis ἀναλφαβήτοις?
Th. 10. «Summa totius Scripturae, inquit Amesius, quae in praeceptis Decalogi, symbolo, oratione Dominica, sacramentis consistit, habet in Scripturis apertissima testimonia; ergo Scriptura saltem in necessariis ad salutem est apertissima». Resp.: Neg. anteced., quod probare ne conatur quidem Amesius, adeoque principium petit. Optime dixit Bellarm.: Si tam clara testimonia exstarent de omnibus istis, tum omnes controversiae essent finitae. Nec enervatur hoc ab Amesio dicente: «Quasi perversi homines non possint controversias movere de rebus claris»? Non certe possunt de rebus apertissimis, et serio. Quis unquam haereticorum admisso Evangelio negavit: Mariam esse matrem Iesu? Hunc natum in stabulo Bethleem? flagellatum? crucifixum? etc., adeoque falsum est, quod Witakerus aiebat. «Nil adeo perspicuum esse in Scripturis, de quo non aliqui dubitarent». Ostendatur, quis de istis dubitarit? Similia apertissima testimonia in Scripturis exstare de consubstantialitate Verbi et Spiritus sancti, de unitate personae Christi, de sacramentorum essentia, numero, effectu, etc., quis nisi delirus dixerit? Est igitur ingens disparitas inter ea quae utcumque aperte in Scripturis ponuntur, ut iuncto Ecclesiae sensu, facile secundum generalem quamdam notionem concipiantur a fidelibus, possint tamen a contentioso pervicacique errone in alium sensum torqueri (uti fit a Sacramentariis in verbis Hoc est corpus meum); ac inter illa, quae apertissime expressa sunt, ut nequeant negari, semel admissis verbis ut divinis. Sed replicat Amesius: «Dixit antea Bellarm. praecepta Decalogi facillime intelligi: pro imaginum tamen cultu disputat postea contra expressa verba secundi praecepti». Resp. Si admittatur ille, quem Amesius supponit secundi praecepti sensus (de quo infra, ubi de cultu Imag.), dicendum est, illam partem 2. praecepti, non esse de lege morali et naturali, universaliter omnes etiam nunc sub lege Evangelica constringente, sed peculiarem populo Hebraeo, cui ob nimiam pronitatem ad idololatriam id vetabatur. Porro effatum illud Bellarmini de facili intelligentia Decalogi accipiendum est de aliqua minus distincta notitia, quae nempe cuivis terminos bene apprehendenti facile sese ingerit. Nam sensum etiam litteralem magis internum vulgus Hebraeorum non penetrabat. E. G. in quinto praecepto etiam vetari iram in proximum etc.
Th. 11. ait Amesius: «In nov. Test. Scriptura est aperta, quae in Veteri erat clausa». Quid hinc conficitur? sane plusquam Amesius probare intenderat; nempe, non modo ea «quae intellectu necessaria sunt ad salutem», esse in Scripturis Nov. Test. apertissima, sed etiam omnia alia in Nov. Test. esse clarissima. Imo hinc quoque adversus Amesium sequeretur, in Vet. Test. Iudaeos nihil intellexisse de fidei mysteriis, cum adhuc fuerit Scriptura clausa. Verissimus ergo sensus illius «libri clausi» Is. XXIX. vers. 11. et «aperti» Apoc. v. vers. 8. est, quod in Vet. Test. non solum sententia seu sensus Scripturarum, sed etiam mysteria Christi non intelligebantur, quia omnia tecta erant figuris; at in Nov. Test. quia Christus implevit figuras et prophetias, et si multi non intelligant sententias (seu sensum litteralem) Scripturarum, intelligunt tamen ipsa mysteria Redemptionis etiam rustici et mulieres. Frustra cavillando explodit hoc verissime dictum Amesius, dum ait: «Quasi fieri ullo modo possit, ut qui intelligit res ipsas, non intelligat sententias illas, res declarantes, in lingua nota enuntiatas!» Numquid hoc usu venit in dies? Credit fidelis? Credit fidelis idiota (sic aliquo modo et confuse intelligit) Deum esse trinum in personis; secundam personam, seu Filium humanitatem assumpsisse etc. Propone idem per verba Scripturae; et videbis, eum (nisi constet esse verba DEI) potius negaturum quam assensurum; certo suspensurum saltem assensum, quousque ostendatur, Scripturarum sententias cum Symboli verbis coincidere. Unde merito P. Valerianus Magni Capuccinus in regula credendi acatholicorum, provocavit ad experientiam ingeniosissimorum Gentilium, sub gravis poenae sponsione, si quis mysteriorum fidei expers legerit textum SS. Bibliorum in lingua sibi bene nota, indeque sine interprete et manuductore, articulos fidei praecipuos in Symbolo contentos, marte proprio intulerit.
Th. ult. sic arguit Ames.: «Patres primae Ecclesiae sine Commentariis legerunt Scripturas. Quorsum ergo nos?» Resp. Primi Patres adiere Commentaria viva, id est, Apostolos et eorum discipulos; postea coeperunt Commentaria scribere SS. Iustinus, Irenaeus, Clemens Alex., Heraclitus, Melito, Pantaenus etc., omnes Origene antiquiores; ut proinde fallat vel fallatur Amesius cum suo Rhenano, dum confidenter asserunt: «Origenem primum glaciem scidisse in enarrandis Scripturis etc.». Neque vero opus erat, ut «singulis adeuntibus Apostoli Commentaria traderent in integros libros; aut omnes Pastores adirent Apostolos» (ut Amesius cavillatur). Sicut enim discipulis Hippocratis et Aristotelis, ipsi tales tantique magistri commentariorum loco fuerunt: ita et apud nostros primos illos doctores, Apostoli commentariorum vicem obibant; ex quorum ore et recenti relatione veritatem ubertim haurire poterant, aut si ipsis absentibus dubium oriebatur, facile per litteras aut legatos solutio peti poterat, uti factum Act. xv. vers. 2. Porro etsi «certissimum» sit «fuisse tempus, (viventibus scil. Apostolis), quando Scripturae legebantur sine commentariis»: falsissimum tamen est (quod asserit Amesius), «fuisse etiam tempus, quando difficilius intelligebantur propter commentaria», ab Ecclesia approbata; nam de Lutheranorum et Calvinistarum verbosissimis facile et vere admittitur Amesii pronuntiatum? quae cum in immensum excreverint, ut integras bibliothecas repleant, ad nihil amplius deserviunt, quam ad coarguendum illustre mendacium omnium novatorum, ac in primis ipsorum commentantium.
Cum Amesianis hactenus excussis fere coincidunt quae profert Gerhardus lib. II. art. 1. cap. 3. ubi pag. 220. observatu digna occurrit sycophantia, qua ait: «Bellarminus sui oblitus lib. iv. de Verbo Dei cap. 11. responsurus ad locum S. August. lib. III. contra Maxim. cap. 14: Nec ego Nicaenum etc.» Dicit: Augustinum haec protulisse, quia de illis quaestionibus exstabant clarissima testimonia in Scriptura, quae sine dubio anteponenda sunt omnibus Conciliorum definitionibus. «Iam vero contra. Maxima quaestio movebatur de Trinitate, ex qua Bellarminus obscuritatem Scripturae colligere voluit lib. III. cap. 1. ubi inter summa mysteria in Scripturis tradita numerat SS.Trinitatis dogma.» At verba Bellarmini loco illo cit. tam sunt perspicua, ut credi non possit, Gerhardum ex stupore aut inadvertentia sic errasse, sed quod ex mero fallendi studio, id quod Bellarminus de Donatistis et Ecclesia dixerat, violente et falsarie ad Maxim. Arianum et SS. Trinitatis dogma detorserit. Eiusmodi fraudibus ita scatet ista Gerhardina testimoniorum colluvies, ut iis expurgandis vix ullus Hercules sufficere videatur.
In disp. 2. th. 12. probare contendit, «Bellarminum Lutheranae de Scripturae perspicuitate confessioni suffragari. I. quia sic scribit»: Praecepta Decalogi cum sint naturalia, facillime intelliguntur. Et: in nov. Test. mysteria redemptionis etiam rustici et mulieres intelligunt. «Ergo ad minimum principalia doctrinae Christianae capita in Scripturis perspicue sunt exposita». Resp.: Nego conseq. ut patet ex dictis contra th. 11. Amesii.—II. Idem probat ex Clementis Alex. verbis, quae Bellarminus approbando citarat: Nullis celatum est verbum: lux est communis, omnibus illucescit hominibus; nullus est in verbo Cimmerius. «At, inquit Gerhardus, si nullus in verbo Cimmerius (et quidem in verbo scripto, de quo Clemens loquitur) quomodo Scriptura in necessariis erit obscura»? Resp.: Bellarminus ex Clemente aliisque Patribus ibi ex instituto probat contra Calvinistas, omnibus etiam Gentilibus dari gratiam sufficientem, ut salventur, et media generalia pro omnibus. Quid hoc ad perspicuitatem Scripturae. De hac certe esset manifeste falsa Clementis assertio.
Denique th. 14. ad argumentum Bellarmini (Tot Scripturae versiones, tot interpretationes etc. quid aliud clamant, quam Scripturam esse ambiguam et obscuram?) respondet Gerhardus verbis Bellarmini lib. I. de Bapt. cap. 12. §. ult. Non potest dici locus Act. XIX. ambiguus, quia haeretici non conveniunt in eo explicando etc. Si ambigua essent omnia loca, in quibus (haeretici) aliqui non conveniunt, nihil ex Scripturis probari posset etc. Sed Gerhardus aperte cavillatur. Nam hic locus Act. xix. est planissimus, et sine ulla ambiguitate a SS. Patribus et Catholicis semper intellectus de Baptismo Christi, quem acceperant 12 viri, qui ante erant baptismo Ioannis tincti. Lutherani vero quia suo novo errori clare adversari vident sensum eius obvium et genuinum, violenter detorquent facile in decem diversos sensus, ob quos merito non censetur locus ille vere ambiguus et obscurus. Obtruncat ergo Gerhardus seipsum, non Bellarminum. Est hic sane illustre specimen hermeneuticae Lutheranae, quae clarissimis S. Scripturae verbis sepiam errori suo velando affundit. Addendum praedictis argumentum illud H. Conringii, quo ante 7. annos credebat universam Pontificiam Ecclesiam veluti fatali ariete funditus concuti. Est vero tale: «Quidquid non est perspicue propositum, ita ut omnes haud difficulter queant percipere, illud non habet vim legis, sed Rom. Pontificis infallibilitas (idem est de omnibus fidei articulis qui creditu necessarii sunt ad salutem), non sunt ita perspicue propositi iuxta Pontificios. Ergo non habent vim legis»; quod tamen non admittent Pontificii. Resp.: Maior illa universaliter et confuse sumpta est sine dubio falsa ut in Examine suo postea Conringius agnovit, et restrinxit ita: «Quidquid non est perspicue propositum ita, ut ab omnibus prudentibus, quos intendit legislator obligare, possit facile intelligi (imo actu intelligatur), illud non habet vim legis completam, respectu scilicet illorum». Iam bene subsumitur: Sed articuli fidei non ita perspicue propositi sunt in S. Scripturis, ut omnes possint eos facile inde intelligere; ergo S. Scripturae (etiam quoad articulos creditu necessarios ad salutem) non habent vim legis completam et in actu secundo, respectu omnium quos divinus legislator remote obligare intendebat ad legem evangelicam. Quae conclusio uti est verissima, ita nec tantillum iuvat causam Neo-Evangelicorum, nec ullatenus probat SS. Scripturarum perspicuitatem apertissimam in articulis ad salutem creditu necessariis. Videatur Examen Exam. Conringiani interrog. 2.
Ad caput III.
Quaestionem principalem Bellarminus hoc cap. ita proposuit. Num Scripturae interpretatio ab uno aliquo visibili et communi iudice petenda sit? an uniuscuiusque arbitrio relinquenda? Displicet hoc Amesio, qui ait: «Statum quaestionis ista verba involvunt, non declarant. Nam 1. nemo quisquam nostrorum scripsit, dixit, aut cogitavit unquam, interpretationem Scripturae uniuscuiusque arbitrio esse relinquendam». Quid ais, Amesi? anne Martinus Lutherus avus vester, Ioannes Calvinus parens vester, Melanchthon, Brentius, Kemnitius, etc., fratres vestri, non sunt «Quisquam vestrorum»? Si dicta illorum, quae Bellarm. adduxit, non convincunt intentum (etsi non videam, quis alius illis sensus probabiliter affingi queat), quidni id praestabit integer libellus a Luthero Wittebergae anno 1523. cum hac inscriptione editus: De iure et potestate Christianae Communitatis, omnem doctrinam iudicandi, et Doctores vocandi, constituendi, destituendi etc. Numquid inter cetera portenta etiam haec ibidem leguntur: «Christus ademit Episcopis, Doctoribus, et conciliis, ius et potestatem iudicandi doctrinam, eamque omnibus tribuit et universis Christianis in communi». Et ne putaretur loqui de omnibus copulative, non vero etiam de singulis disiunctive acceptis, clare se alibi explicat, et in lib. de Instit. Ministris Ecclesiae tom. 2. lat. Witteb. sic apertissime loquitur: «Est Christianus; ergo habet Spiritum sanctum, ergo est iudex omnium. Quivis Christianus habet Spiritum S.; ergo docetur omnia a Spiritu sancto; ergo omnia iudicare potest. Unctio docet illum omnia; ergo iudicis officio rite fungi potest, Christianus est certus, quid credere debeat, et quid non credere debeat: ergo est iudex omnium». Nimirum ita adulari oportebat ignobili vulgo, ut hac illecebra arctius sibi illum devinciret, et contra legitimos pastores et doctores exasperaret? Quidquid autem Amesius reluctetur verbis, reipsa nihil aliud dicit, quam Lutherus docuit. Nam etsi num. 2. distinguat iudicium in publicum et privatum: iuxta ipsum tamen non datur inter homines: «iudicium absolute authenticum et definitivum, conscientias hominum ad fidem habendam adstringens; limitatum» autem illud, quod vocat «ex ministeriali vocatione», est nomen sine re. Quid enim iuvat hoc, si aeque fallibile est, ac privatorum quorumcumque de foece popelli? Numquid relinquit unumquemque suo in sensu abundare, et arbitrari ad libitum de universo illo ministeriali iudicio? Quid ergo nisi verba dat, cum tandem ipse mutatis phrasibus, controversiae statum ita proponit. I. «An sit inter homines visibilis iudex controversiarum illarum, quae sunt de religione, in cuius sententia omnium conscientiae acquiescere debent?» In affirmativam conveniunt omnes Catholici, sicut haeretici plerique omnes in negativam. II. «Annon singuli privati homines debeant cum iudicio discernere illa, quae publice ipsis proponuntur, utrum sint a Deo, necne?» Hoc affirmare est character haereticorum, paulo post explodendus. Interim vestigiis Bellarmini insistentes, tractemus.
§: De sensibus Scripturae Sacrae.
De his praenotavit Bellarminus 1. hoc proprium esse sacrae Scripturae, quod saepenumero contineat duos sensus, litteralem et spiritualem, secundum illud 1 Corinth. x. vers. 11. Omnia in figura contingebant illis, ad correptionem nostram. Negat hoc Amesius, et ait: «Significatio illa locorum Scripturae, qua respiciuntur typi, et res typis adumbratae, non continent duplicem sensum verborum, sed unum sensum verborum, et alium typorum, qui cum ad alias res significandas accommodantur, secum ferunt verba quibus explicantur. Pontificii contendunt, unum et eumdem cultum in imagine et exemplari terminari. Quidni igitur etiam unus idemque sensus, verborum ad typum possit referri, et ad rem typo adumbratam. 2. Quamvis proprium sit Dei, res gerendas ordinare ad alias res certo futuras praesignificandas: ut ipsa tamen significatio quorumdam verborum, et ad rem repraesentantem et ad repraesentatam simul referatur, tam vulgare est, ut etiam in ludis scenicis quotidie fiat. 3. Apostolus I Corinth, x. vers. 11. nihil agit de typicis repraesentationibus, sed ut Bannez in Thom. part. 1. quaest. 1. artic. 10. recte explicat», dicit in figura ipsis contigisse supplicia, id est, in exemplum nostrum: «Si tamen concedatur, Apostolum ibi de typica ratione rerum gestarum loqui, quid hoc ad typicum, spiritualem ac mysticum sensum verborum, praecipue illorum, qua habent alium sensum litteralem? sed quia ut Abulensis observat in II Matth. quaest. 57. et in XIII Matth. quaest. 38», mystici sensus isti, sunt fictiones concionatorum, «idcirco ficta etiam conveniunt ipsis probationes». Respondeo: Quod dudum observavit P.Gretserus pag.176. Calvinistam Sibrandum, «dum spiritualem sensum oppugnat, eumdem confirmare». Idem hic Amesius agit. Si enim in illis, quae prius Apostolus de «Iudaeis ex AEgypto per desertum peregrinantibus» commemorat, sunt veluti typi et imagines, unde videamus, quid fugere, quid sequi debeamus; ergo res illae prius gestae, et postea litteris consignatae, significant tropologice. At tropologia pertinet ad sensum spiritualem; ergo etiam iuxta Calvinistas datur sensus spiritualis. Rursus significatio per ipsas res facta, non est sensus litteralis; (cum res non sint litterae); ergo illae res habent sensum seu significationem spiritualem. Praeter hunc autem datur ibidem etiam sensus litteralis in illis verbis: «Scripta sunt autem ad correptionem nostram». Ergo habemus ibi duos diversos sensus. Nec evadit Amesius, cum ait: «Sensum typorum non esse sensum verborum»: id quippe tantum verum est, quatenus res illae gestae significabant, non autem quatenus eaedem sunt in litteras relatae. Ut sic enim continent illa verba sensum spiritualem tropologicum. Nec eum iuvat doctrina Catholicorum de cultu, qui simul tendit in exemplar (per se, absolute et directe); et in imaginem (per accidens et indirecte). Hoc enim optime fieri suo loco ostendetur: hinc tamen non sequitur, unum eumdemque sensum verborum posse referri, ad typum pariter et rem typo adumbratam. Disparitas est, quia cultus unicus est, qui diversimode terminatur ad utrumque, sicut cum amo proximum propter Deum, at hic significatio distincta est, una litteralis, quae immediate e verbis, altera spiritualis, quae e rebus gestis per verba expressis indicatur. Unde corruunt etiam cetera. Bannez revera idem dicit quod ibidem Vasq. et alii, qui nobis plane consentiunt. Ut denique verum sit, quod cum Abulense etiam dicit P. Arriaga in Prooem. 1. parte de nonnullis mysticis sensibus a Concionatoribus excogitatis; quid tamen hoc facit contra allegorias et alios mysticos sensus, ex communi SS. Patrum sensu intentos a Spiritu sancto? quales sunt illi, qui clarissime ab Apostolo indicantur. Gal. Iv.
2. Ex communi sensu SS. Patrum et Catholicorum omnium docet Bellarm. spiritualem sensum esse triplicem; Allegoricum, cum aliquid significatur in Nov. Testam. ad Christum et Ecclesiam spectans; Tropologicum, cum aliquid significatur, quod pertinet ad mores; Anagogicum, cum vita aeterna significatur. Haec uno flatu disiicit Amesius inquiens: «Absurdum plane est, triplicem facere sensum mysticum, quia tria mysteria significentur». Et cur? «quia sic centuplex erit sensus litteralis, quia centum res variae per litteram significantur.» Nempe cavillator iste Calvinianus plus sapit, quam Doctores sanctissimi Augustinus, Chrysostomus, Gregorius, Thomas, cum universa Ecclesia Christi. Cur enimvero sit absurdum plane, sicut, quia communiter scripta et libri (praesertim historici) in hoc conveniunt, quod etsi res diversissimas significent, tamen quia verba ad significandum adhibita non aliud, quam quod immediate prae se ferunt indicant, sensus ille vocatur generaliter historicus; ita quia plurima Veteris Testamenti Christum et Ecclesiam significant, merito sub hac universalitate omnia illa Scripturae loca dicuntur continere sensum allegoricum, et sic de ceteris. Ipse Apostolus Gal. Iv. v. 24. satis clare pro et cum Catholica doctrina stat, dum illa, «quae de Agar et Sara, de Ismael, et Isaac, de duobus Testamentis, etc.,» aperte alio refert, quam ad id, quod verba immediate significant, imo reflexe ait, ea esse per allegoriam dicta. Et quid verbis opus est? numquid continentur in eo loco, et passim alibi allegoriae, tropologiae, anagogiae? Quidni ergo in tot classes apte dividantur omnes significatus mediati, seu sensus mystici? Sed Amesius plus credit suo Witakero, quam hic Apostolo.
3. Ait Bellarmin. non esse improbabile, interdum plures litterales sensus in eadem sententia reperiri. Idem olim S. Augustin. saepius docuit, ac praecipue lib. XII. Confess. cap. 20. 27. 28. ubi inter ceteros sensus adfert tres illius loci Geneseos: In principio creavit Deus caelum et terram. Sed nimirum impie blasphemavit S. Doctor (immo et Apostolus Act. XIII. v. 33. Hebr. I. v. 5. et v. v. 5), si Amesio Calvinistae credimus. Sic enim inquit: «Si varii sunt sensus litterales unius et eiusdem loci Scripturae, tum aequivocatio in Scriptura invenitur; quod quamvis non possit a blasphemia excusari, a Pontificiis tamen quibusdam», quos inter S. August. primum obtinet locum, «affirmatur». Blasphemat hic Calvinista quod plane non intelligit. Non enim quia nonnulla Scripturae verba variis sensibus etiam legitime et genuine possunt exponi, ideo fallit illa aut fallitur; sed potius tunc vel maxime largiter nos docet. Longe alia ratio oraculi Delphici, similiumque ambiguorum Daemonis responsorum, qui de eventu rerum ancipites, eiusmodi amphibologias quasi necessario captarunt, ut quidquid evenisset, praedictum fuisse videretur. Porro rectius hanc criminationem in suos gregales contorsisset, qui in quam varios sensus (eosque erroneos, aut haereticos) sacrae paginae verba detorqueant, illustri paradigmate constare potest ex dictis ad caput praecedens. Quamvis et solum illud hoc est corpus meum, sufficere queat.
4. Ait Bellarminus: Convenit inter nos et adversarios, ex solo litterali sensu peti debere argumenta efficacia; quia ille ex verbis immediate intelligitur, et certum est eum esse sensum Spiritus sancti. Sed sensus mystici varii sunt: et non semper constat, an sint a Spiritu S. intenti. Plura hic occurrunt notatu digna.— I. Iunium Calvinistam, acerrimum alias Bellarmini adversarium, in toto hoc argumento, de variis Scripturae sensibus profiteri summam cum Bellarmino consensionem. - II. Nihilominus Amesium queri, quod Bellarminus «nimis familiariter secum agat, cum hic dicit, nos cum ipsis in eo convenire, etc. Quamvis enim (pergit Amesius) nullam vim tribuimus sensibus mysticis, ab hominibus fictis, si tamen certo appareat, Spiritum sanctum mysticum aliquid intendisse, firmissima argumenta inde ducuntur: nulla enim est vera sententia, ex qua aliae verae non sequantur. Bene Vasquez in 1. quaestion. disputat. 16». Cum mysticus sensus sit, etiam ex intentione Spiritus sancti, cum de eo nobis constat, absque dubio ita efficaciter nobis deservire potest ad probationem, atque litteralis. «Sensum autem Scripturae vocare, quod Spiritus S. non sentit aut intendit, hoc alienum est ab omni sensu.» — III. Reipsa tamen Amesium solo cavillandi studio reluctantem, nobis plane in hoc consentire. Neque enim Bellarmini pronuntiatum intelligi debet, nisi de eo, quod ordinarie, et ut plurimum contingit; uti ex Bellarmini verbis mox adiunctis colligitur; nempe, non semper constare, num mystici sensus sint a Spiritu S. intenti. Ergo implicite profitetur, si constet vel ex Scriptura, vel ex traditione Ecclesiae, aut communi SS. Patrum doctrina, illum fuisse a Spiritu S. intentum, praebere efficax argumentum aeque ac litteralis. — IV. Supersedere potuisse Gerhardum eo labore, quo disput. 11. th. 21. usque ad th. 28. contendit ostendere Bellarminum sibi consentire. Sub illa enim distinctione a Vasquio relata, non videntur non posse consentire omnes. Perquam insulse Gerhardus Innocentio III et Bonifacio VIII (seu potius S. Bernardo) affingit illum probandi modum ex sensibus mysticis. Aliud est producere simile, vel allusionem aliquam illustrandi gratia; aliud, velut argumentum convincens. Hoc, non illud, intendunt loci citati.
Ad caput IV.
Mirum est, Gerhardum in hac quaestione gravissima, et quasi peremptoria et capitali (de Iudice Controversiarum) plane silere, et tacite herbam Bellarmino porrigere. Amesius conatur elidere, vel potius eludere: sed frustra, cum pleraque convincant intentum, nempe: Cum debeant Scripturae exponi eo Spiritu quo factae sunt, hoc est Spiritu sancto II Petr. I. v. 20. Spiritum illum Scripturam interpretantem certo inveniri in Ecclesia, id est, in Concilio Episcoporum confirmato a summo Ecclesiae totius Pastore, sive in summo Pastore cum Concilio aliorum Pastorum. Bellarminus ad hoc evincendum, hoc cap. praecipue argumentatur ex Exod. XVIII. v. 13. Deut. XVII. v. 8. et seqq. II Paral. v.10. cuius vis sic fere explicatur: Deus praecepit Hebraeorum Synagogae in rebus sacris et religionis, iudicem supremum visibilem, infallibilem. Ergo multo magis Christus dilectae suae Ecclesiae in terris militanti. Argumentum hoc tam clarum, quam breve, mirifice torquet Novatores, ut quo se tuto vertant, hactenus non invenerint. Consecutionem, cum a minori ad maius validissime procedat, reiicere vix ausint, nisi frontem omnem decoxisse videri velint. Quomodo enim negasset Deus veritati, quod umbrae indulserat? Anne Christus Ecclesiae caritate perpetua sibi desponsandae non praestaret, quod Synagogae repudiandae praestiterat? cum praesertim illi per totum orbem diffundendae, ubi in variis linguis, nationibus et institutis, plures gravioresque oriturae erant de fide et religione lites, multo magis esset necessarium. Nec verisimiliter confugere ad invisibilem iudicem et caput queunt, cum idem pari facilitate et falsitate de Synagogae principe diceretur. Unde non consequentiam, sed antecedens, vel ex toto, vel ex parte saltem negare solent. Summa effugiorum futilium Amesii haec est. 1. ait «locum Exod. XVIII. vers. 13. ad Scripturae interpretationem nihil omnino spectare: nam Scripturae nullae tum temporis exstabant, teste Bellarm. cap. 2. huius libri». Sed quid hoc ad rem? Numquid poterat etiam necdum exstantibus Scripturis nihilominus oriri quaestio de fide et religione? 2. ait: «Moses tunc extraordinario munere fungebatur». Sed hoc ait tantum; nec potest probari, quod fuerit ratione muneris, et non tantum ratione successionis extraordinarius. Quod de «consilio Iethronis» mox subiicit, multo minus ad rem facit, cum certissimum sit, etsi Moses partitus sit laborem cum iudicibus inferioribus, tamen reservasse sibi causas graviores, religionis praesertim, quis dubitet? 3. ait «Deuter. XVII. vers. 8. et seqq. non agi de interpretatione Scripturae, sed de iudicio inter caedem et caedem, id est, de quaestionibus facti. Item, non agi ibi de sacerdotibus tantum, sed et de iudice civili, vers. 9. et 12. Rursus, agi de iudicio ex loco tabernaculi, ubi fuit Deus consulendus. II. Paralip. xix. vers. 10. ait recte distingui officium Pontificis ab officio regis: id vero nihil ad Scripturae interpretationem spectare». Sed futilia haec esse, et potius corroborare quam elidere vim argumenti nostri, patet 1. quia si Deus constituit summum de caede, de plaga, de lepra, etc., Iudicem, qui audiendus simpliciter esset, poena mortis contumacibus proposita, quanto magis ecclesiastica, et lites de religione per illum dirimi voluit, graviores utique illis, et sine comparatione nocentiores? 2. Immediate illa verba Deut. XVII. vers. 5. praecesserat sermo de idololatra interficiendo. Numquid hic poterat oriri ambiguum difficileque iudicium, an reus ille vere commiserit idololatriam, haeresim, blasphemiam? nec modo de ipso facto, sed sensu verborum legis. Hoc ergo casu vel potuit Summus Pontifex de eo decernere, et verum legis sensum, cui omnes acquiescerent, exponere, et sic habetur intentum. Vel non potuit? ergo frustra fuit tribunal hoc supremum, si non potuit graviores causas expedire, cum faciliores pronum esset, decidi a pedaneis. 3. Etsi gratis demus, non fuisse difficile iudicium, nec nisi de stillicidiis, cloacis, caede, furtis etc. faciendis aut omittendis: poterat tamen tota lis tandem devolvi ad veram legis intelligentiam, quae subinde non erat adeo perspicua. Ergo vel hanc potuit dirimere iudex supremus, et sic habetur tribunal de «credendis»; vel non potuit: ergo nec potuit ferri sententia de «faciendis» iuxta legem. Si dicas, potuisse ferri sententiam, quae tantum imperaret executionem operis externi, licet contumaciter reluctante intellectu de vero legis sensu: at haec evasio manifeste praecluditur verbis Deuter. vers. 10. Facies quodcumque dixerint, sequerisque sententiam, etc. Quomodo enim facit omnia, et discit a Sacerdote non facienda superbiens, qui sensum suum privatum iudicio summi Sacerdotis antetulerit? Ad haec quid si ille proprii cerebri homo dixisset, expositionem legis a Summo Pontifice profectam manifeste divinae legi contraire, et se quidem indicata praestiturum credere tamen firmiter, se contra legis praescriptum damnari: quis hunc auderet dicere nec superbum nec contumacem, adeoque eximere ab illa comminatione vers. 12. Qui autem superbierit, nolens obedire Sacerdotis imperio, morietur homo ille? 4. Iuxta illud II. Paral. xix. vers. 11. Summi Iudaeorum Pontifices «praesidebant in his quae ad Deum pertinebant». Ergo vel praesidebant in iudiciis de Fide et Religione, vel haec non pertinebant ad Deum. Hoc posterius nemo nisi impius, et blasphemus dixerit; ergo admittendum prius. Nec declinabis hoc telum, si cum Calixto, Conringio, etc., dixeris: «Esto fuerit iudex in illis Summus Pontifex, at non ideo fuisse hunc erroris immunem, cum in civilibus quoque controversiis tenerentur sententiae supremi iudicis, etsi is revera erraret, acquiescere»: Resp. enim, longe aliud esse in quaestionibus de iustitia, similibusque agibilibus, aliud vero in quaestionibus de speculativa veritate. In prioribus sufficit ferre sententiam, quae hic et nunc omnibus pensatis censetur formaliter iusta et honesta (habet enim practicam veritatem iudicii); at in controversiis fidei numquam habetur «veritas iudicii», nisi hoc etiam materialiter cum re ipsa consentiat. Fuit ergo Hebraeorum Pontifex in eiusmodi fidei quaestionibus etiam indefectibilis; tum quia rationali illo vatidico erat instructus, cui Urim. et Thumim, h. e. «Doctrina et Veritas» inscripta visebatur (ut etiam indicat Ames. th. 6. num. 3). Tum quia si fuisset fallibilis, postulantes informationem de veritate, non accepissent tuto ab eo iudicii veritatem, quod tamen promisisse videtur Deus Deuter. XVII. vers. 9. Tum, quia incredibile videtur, Deum voluisse sub poena mortis omnes acquiescere falsae sententiae, (quod esse grande inconveniens agnoscit etiam G. Calixtus). Nec obstat, quod Matth. XXVI. vers. 66. inique pronuntiarit Caiphas de Christo, quod reus sit mortis. Quid enim mirum delirasse, tunc Summum Pontificem, cum Synagoga agonizaret, mox exspiratura cum vivifica morte verissimi Summi Pontificis Iesu Christi? 5. Amesius, etsi in omnem partem quaesierit effugia, videtur tandem th. 6. num. 4. agnoscere «legem expressam in Vet. Test. de Sacerdotibus, et Iudicibus Summis in certo loco: sed de Rom. Pontifice, ait, nullam legem habemus». Verum haec responsio est omnium subditorum perduellium, nec tantillum luxat vim argumenti nostri, a minori ad maius.
Testimonium ex Eccl. XII. vers. 11. 12. petitum bene defenditur a P. Gretsero pag. 1250, sed non urgeo, quia etiam aliqui Catholici per «unum Pastorem» intelligunt Deum vel Christum.
Ex Aggai et Malach. cap. 2. ait Bellarminus, non esse privatorum iudicare de sententia legis Domini, sed Sacerdotis, qui cum sit Angelus, h. e. «nuntius Dei», Amesius th. 8. ad hoc nil aliud respondet, quam: «Quis negat?» Bene est! Vel ergo plane acquiescit Bellarmino, et deserit pessimam suam causam; vel si tantum particulam, et non integram sententiam Bellarmini profitetur se non negare, numquid cavillatur, et impostorem agit?
Ad caput V.
Argumenta ex Nov. Test. desumpta, quibus Bellarminus, visibilem controversiarum iudicem adstruit, et quae Amesius inani conatu enervare conatur, strictim sunt sequentia: 1. Matth. XVI. vers. 19. Tibi dabo claves regni etc. Per «claves» non solum intelligitur potestas solvendi a peccatis, sed etiam ab omnibus aliis impedimentis, quae nisi tollantur, non potest intrari in regnum caelorum, siquidem promissio generalis est, etc. Excipit Amesius 1. «Nihil hic dici de Concilio Episcoporum». Expresse, esto! implicite, negatur. Quidni enim sub Pastore Pastorum etiam intelligantur Episcopi tamquam eius assessores et consiliarii? 2. «Nihil agitur de singulari aliquo successore Petri, aut summo Pastore ordinario.» Sed quomodo hoc probat? Nos facile monstramus oppositum illo solemni argumento, quod hactenus contra Helmstadienses stetit inconcussum: Quicumque fidelis, et prudens propter gregem perpetuo conservandum pollicetur pastorem unum, visibilem, ordinarium: is etiam instituit pastorem perpetuum; at Christus illis verbis Matth. XVI. vers. 19. Tibi dabo claves etc. Luc. XXII. vers. 32. Confirma fratres tuos, etc. Ioann. XXI. vers. 17. Pasce oves meas: propter ovile suum visibile usque ad consummationem saeculi conservandum, instituit Pastorem unum visibilem, ordinarium. Ergo etiam perpetuum. 3. ait: «nil hic proprie dici de Scripturis, sed de peccatis, ut explicatur Matth. XXVIII. 18.19. Ioann. xx. 21.22.» Resp. Haec est pura puta principii petitio. In his duobus locis loquitur Christus omnibus Apostolis, ac per eos omnibus sacerdotibus; in primo, soli Petro. 4. ait: «Si per» quidquid solveris, intelligatur interpretatio Scripturae, tum etiam per, quidquid ligaveris, necessario etiam debet intelligi Scripturae obscuratio, ita ut haec etiam ad officium Petri spectaret. Resp. Esto! nihil equidem in eo consequente absurdi est, si recte intelligatur; nempe, ligatos eos omnes mansuros ignorantiae tenebris, qui Petri munus non agnoscunt aut spernunt. Itaque sicut sol nocte abscessu suo obscurat aerem ex se tenebrosum, ita qui Sedi Petri non adhaerent, aeternis tenebris capti tenebuntur.
2. Probat Bellarm. ex Matth. XVIII. vers. 17. haeretici (uti et alii graviter peccantes) si moniti non se emendaverint, sunt ad Ecclesiam, id est, Pastores, deferendi. Hos autem qui non audit, debet esse ut ethnicus et publicanus; et consequenter Pastorum debet esse ultimum iudicium etc. Nimis falsum est petitque denuo principium,cum ait Amesius: «Per Ecclesiam ibi non intelligi Pontificem Rom. cum concilio». Cur vero non? hi enim repraesentant Ecclesiam; immo et supremus Pastor solus; sicut totus homo dicitur ratiocinari, et loqui per caput suum. Et omnis delatio haereticorum et damnatio auctoritativa debet tandem niti potestate infallibili Scripturas interpretandi. Ut enim recte quoad hoc dixit G. Calixtus: «Si sit errori obnoxia sententia, nil refert a quo ea procedat.»
3. Prob. ex Matth. XXIII. v. 2. 3. Si illi audiendi sunt, qui sedent super cathedram Moysis, quanto magis audiendi sunt qui sedent in Cathedra Petri, immo Christi? Obiicit Amesius 1: «Dicent igitur Pontifici Scribas et Pharisaeos habuisse infallibilem potestatem Scripturas interpretandi. Consulant Matt. XVI. vers. 12. et XXIII. vers.16. et seq.». Resp.: Omnino constanter dicimus, eos non errasse docentes ex Cathedra: universalissime enim loquitur Christus: «Quaecumque dixerint vobis in cathedra Mosis sedentes, servate et facite». Videatur S. Augustinus epist. 165. ubi dicit: «Etiam de malis Praepositis cautum nobis esse illa Salvatoris monitione»: Quae dicunt facite, quia ex Cathedra non nisi bona et salutaria dicunt». Ait 2: «Si ipsi Sacerdotes agniti fuissent iudices controversiarum, Pharisaeorum et Saducaeorum sectae inter Iudaeos non durassent». Resp.: Neg. sequelam, quam nec leviter quidem probare Amesio solemne est. Erant falsae illae et pravae persuasiones privatae, neque ex Cathedra unquam traditae. Quomodo enim Christus, saltem non minus ac alias improbitates obiecisset Matth, XXIII. et dixisset: Vae vobis Scribae et Pharisaei, qui falsam doctrinam ex cathedra Moysis spargitis! Quia potius oppositum haud obscure Christus insinuat, dum ait: Quaecumque dixerint vobis servate et facite: Et, dicunt enim (bene et bona ex cathedra scilicet), sed non faciunt. Ubi manifeste Christus indicat, se reprehendere illos, quod non facerent secundum hoc quod publice docerent ex Cathedra. 3. ait Amesius: «Errarunt saltem in sententia, quam tulerunt adversus Christum, quamvis sint inter Pontificios, qui contrariam blasphemiam defendant». Respondeo: Hoc postremum est Calvinistica calumnia. Nominetur vel unus scriptor probatus. Prius est verum, sed nihil ad rem facit. Nam privilegium illud ἀναμαρτησίας in cathedra Mosis non nisi usque ad Christum durare debebat. Unde ipso Christo iam exhibito, tamquam unico, vero summo Sacerdote totius generis humani, cessavit illa infallibilis assistentia Spiritus sancti, et quidem paulatim, ut bene observat Becanus in Manual. lib. I. cap. 5. num. 47. et seqq. Quod addit deinceps Amesius, non esse notatu dignum, quod cum S. Cypriano Bellarm. dixerat esse notatu dignum, nempe: «Dominum Iesum et Apostolos, numquam in tota S. Scriptura reprehendere Pontifices et Sacerdotes Iudaeorum, nominando eos Pontifices et Sacerdotes, sed solum sub nomine Scribarum et Pharisaeorum, ne videretur reprehendere Cathedram et Sacerdotium, et ut intelligamus, semper deberi honorem Sacerdotio, etsi forte persona sit minus bona etc.», arguit, inquam, hoc Amesii et libidinem contradicendi, et arrogantiam, qua S. martyri Cypriano suum prefert iudicium, ob rationes nullius momenti. Nam 1. esto, Prophetae Vet. Testam. id non observarint, numquid ideo non maioris faciendum Christi et Apostolorum exemplum, contra quod ex universo Novo Testam. nullam instantiam proferre potest? 2. Cuiuscumque fuerint perfectionis et honoris nomina Scribae et Pharisaei, nullam hi ut tales habuere auctoritatem et iurisdictionem, qualem habebant in cathedra Moysis sedentes; sicut theologi et religiosi hodie, quantumcumque sapientes et sancti, licet ingenti essent numero, non pollerent ideo auctoritate irrefragabili, qualem in exponendis Scripturis Doctor maximus, sanctus Hieronymus, in S. Damaso Papa venerabatur. 3. Sacerdotes maxima ex parte fuisse Pharisaeos dicit, sed non probat Amesius, et quamvis (ad Calendas graecas) id probaret, nil inde conficeret.
4. Prob. Ioan. ult. vers. 17. dixit Iesus Petro: Pasce oves meas, doctrina scilicet salutari, quae talis esse nequit, nisi sit infallibilis. Amesius ait hoc modo: «Omnes quorum officium est pascere oves, fore infallibiles iudices controversiarum». Respondeo: Neg., sed tantum eos quorum est pascere omnes Christi oves, nempe ipsos etiam ovium Pastores, qui et ipsi sunt oves Christi, ac proinde etiam Petri.
5. Prob. ex Luc. XXII. vers. 32. Rogavi ut non deficiat fides tua: «Igitur cuius fides non plane deficit in tentatione, is est infallibilis Scripturae interpres. Sic tot iudices controversiarum habebimus, quot sunt fideles perseverantes». Ita Amesius impostor, qui omisit subdole illa verba Christi a Bellarmino expresse posita: Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Tot ergo sunt iudices controversiarum, quot sunt successores eius, cui verbis citatis, privilegium hoc indefectibilitatis pollicitus est Christus, iuxta interpretationem S. Bernardi, aliorumque sanctorum.
6. Prob. Actor. xv. vers. 28, quaestio gravis et controversa de fide, defertur ad concilium Hierosolymitanum, non ad privatum cuiusque spiritum; quaestionem autem solvunt Apostoli illis verbis: Visum est Spiritui sancto et nobis, etc. Quibus ostendunt sententiam concilii, cui praeest Petrus, sententiam esse Spiritus sancti. Nec evadit Amesius, contendendo: «Ab extraordinariis illis interpretibus ad ordinarios nullam esse consequentiam in iis, quae spectant ad certitudinem directionis». Nam non fuere illi in concilio congregati Apostoli, iudices extraordinarii; etsi praeter ordinariam assistentiam Spiritus sancti legitimis conciliis promissam, habuerint alia charismata Spiritus sancti extraordinaria.
7. Prob. Gal. II. vers. 1. 2. Paulus ascendit Hierosolymam, ut conferret Evangelium cum S. Petro, ne forte in vacuum curreret; unde SS. Hieron., August., Tertull., etc., diserte affirmant: Ecclesiam non fuisse credituram, nisi eius Evangelium a Petro confirmatum fuisset, hoc enim fuisset in vacuum currere. Non autem in vacuum cucurrisset, si nihilominus ei Ecclesia credidisset, etiamsi non ostendisset honorario illo congressu Apostolorum, «se consensum colere cum ceteris Apostolis», ut voluntarie fingit Amesius.
8. Prob. ex I. Corinth. XII. vers. 8 et seqq. habetur: Non omnibus fidelibus dari spiritum interpretandi Scripturas. Et ex II. Petr. I. vers. 20. Omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit etc., ergo nullus homo privatus est infallibilis interpres veri sensus Scripturae. Falsum est, quod Amesius ait: «Agi iis locis tantum de interpretatione linguarum.» 2. «Non sequitur, inquit, Amesius, non datur donum interpretandi omnibus; ergo datur Rom. Pontifici». Resp.: Optime sequitur: Privatis membris Ecclesiae non datur; ergo capiti datur, unde participant ceteri omnes immunitatem ab errore pernicioso in fide. 3. ait, «in textu sequi»: Spiritus distribuit privatim singulis sicut vult; «non ergo», infert Amesius, «alligatur Cathedrae Romanae». Resp.: Etsi gratias gratis datas Spiritus distribuat singulis sicut vult, assistentiam tamen infallibiliter praestat Capiti in bonum totius corporis ecclesiastici, cui id pollicitus est.
9. Prob. ex I. Ioan. Iv. vers. 1. Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sunt: quoniam multi pseudoprophetae exierunt, etc. Ergo privatus singulorum spiritus non est iudex, cum de ipso potius adhuc iudicandum sit. Amesius more suo meram principii petitionem, et falsitates tamquam αὐτόπιστα obiicit, cum 1. ait: «Omnes fideles debere spiritus probare ex praecepto Apostoli», quod tamen hic unice aut saltem principaliter controvertitur. 2. AEque falsum est, tradi ibidem vers. 2. et 3. regulam generalem probandi omnes Spiritus. Sic enim nullus haereticus reprobandus esset, modo SS. Trinitatis et Incarnationis dogmata admittat; quod ipsum est Spiritus haeretici etc. 3. Illustre paradigma dat audacissimi verborum sacrorum non interpretis, sed perversoris, dum vult, Apostoli verba ista (Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus, si ex DEO sunt: quoniam multi pseudo-prophetae exierunt in mundum) «manifeste indicare, iudicium hoc a singulis pro semetipsis ferendum esse, et non a Pontifice cum eius concilio expectandum». Peccarunt proinde iuxta hunc Calvinistam fideles, qui controversiae de abrogatione legalium decisionem a S. Petro et concilio Actor. xv. expectarunt: peccarunt fideles omnes, qui a conciliis generalibus decreta, ut infallibilia secuti sunt: debebant enim singuli pro se ferre iudicium de quaestionibus gravissimis, quas haeresiarchae moverant. Numquid hac ratione Amesius, reipsa interpretationem Scripturae (quae hic cum probatione spirituum plane coincidit) cuiusvis arbitrio permittit? quod capitis initio conceptis verbis perquam praefacte et falso negaverat.
Ad caput VIII.
Praeter argumenta ex Vet. et Nov. Testam. supra cap. 4. et 5. allata, Bellarminus, ad demonstrandam necessitatem visibilis controversiarum iudicis, probationes petiit cap. 6. e praxi Ecclesiae omnium saeculorum; cap. 7. e testimoniis SS. Pontificum Damasi, Innocentii, Leonis M., Gregorii M., etc., et imperatorum Constantini M.,Gratiani, Theodosi, Marciani, Valentiniani etc.; cap. 8. e testimoniis SS. Patrum Graecorum et Latinorum etc. Quae omnia, etiam sine argumentis, e S. Scriptura et ratione petitis, cuivis cordato sufficere merito debebant ad explodendum illum proprii iudicii vertiginosum Spiritum, et acquiescendum Pastorum decretis. At Amesius facile se ab istis omnibus expedit partim pervertendo, partim reiiciendo praedictorum sententias. Ait enim: «Ostendi per haec: Iudicia publica de rebus ecclesiasticis, ab ecclesiasticis hominibus ex vocatione publica in Synodis esse tractanda». Verum cui bono serviet labor et sumptus ille omnis, nisi sententiae Synodi tamquam infallibili, fidelium mentes, tam in foro poli, quam fori teneantur acquiescere. 2. ait: «In istis magnam olim fuisse auctoritatem Episcoporum Romae, propter eorum et Urbis cui praefuere dignitatem», divinitus utique a Christo; non ab Augusto vel Urbe collatam, ut infra monstrabitur. 3. «Quosdam, ait, inter Episcopos Rom. plus nimio sibi arrogasse, et paulatim obtinuisse: quae omnia a nobis conceduntur». Recte dixisset: Quae omnia a nobis calumniatoribus finguntur sine ulla probatione. Denique ait: «Illa omnia revera nihil posse de iure probare in Theologia absque Scriptura», nempe iuxta phantasmata Calvinistarum exposita. Quasi vero non sit insolentissimae insaniae, dicere, universalis Ecclesiae perpetuam praxim, sanctissimos Pontifices, piissimos imperatores, sapientissimos Patres omnes simul in tenebris ambulasse, sacrae Scripturae repugnasse, solos Lutheri et Calvini catulos esse linceos Scripturarum interpretes!
Ad caput IX.
Quae pro visibili controversiarum iudice Bellarminus in praeced. cap. attulerat, eadem hoc cap. tali, ex ratione deducto argumento confirmat: Non ignorabat Deus, multas in Ecclesia exorituras difficultates circa fidem; debuit igitur iudicem aliquem Ecclesiae providere; at iste iudex non potest esse Scriptura; quia haec varios sensus recipit, nec potest ipsa dicere, quis sit verus: praeterquam quod in omni repub. bene ordinata, lex et iudex distinctae res sint. Lex enim docet, quid agendum: et iudex legem interpretatur, et secundum eam homines dirigit. Denique de Scripturae interpretatione quaestio est; haec autem non seipsam interpretari potest. 2. Neque spiritus revelans unicuique privato iudex esse potest; siquidem ille qui est in te, a me neque videtur neque auditur; iudex autem debet videri et audiri ab utraque parte litigante etc. Item iudex debet habere auctoritatem coactivam, alioqui nihil prodesset eius iudicium; at privati nullam talem habent auctoritatem; ergo. Rursus, si spiritus iste privatus revelans esset iudex, praecluderetur via conversioni haereticorum, nec ullae controversiae unquam terminari possent. Nam nemo est haereticorum, qui spiritum non iactet; et qui spiritum suum non praeponat spiritibus aliorum. 3. Nec princeps saecularis potest esse iudex, quia nihil potest ultra virtutem a causis suis acceptam; causae autem principatus saecularis humanae et naturales sunt. Nam efficiens est electio populi: finis est pax temporalis; ergo princeps qua talis non habet nisi humanam auctoritatem. Unde tandem infertur; hoc iudicium controversiarum esse penes principem ecclesiasticum, vel solum, vel certe cum consilio et consensu coepiscoporum. Hoc Bellarmini argumentum est sine dubio moralis demonstratio invicta, quam Amesius ita in compendium coarctavit, ut ei magnam partem nervorum inciderit (in hoc quippe sensu facile agnoscimus ab eo Bellarminum fuisse enervatum), immo aperte depravavit. Nam ubi Bellarminus dixerat: Scriptura tamquam lex seipsam interpretari non potest; Amesius perverse ita ponit: «Iste (iudex) ipsam (legem) interpretari non potest». Videamus nunc quam viriliter enervet reipsa vim rationis Bellarminianae. 1. ait: «Neque enim ignorabat Deus multas exorituras difficultates circa principem ipsum et iudicem ecclesiasticum; debuit ergo iudicem huius iudicis providere». Resp. neg. sequel. Sicut enim supremus princeps temporalis potest sua iura tueri, sibi ipsi ius dicendo: ita et supremus in Ecclesia Princeps. Neuter in hoc censetur propriam causam agere, sed publicam Regni et Ecclesiae, ut bene observat P. Gretserus tom. 2. lib. II. de Pontif. cap. 14. 2. ait Amesius: «Princeps iste ecclesiasticus, Pontifex Rom. non tollit omnes difficultates, quae circa fidem oriuntur, ne quidem inter suos subditos. Fervent enim hodie controversiae inter Iesuitas et Dominicanos de decretis divinis, praedestinatione, gratia, libero arbitrio, et inter totas fere gentes de potestate Pontificis Rom., tam in temporalibus supra principes, quam in spiritualibus supra concilia generalia, atque adeo de ipso iudice controversiarum». Resp.: Prior illa controversia inter Dominicanos et Iesuitas suspensa hactenus est a Pontificibus Romanis, quia nihil urgere decisionem hactenus videbatur, cum salva fide et caritate ventiletur inter partes. Si bonum Ecclesiae aliud postulare quandoque videretur, maturabitur decisio; sicut ab Innocentio X, factum vidimus circa quinque propositiones Iansenistarum, Calvinistico veneno turgidas. De potestate Pontificis quoad substantiam, tam in temporalibus quam in spiritualibus, magnam esse Catholicorum concordiam, ostendi saepius contra G. Calixtum, et H. Coringium Helmstadienses Lutheranos, qui cum Amesio somniant discordias, ubi nullae sunt. Certe G. Titius Helmstadiensis in nupera sua ostensione cap. et §. 2. haud obscure agnoscit, cessare iam controversias istas, idque factum putat ope Iesuitarum. 3. ait Amesius: «Providit Deus per Scripturas, et Doctores ac Pastores, quos Ecclesiae dedit, quantum satis est ad fidelium ac piorum salutem: aliorum curiositati, et perversitati non debuit providere». Resp.: Hoc quidem, quam verum est de veris Doctoribus et Pastoribus verae Ecclesiae, et nostram sententiam vel maxime confirmat, tam falsum est de ministris haereticorum, qui controversiarum interminabili agitatione, confusioni Babylonicae, et atheismo gnaviter velificantur.
4. Ait: «In rebus mundanis, ubi agitur de rebus externis, quae vi coactiva ordinantur, opus est iudice externo tali vi armato: sed fides non cogitur; atque adeo Principatus iudicis externi in rebus fidei nullum habet locum». Resp. 1: Non est hic sermo de vi coactiva externa praecipue, sed de vi coactiva interna per censuras; uti patet ex praxi antiquissimorum conciliorum, quae per anathematismos sanxere ὁμοούσιον Filium Dei et Spiritum sanctum, unam personam, et duas naturas Christi inconfusas etc. Unde nihil ad rem hic loquitur Amesius. Alter error, quem de fide non cogenda insinuat, infra suo loco excutietur. 5. ait: «Etiam in rebus humanis bene observat Arist. Rhet. lib. I. cap. 3. leges debere, quantum fieri potest, omnia diserte declarare, et quam paucissima iudicum potestati relinquere. Et Polit. lib. I. cap. 7. leges reipubl. dominas esse oportere: principes autem vel iudices, eorum moderatores esse, de quibus leges cavere non possunt. Et cap. 12. Quae lex explicare non poterit, ne homo quidem explicare poterit. Qui legem dominari iubet, is Deum et leges dominari iubet; qui vero hominem iubet esse principem, is hominem et belluam principes esse iubet. Non est igitur cogitandum in perfectissima lege Dei, tantam potestatem relinqui Pontificibus, aut, ut Aristotelis phrasi utamur, belluis Romanis. Quantum detrahitur Scripturae, quae est lex Dei, tantum detrahitur ipsi Deo Legislatori. Resp.: extra oleas vagatur Amesius, et mirum est, quod sui adeo immemor, qui Aristotelis non modo «metaphysicam velut impiam» severissime «profligavit», et e limitibus Theologiae proscripsit proprio opusculo: sed etiam «Ethicae vulgaris» (Aristotelicae) «imperfectionem et inutilitatem» se gloriatur detexisse, utpote, «quae felicitatem plumbeam aut ligneam» sectetur, media autem (virtutes) proponat, «quae nihil sunt nisi splendida peccata». Hic tamen ab Aristotele suppetias emendicet, malae fidei multipliciter reus. Nam et textum Aristotelis haud fideliter allegat, et eidem in tam paucis verbis ἀντιλογίαν affingit (Quomodo enim principes sunt moderatores eorum, quae leges cavere non possunt; si quae lex explicare non potest, neque homo explicare potest?) et quod Aristoteles de lege naturali, seu «mente» pronuntiavit, inepte detorquet ad leges positivas. Piget pluribus immorari in re ad rem prorsus nihil faciente. Quomodo enim et quam admiranda syllogistice e verbis Aristotelis infertur, nullam debere in Republica esse animatam legem, seu legum interpretem, conservatorem, executorem? cuius oppositum passim in eo opere Aristoteles inculcat.
Ad caput X.
Dixerat Bellarminus supra cap. 3: Haeretici docent, Spiritum sanctum Scripturae interpretem non esse alligatum Episcopis, vel ulli hominum generi, et ideo unumquemque iudicem esse debere, sive ipse donum interpretationis habeat, sive aliqui alteri adhaerendo, quem eodem dono praeditum viderit. Ad hoc Amesius litem contestaturus dixit: 1. «Non adeo grave crimen est affirmare, Spiritum sanctum libere sua dona distribuere quibus vult I Cor. XII. vers. 11. et non alligari Papae cum suis conciliis. 2. Cum unumquemque iudicem esse dicimus, intelligimus iudicium discretionis, etc.» Videamus ergo, quam praeclare indiscretum hoc iudicium discretionis confirmet. Interim ex supra illatis cap. 4. satis constat, quam grave crimen sit, privatum suum (quantumcumque vocetur discretionis tantum) iudicium praeponere publico Sacerdotis, quod ex Dei lege mortem temporalem aeque ac aeternam meretur. Constat etiam Apostolum I Cor. XII, non loqui de rebus fidei, ut quisque iuxta suam indiscretionem e verbo Dei scripto, sibi sensum et articulos fabricet, sed de gratia interpretandi obscuriora Prophetarum vaticinia etc. Et quidquid sit de gratiis gratis datis alicui privato, fatentur utrumque omnes ordinarium et stabile donum infallibilitatis in controversiis fidei decidendis, nulli privato esse in SS. Scripturis promissum; quod nos soli Papae, et concilio e SS. litteris suo loco vindicabimus. Ridiculum denique est, quod Amesius in patrocinium sui privati spiritus, et iudicii discretionis, refert ex Summa Sylvestrina, voce, «scrupulus». Quid enim ad rem praesentem facit, quod scrupulosis liceat benigne secundum ἐπιείκειαν interpretari leges et praecepta praesertim affirmativa?
Th. 21. et 22. producit Amesius ex Isa. LIV. vers. 13. Ponam universos filios tuos doctos a Domino. Et ex Ierem. XXXI. vers. 33. Dabo legem meam in visceribus eorum. Amesius autem cum expresse nullam hinc inferat conclusionem, sentire debet, vel eas sententias aequivalere suae thesi, vel hanc ex illis inferri. Utrum horum ineptius sit, haud facile dixerim: utrumque perquam ineptum, imo sacrilegae temeritatis esse, quis rectae rationis dubitet? Quid enim est violente detorquere verba sacra ad suas phantasias velandas, si hoc non est? Et numquid vaecors haec sive interpretatio, sive illatio evertit ipsammet Amesii doctrinam, qua admisit; «Iudicium limitatum ex ministeriali vocatione?» Hoc enim ad quid opus est, si omnes immediate doceantur a Deo? Itaque veritas est, quod etsi de lege Dei ordinaria, nemo credat fide divina, et sicut oportet ad salutem, nisi audiat praedicantem a Deo missum: tamen neque eum qui plantat, neque qui rigat esse aliquid, nisi Deus interius quoque simul ita congrue afficiat sensum, ut accommodetur consensus. «Cathedram in caelo tenet, qui corda» (ultimate et efficaciter) «docet», inquit sanctus Augustinus, qui nihilominus alibi passim exterioris Doctoris infallibilitatem exigit. Illa autem Hieremiae verba: «Non docebit ultra vir proximum suum: omnes enim cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum;» optime a S. August. accipiuntur de Beatis. De Viatoribus certe verificari universaliter nequeunt; cum numquam in Novo Test. etiam defuerint idololatrae, unum verum Deum non agnoscentes. Ut ergo etiam de viatoribus verificentur, necessario accipi debent cum aliqua restrictione. Ienenses Puritani inter tam multas sacrilegas glossas, hunc locum Ieremiae recte sic interpretantur: Salvifica cognitio Dei in Novo Test. multo erit clarior, quam in Veteri, dona etiam Spiritus sancti in Novo Test. multo largius distribuentur, quam factum in Veteri: nec opus erit tanto labore in explicandis mysteriis divinis imo et multo plures gentes ad agnitionem veri Dei pervenient: praesertim autem in aeterna vita perfecte implebitur haec promissio. Ita illi.
Matth. XXIII. vers. 8. Vos autem nolite vocari Rabbi. Quid hinc infertur? Ergo non debent in Ecclesia Christi esse Pastores et Doctores infallibiles usque ad consummationem Sanctorum? Apage impias ineptias, apage insulsam calumniam, quam in Rom. Pontificem tamquam affectantem Magisterii infallibilis honorem iaculatur.
«Ioann. v. vers. 34. Non ab homine testimonium accipio. Ergo nec verbum Dei eget hominum testimonio.» Resp.: In et pro se, concedo: propter nos, nego. Replicat Amesius: «Si Scriptura erga nos nullam habere possit efficaciam, nisi per testimonium hominum, tum ipsa Scriptura pro se, id est, pro suo fine, eget hominum testimonio. Sed prius est Pontificiorum; ergo et posterius.: Resp. Verbum Dei illis quibus primo dictum est immediate, Prophetis et Apostolis, non indigebat ullius hominis testimonio; iis vero, quibus non nisi per praedicationem Ministrorum Ecclesiae iam innotescit, quis sani cerebri neget, innotescere per testificationem hominum? Non vident stolidi ministri Synagogae Calvinisticae, se suam pestilentiae Cathedram hoc modo ipsosmet evertere? Quintum argumentum «ex Ioan. VII. vers. 17. Si quis voluerit voluntatem eius facere, qui misit me, cognoscet de doctrina mea, «utrum ex Deo sit; ergo praeter dilectionem Dei requiritur aliud Magisterium ad Scripturas intelligendas.
Sextum «ex Ioan. x. vers. 27. Oves meae vocem meam audiunt, et sequuntur me. Ergo non egemus alio praeceptore.» Hunnius Lutheranus, et Iunius Calvinista, nolunt hoc argumentum agnoscere ut suum, sed Anabaptisticum, uti et illud infra ex I Ioan. II. vers. 27. «Unctio docet vos de omnibus etc.,» vocant «argumentum lymphaticorum: Quod tamen ut suum tuetur Amesius. Certe frivolum est, et omne Ministerium etiam verbi Lutherani et Calvinistici e medio tollit, si ullam vim habet; uti et priora. Optime dixerat Bellarminus, Christum loqui suis ovibus per Scripturam, per inspirationem, et per os Vicariorum suorum apertissime, possetque hic apte addi illud Ioannis: Et hi tres unum sunt. Explodit hoc Amesius, et ait: «Quasi Vicariorum os magis aperte mentem Domini possit explicare, quam os ipsius Domini: sicut ergo oves Christi, quae tum praesenti adfuerunt, intelligebant ipsius vocem sine interprete, sic etiam hodie possunt ex Scripturis.» Resp.: Si de possibili sermo sit, verum est, quod assumit in antecedente Amesius. De facto autem certum est, plura ex ore Christi ad Apostolos dicta, hos non intellexisse, quae nunc per os Vicariorum Christi etiam idiotae capiunt. Quam caecus est Amesius, si non videt, Ministerium omne sic penitus tolli!
Septimum argum. apud segreges decantatissimum est ex Actor. XVII. vers. 11. de Beroensibus, qui quotidie scrutabantur Scripturas, an ita se haberent, quae Paulus praedicabat; «Ergo laicis licet examinare verba Papae et Conciliorum. Resp.: Vel id fecerunt Beroenses ante fidei susceptionem, ut probabiliter ponit Bellarm. et sic recte fecerunt illi, recteque adhuc hodie faciet ante conversionem infidelis, si examinet ea, quae a Catechista audit. Si vero cum aliis dicatur: eos post fidem susceptam, adhuc quotidie fuisse scrutatos, an ita se haberet (cui consentit Glossa Bibliorum Genevensium, cum loc. cit. vers. 11. ait: Non comme pour juger de leur sens, et authorite, mais pour se conformer et esclaircir tant mieux par le rapport de l’Escritture avec la Verite, qu’ils avoient entendüe) exinde plus non infertur, quam quod Beroenses, cum iam crederent praedicationi Apostoli ob miracula ab eo patrata, studuerint magis apud se confirmare, viso, quod mors et resurrectio Christi dudum fuerit a Prophetis praedicta. Sicut etiam Catholicis iam credentibus licitum et valde laudabile est, studere S. Theologiae, ideoque per Scripturas et rationes confirmare et declarare ea, quae nuda fide crediderant. Utraque responsio bona est, et argumentum solvit. Insulsa vero cavillatio est, cum Amesius ex verbis Bellarmini infert: «Ergo dum quis dubitat de concilio Tridentino, potest veritatem invenire per lectionem Scripturae; cum fidem illi habet, non potest. Resp.: Potest utique invenire, quod ante non habet; quod enim ante habetur, non invenitur tamquam non habitum, sed fortius roborari potest eius possessio. Octavum argum. ex Roman. XII. vers. 6 omitto, quia Amesius ait: «Illud se non urgere,» et revera nil urget.
Nonum ex I Cor. II. vers. 15.: «Spiritualis iudicat omnia, et ipse a nemine iudicatur: Ergo ad spirituales homines pertinet interpretatio Scripturarum, non ad Papam aut Concilia.» Resp.: Iterum hic obtruncant ministerium suum Magistelli cacodoxi. Quid enim dicent nonnulli idiotae aut mulierculae iactanti se esse spiritualem, repudiantique doctrinam sacramentariam? Cur potius clamoso Praedicanti, dicenti se esse spiritualem credere oportebit, quam sibi de se? Cum vero ait Amesius: «Impudentia sola certat Bellarminus, cum certiores nos esse vult, Papas omnes regi a Spiritu S., quam Prophetas esse Prophetas», non videtur mente sobria et sana hoc effrons convicium potuisse evomere. Qua enim via perspicere nos possumus alicuius privati hominis animum interiorem? cum plerumque homo ipse se fallat, putans se agi caritate, cum rapitur vel carnalitate, vel amore proprio. De Prophetis et eorum vaticiniis cognitis ut divinis, nulla quaestio est: sed tantum, unde certitudine fidei scire queam, eum qui alias vere vaticinatus est, nunc quoque a proprio spiritu non deludi? Si Elisai exemplum non sufficit, aperte pronuntiantis, Deum se hoc celasse; addatur alterum de Propheta Natham, qui spiritu proprio deceptus denuntiavit contra Domini voluntatem, ut templum aedificaretur. Ergo, certiores sumus de Apostolicae Sedis Praesulibus e Cathedra de fide pronuntiantibus, quam cuiusquam privati, quantumvis censeretur vulgo illuminatissimus.
Decimum ex I Corinth. XII. vers. 11. Unus atque idem spiritus dividit singulis prout vult: Ergo non est alligatum hoc donum Concilio vel Papa, sed datur a Deo, cui ipse voluerit, uti et experientia testatur.» Resp.: Loquitur Apostolus de particularibus (seu privatis) hominibus: sed alia ratio Concilii et Pontificis. Ridiculus est Amesius, cum replicat: «Etiam Pontifices esse particulares homines, et concilia particularibus hominibus constare.» Utique universales non esse, nemo nisi fatuus ambigit: privatos autem eos esse, et non personas publicas, ac Ecclesiae Pastores a Deo auctoratos, quis pius dubitat?
Undecimum argum. ex I Thessal. v. vers. 21. Omnia probate, quod bonum est, tene. Et I Ioan. Iv. vers. 1. Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus, si ex Deo sint. Ergo etiam Concilii et Papae sententia probanda et examinanda est.» Resp.: Non sequitur, oportere omnia Ecclesiae membra id praestare, et circa omnia etiam quae iam communi Ecclesiae sensu examinata, et probata sunt. Ergo soli spiritus privati et dubii sub examen cadunt, nec omnium, sed peritorum. Multi enim, immo plerique de plebe, non plus de eiusmodi dubiis spiritibus et doctrinis decernere queunt, quam caecus de coloribus. Principium vero petit Amesius, cum replicat: «ad omnes eos spectare probationem spirituum, ad quos pertinet non omni spiritui credere.» Respond.: Posterius omnium ovium est; prius fere proprium Pastorum, a quibus oves tuto discunt, quid credendum sit. Quam patenter autem falsum est, quod subiicit Amesius: «Per se nulla una doctrina magis dubia est quam alia.» Sed quid certius, quam omnem notitiam minus probabilem, esse magis dubiam per se, quam quae habet indicia summae probabilitatis? De hoc qui dubitat, modicum aliis dubium relinquit, an habeat sanum sinciput. Anne doctrina de Providentia Numinis et animae immortalitate dicenda est dubia, quia nequissimi Athei proterve eam in dubium vocant? Nempe vaecordibus eiusmodi cavillis enervatur Bellarminus!
Duodecimum argum. est ex «Ephes. II. vers. 20. Superaedificati estis super fundamentum Apostolorum et Prophetarum; Papa et Concilium non sunt fidei fundamentum.» Quid hoc! enthymemane, an sylogismus? Si prius; eodem modo licebit inferre: Christus est fundamentum supra quod aedificari debemus; ergo Apostoli non sunt fidei fundamentum; quod repugnat Apostolo. Si est syllogismus, addenda erit haec conclusio: Ergo non estis aedificati supra Papam et Concilium. Resp.: Si minor intelligatur de fundamento primario, admittitur totus syllogismus, qui nihil continet contra nos. Si de secundario fundamento, applicante nobis infallibiliter divinas revelationes, Prophetis et Apostolis olim factas, negatur minor. Quae replicat Amesius, petunt principium, vel aperte falsum assumunt, vel putide cavillantur, ut cum in fine ait: «A Lino et Clemente non expectabant homines certitudinem illius doctrinae, quam Ioannes Apostolus ipsis praedicabat.» Sic est. Quid hinc conficitur? Ergo post decessum Apostolorum (quorum singuli poterant suam praedicationem et Scripturam reddere evidenter credibilem sequentibus signis) etiam non indigemus infallibilibus Pastoribus et Doctoribus usque ad consummationem saeculi etc.? σοφῶς!
Decimum tertium argum.: «Si Pontifex iudicat de Scripturis, sequitur, Pontificem seu Concilium esse supra Scripturam: et si Scripturae sensus sine Pontifice vel Concilio non est authenticus, sequitur Verbum Dei accipere robur a verbo hominum». Resp.: Papa non iudicat de veritate Scripturae, quam supponit, sed tantum de eius vera interpretatione; unde non magis est supra Scripturam quam iurisconsultus supra leges quas interpretatur, hoc solo discrimine, quod hic non sit indefectibilis. Verum alioqui est, «si Scriptura aperte diceret aliquid (puta Cenam Dominicam communicantibus administrandam esse in utraque specie) et Pontifex iudicaret contrarium, eum ita iudicaturum de Scripturis, ut sibimet illas subiiciat»; hoc, inquam, quod Amesius hypothetice affirmat, verissimum est, sicut vicissim id quod tacite supponit, quam verum est de Neo-Evangelicis, tam falsum est de Papa et Concilio. Porro «interpretatio Pontificis» non est «absolute ita recipienda, quia ab illo (ut a persona privata fallibili) proficiscitur», sed quia per assistentiam Spiritus S. ab errore servatur; et ideo «sensus Scripturae, qui non est ipse cortex litterae scriptae, nec quoad hoc proprie et principaliter subiicitur Pontificis, sed Spiritus S. auctoritati. Quod denique addit «Pighium, Cusanum, Coclaeum, Hosium, et alios eiusdem farinae» defendere consequens et consequentiam, videbitur tom. 2. in fine lib. I.
Decimum quartum argum. «Si a iudicio Ecclesiae pendet fides nostra, ergo pendet a verbo hominum». Resp.: Verbum Concilii vel Pontificis ex Cathedra docentis, non est omnino verbum hominis, sed aliquo modo verbum Dei. Non autem sic est «aliquo modo verbum Dei, quidquid cum verbo Dei consentit, quamvis ab uno aliquo privato proponatur. Unde non mirum, a tali verbo, non pendere fidem. Quamvis autem infallibilis interpretatio verbi Dei, absolute diceretur verbum Dei, tamen non nisi fatue (aut certe nimis imperite) hinc inferretur: «nos tot volumina habere verbi Dei, quot sunt tomi Conciliorum, decretorum ac Decretalium Epistolarum, et ea omnia paris esse auctoritatis cum Vetere et Novo Testamento»; uti cavillatur Amesius.
Argum. ultim.: «Patres in Scripturis exponendis non usurpant praetoriam iudicandi potestatem, sed permittunt explanationes suas ab aliis iudicari». Quid inde? ergone Papa et Concilium etiam debent liberam relinquere definitionum fidei admissionem aut reiectionem? Ergo Synodus Nicaena, Constantinop.,Ephesina etc., sub anathemate sua decreta sancientes peccarunt? Ogganniat hoc Puritanus suis Hierarchicis Anglis, Statibus Hollendiae Dordraci coeuntibus, Serenissimo Electori Saxoniae, aliisque Protestantium proceribus. Videantur qua dixi in 2. part. Irenici Anti-Calixt. cap. 2. et in Exam. Examinis Conringiani interrog. 4. 8. ult. De caetero: «In docendo potuerunt Patres et Pontifices errare», ut privati Doctores; sed ex Cathedra definientes, «gubernantur a Spiritu S.», quoad infallibilitatem, non minus ac «Apostoli gubernantur». Coronidis loco hic addere et discutere libet quaestionem, quam Amesius ita format.
§I.: Utrum fides nostra (Calvinistica) an pontificia certiore nitatur fundamento?
Quaestionem hanc movet Amesius, occasione accepta ex argumento 15. Bellarmini, pro cuius solutione sic aiebat: Sciendum est, propositionem fidei concludi tali syllogismo: Quidquid Deus revelavit in Scripturis, est verum; hoc autem revelavit in Scripturis; ergo hoc est verum. Ex propositionibus huius syllogismi prima certa est apud omnes; secunda etiam apud Catholicos est firmissima: nititur enim testimonio Ecclesiae, Concilii vel Pontificis, de quibus habemus in Scripturis apertas promissiones, quod errare non possint. Act. xv. vers. 28. Visum est Spiritui S. et nobis. Et Luc. XXII. vers. 32. Rogavi pro te, Petre, ut non deficiat fides tua. At apud haereticos nititur solis coniecturis, vel iudicio proprii spiritus. Ita Bellarminus. Ad quae Amesius ait: «Pontificii hominis fides (secundum hanc Bellarmini analysin) est huiusmodi». 1. Quidquid Deus revelavit in Scripturis, illud est verum; «ubi traditiones omnes non scriptae in primo principio fidei excluduntur». Resp.: Non magis excluduntur traditiones per illud principium, quam reliqua tria Evangelia per hanc propositionem: Quidquid S. Ioannes in Evangelio scripsit, verum est. 2. Deus aperte revelavit in Scripturis, Ecclesiam, Concilium, Pontificem Roman. non posse errare Actor. xv. vers. 28. Luc. XXII. vers. 32. «ubi Ecclesiae propter Scripturam credendum esse docetur, non propter Ecclesiam Scripturae». Hoc effatum Amesii esse aperte falsum, patet cuivis, cum nec leviter fiat ullius Scripturae mentio etc. Pergit Amesius, et ait: «Nostra autem fides agnoscitur esse talis: Quidquid Deus in Scripturis revelavit, illud est verum. Sed Deus in Scripturis revelavit aperte, Christum esse mundi Redemptorem» (et in cena tantum esse eius corporis signum). «Nos igitur eadem fidei certitudine credimus Christum, et omnia quae credimus ut necessaria, quae Pontificii dicunt se credere principium ipsum credendorum, Ecclesiam scilicet, Concilium, Pontificem non posse errare. Illam enim fidem non reducit Bellarm. ad auctoritatem Ecclesiae, sed immediate ad Scripturam. Sic autem nos credimus omnia credenda. Nostra igitur fides ex Bellarmini ipsius confessione est certissima. Non negabit enim quisquam opinior sanae mentis quin aeque saltem aperta sint Scripturae testimonia de Christo, ac de Pontifice Romano? Neque ullam aliam coniecturam, aut spiritum privatum sequimur, cum Christum Redemptorem esse credimus immediate propter testimonium Scripturae, quam illos sequi necesse est, cum primum credunt Ecclesiam, Concilium, Pontificem non posse errare». Resp.: Scatent profecto hic omnia Amesii fraudibus et erroribus. Fallit enim aut fallitur. I. Dum putat, aut putare se simulat, Bellarminum resolvere fidem praecise et adaequate in auctoritatem Ecclesiae, ut in principium; et huic principio unice nos niti, quia continetur in SS. Scripturis. Hoc etenim si faceremus, fateor a circulo vitioso excusari nequiremus. Sed longe aliter rem se habere mox patebit. Il. Fucum facit imperitis, dum persuadere satagit in syllogismi sui minore: «Se credere omnia eadem certitudine, qua nos Catholici credimus ipsum credendorum principium». Nimis hoc falsum est. III. Ut facilius incautos deciperet, posuit exemplum de Christo Redemptore admissum non a Catholicis tantum, sed etiam a plerisque omnibus haereticis, qui quoquo modo nomine Christiano gloriantur. Quodsi eius loco ponatur articulus Sacramentariis proprius, mox subsumpti falsitas elucescit. IV. Nequiter etiam fallit, cum Ecclesiae visibilitatem, sub nomine Rom. Pontificis, cum revelatione de Christo in Scripturis facta comparando ait: «Non negabit quisquam sanae mentis quin aeque saltem aperta sint Scripturae testimonia de Christo» (et praesentia eius per figuram panis in Cena) «ac de Rom. Pontifice», Ecclesia Catholica. Sanae mentis profecto fuit, qui in verba illa psal. xxx. vers. 13. Qui videbant me, fores fugerunt, etc. sic scripsit: «Obscurius dixerunt Prophetae de Christo quam de Ecclesia; puto propterea, quia videbant spiritu, contra Ecclesiam homines facturos particulas, et de Christo non tantam litem habituros etc.». Praeterea nimis falsum est, quod ait Amesius: «Se et suos nullam aliam coniecturam aut Spiritum privatum sequi, cum Christum Redemptorem» (eiusque corporis tantum figuram in Cena) esse «credunt immediate propter Scripturas»; contrarium enim uno ore testantur omnes Christiani non Sacramentarii. V. AEque falsum est quod addit: «Necesse esse nos sequi Scripturam, cum primo credimus Ecclesiam, Concilium, Pontificem non posse errare», ut mox patebit. VI. Decumanus error omniumque fere haereticorum parens est ille, quem his verbis depraedicat: «Nostra fides nititur illo testimonio, quod numquam est falsum»: h. e. Fides sacramentaria nititur illo verborum velamine, quo hereticorum quilibet suae imaginationis idola convestit, ut quasi ad oculum monstratur in animadversione Antikedd. Musei §. 10. VII. Fraudulenter ait: «Fides Pontificiorum testimonio nititur Pontificis: quem in multis errare et falli posse ipsi fatentur». Prior pars huius asserti universaliter accepti falsissima est, ut constabit ex infra dicendis: posterior pars est ad decipiendum incautos composita. Papam ut. hominem privatum in plurimis errare et falli posse, fatemur: in iudicio ex Cathedra, pernegamus. VIII. Iterum sycophantur, cum ait: «Nostra (Calvinistica) fides illo testimonio nititur, quo primi fideles (hoc Thrasonismo quis haereticorum non gaudet?) qui primam Ecclesiam Christianam constituebant, adducebantur ad credendum, qui nullum Concilium, Pontificem, aut Ecclesiam, ut fidei suae rationem spectabant. Pontificii autem alio testimonio nituntur, quod illis (primis fidelibus) defuit». Offuciae sunt hae fallendis rudibus idoneae, quibus aperta mendacia velantur. Quis enim primorum fidelium ab Apostolis ad Christum conversus non nitebatur (tamquam fidem infallibiliter proponente) testimonio Ministri Ecclesiae Christianae, quemque talem esse non fieret ei evidenter credibile? Nemo, nemo unus; Loquor de lege ordinaria. Quod denique IX. ait: «Lucem aliquam huic suae considerationi adferri posse ex ista confessione Alexandri Pezantii in 2. 2 quaest. 1 art. 1 Disp. 3: Fides non resolvitur, tamquam in rationem formalem assentiendi, in auctoritatem Ecclesiae, seu Summi Pontificis, vel per se, vel una cum Concilio: quia fides Apostolorum, quae est eiusdem rationis cum nostra, non nitebatur tali auctoritate; ergo nec nostra». Hoc dictum Pezantii recte intellectum est verissimum, nec tantillum communi et vera resolutioni fidei divinae refragatur, quam iuvat hic breviter explicare, ad dissipandas Amesii nebulas, per seqq. assertiones. I. Principium actuum fidei non est aliud, quam ipsa ratio formalis credendi mysteria, nempe, prima veritas revelans. Unde II, sive dicatur fides esse discursiva, sive negetur (quod inter Theologos sub opinione pendet), semper verum est apud omnes Catholicos, quemvis assensum mysteriorum fidei Christianae, vel formaliter, vel virtualiter inniti, indispensabiliter, istis duobus principiis: Quidquid Deus revelavit (sive in Scriptura expressum sit, sive ore tantum traditum ad alios pervenerit), infallibiliter verum, et credendum est: et, hoc N. mysterium Deus revelavit. III. Cum revelatio vel locutio Dei sit varia, variisque innotescat; hinc in primis omnes ii, quibus immediate Deus locutus est (uti de Apostolis aiebat Pezantius, idemque de Prophetis etc.) nullis aliis adminiculis ac regulis opus habebant ad credendum, nisi illis ipsis indiciis, quibus evidenter iisdem fiebat credibile, Deum esse, qui loquitur. IV. Ceteri autem omnes deinceps, praeter motiva credibilitatis, indigemus aliquibus regulis infallibilibus, ne aberremus, tum in ipso numero contextu verbali credendorum, tum in ipso genuino verborum sensu. V. Regula eiusmodi alia est non viva, scilicet Verbum Dei, sive scriptum sive traditum; vel viva, et est Ecclesia loquens per caput suum Rom. Pontificem, sive hoc fiat in concilio generali, sive extra, dummodo ex Cathedra et cum debitis industriis fiat. Hinc VI. patet, non requiri necessario ad omnem fidei assensum etiam nunc, ut propositio fiat per infallibilem Ecclesiae auctoritatem. Nam ipsa infallibilis Ecclesiae auctoritas creditur fide divina, quae docet in Ecclesia esse talem auctoritatem. Sed ante assensum huius articuli non exigitur ipsa auctoritas infallibilis proposita fidelibus, tamquam motivum assensus; ergo non ad omnem assensum fidei opus est, propositione per infallibilem auctoritatem Ecclesiae. Confirmatur experientia, qua constat non modo Actor. II. et IV. S. Petrum, nulla facta mentione Ecclesiae et Praepositorum eius, multa millia ad fidem Christi perduxisse; sed etiam alios plures viso miraculo, aut aliis illustrioribus fidei motivis perspectis credidisse in Christum, et etiam sic martyrio vel aliter vita functos, antequam de Ecclesia et posterioribus Symboli articulis instruerentur. Hinc infertur ulterius VII. necessariam esse propositionem dogmatum fidei per infallibilem Ecclesiae auctoritatem tunc demum, quoties assensus fidei dependet per se ab auctoritate Ecclesiae, uti fit in dogmatibus quibus ante definitionem Ecclesiae inter Catholicos controversis, et sola Ecclesiae definitione communiter credibilibus, Catholice assensum praebemus; ut si iam definiretur immaculata B. Virginis Deiparae conceptio, aut sicut iam definitum est, quinque propositiones Iansenianas esse haereticas. Infertur VIII: ut nunc corpus doctrinae Catholicae universum discatur sine erroris periculo, consueta et ordinaria Dei providentia requiri talem propositionem dogmatum, quae coniuncta sit cum publica auctoritate Ecclesiae; quod patet vel exemplo sancti Augustini, cuius est tritum illud: «Ego autem Evangelio non crederem, nisi me Ecclesiae commoveret auctoritas». Patet denique IX. quomodo sine ullo circuli vitio fides Catholica nihilominus resolvi etiam possit aliqua ratione in Ecclesiae auctoritatem. Nam si quis petat a me: Unde scis, Christum esse mundi Redemptorem, eius corpus realiter et substantialiter esse sub speciebus panis etc.? (idemque est de omnibus articulis) respondeo, propter auctoritatem Dei in divinis litteris ita revelantem. Unde scis, has litteras esse divinas? Respondeo, quia Ecclesia a Spiritu S. edocta eas infallibili auctoritate proponit. Sed unde scis, eam infallibili praeditam auctoritate, ac veritatis magistram a Deo constitutam esse? Respondeo, me id credere propter auctoritatem Dei loquentis per eamdem Ecclesiam. At unde scis Deum per os Ecclesiae vere loqui? Respondeo, me id credere, quia volo, seu, quia voluntatis imperio flecto et captivo intellectum meum in obsequium hoc fidei obscurae (et hic iam mutatur motivi fidei genus transeundo ab intellectu ad voluntatem, non tamen ideo filum resolutionis abrumpitur). Unde vero tibi haec voluntas captivandi te, acceptandi hanc Ecclesiam ut regulam fidei vivam et organum Dei? Respondeo, quia perspicue video id adeo honestatis et prudentiae legibus congruere, ut manifesta sit temeritatis, impietatis ac insaniae, in re tanti momenti id non facere. Quod si demum instes: unde clare sciam, quod haec sit vera et infallibilis Dei Ecclesia? Respondeo, quia evidentissimum est huic Ecclesiae eas notas inesse, quae cetera Dei quaecumque organa reddidere hominibus credibilia, quaeque ad hoc iure desiderari queunt. Evidens enim est, hanc Romano Pontifici ut capiti visibili iunctam congregationem ab Apostolis plantatam esse, nemine in dubium id vocante. Evidens est, eam hucusque perstitisse cum perpetua Pastorum et Doctorum successione in unius Dei et Salvatoris professione. Evidens est, in ea semper floruisse plurimos sapientia, vitae innocentia, saeculi contemptu, miraculorum gloria, ac ipsa sanguinis profusione conspicuos viros. Evidens est, vetera Prophetarum vaticinia de splendore et amplitudine verae gentium Ecclesiae ei soli mirifice convenire. Evidens est, in ea summam esse doctrinae consensionem, nullas sectas; ac denique nullam in ea unquam factam esse doctrinae ad fidem pertinentis mutationem etc. Videantur plura huc pertinentia in Analysi P. Thomae Baconi disp. 3. per totam, ubi etiam circulum illum spiritus privati in Amesio etc., luculente revincit. Sed hoc relicto videamus
§II.: Nonnulla quae ex lib. III. Bellarmini carpit Ioannes Gerhardus.
Gerhardus gravissimam illam quaestionem, de iudice controversiarum, fuse a Bellarmino lib. III. pertractatam obiter et ieiune tangit; tres vero alias quaestiones ex eodem libro movet. Prima, et ordine apud Gerhardum nona, est: «An Scripturae S. interpretatio ex ipsa S. Scriptura peti possit ac debeat?» Producit Bellarminum cap. 9. §. 1. dicentem: Scriptura varios sensus recipit, nec potest dicere, quis sit verus. Et postea: Scriptura seipsam interpretari non potest. Huic asserto opponit Gerhardus locum ex cap. 3. §. Sed quamquam, ubi dicitur: Eum sensum, qui ex verbis Scripturae immediate colligitur, certum est esse sensum Spiritus S. «Si ille sensus, inquit Gerhardus, qui ex verbis Scripturae immediate colligitur, est sensus Spiritus S.; ergo sensus Spiritus S. sive Scripturae sensus ex verbis Scripturae colligi potest». Sed, quaeso, quaenam hic contradictio? numquid optime cohaeret, ut Scripturae sensus in nonnullis sit apertus, certusque, adeoque ab omnibus admissus (E. G. Abraham duos filios habuit Gallat. Iv.), alibi in plurimis sit valde controversus, et difficilis sive ex natura sua, sive ob voluntarias lectorum tenebras? (uti supra vidimus ex Actor. XIX.) De obviis et planis locis loquitur Bellarm. in cap. 3. de difficilibus et controversis in cap. 9.
Th. 17. adducit ex lib. i. de Euchar. cap. 9. verba Bellarmini, quibus demonstrare voluit, quod verba institutionis Eucharisticae proprie, non figurate accipi debeant. Hinc infert Gerhardus: «Idem de reliquis articulis fidei dici potest, ac debet; est enim eadem ratio etiam reliquorum. Proinde in omnibus ac singulis fidei articulis retinendus sensus litteralis, qui est a Spiritu S. intentus». Sit ita, quis hoc negat? Addit: «Et per consequens ex litterali Scripturae sensu colligi potest et debet, quae de singulis fidei articulis sit Spiritus S. sententia». Transeat et hoc de verbis, vel omnium consensu apertis, vel iuxta sensum et interpretationem publicam Ecclesiae.
Th. 19. ex lib. Iv. cap. 4. e verbis istis Bellarmini: Nota duo esse in Scriptura, voces scriptas, et sensum eis inclusum; voces sunt quasi vagina; sensus est ipse gladius Spiritus. Infert Gerhardus: «Ergo si in Scriptura non solum sunt voces scriptae, sed etiam sensus eis inclusus, utique sensus ille ex Scriptura erui potest et debet». Concedo sequelam de Pastoribus et Doctoribus legitimis, quibus a Deo id muneris commissum; nego de verbi Lutherani et Calvinistici ministris, qui illa satis aperta verba: et alia similia impie ad suorum phantasmatum idola detorquent. Idem dicendum ad th. 20.
Th. 21. proponit quaestionem decimam: «An ex solo sensu litterali firma et efficacia argumenta ducantur»? Fingit hic Gerhardus magnam inter Doctores Catholicos dissensionem, et Bellarminum constanter cum Lutheranis docere affirmativam. Sed revera non est (immo vix esse potest) dissensio, si quod res est, bene exponatur, nempe: ordinarie loquendo ex sensu tantum litterali petenda esse argumenta firma, quia saepe non constat de sensu mystico a Spiritu S. intento; si tamen (ut subinde fit) de hoc constet, aeque firma ex eo, ac litterali sensu peti poterunt argumenta. Nec plus hic mysterii.
Th. 28. proponit quaestionem undecimam: «An in fidei articulis etiam consequentiae ex S. Scriptura deductae sint admittendae»? Nulla est hic quoad rem ipsam difficultas, aut articulus controversus nos inter et Lutheranos. Fatentur omnes Catholici, esse ad minimum probabile, quamvis conclusionem evidenter ex praemissis fidei deductam esse saltem obiective de fide. Unde cum Pintus, Gonterius, et Henrici, a Gerhardo citati videntur oppositum sentire, sine dubio non loquuntur de conclusionibus, quae vere evidenter ex veris fidei praemissis deducuntur; sed loquuntur ad hominem contra heterodoxos, qui cum purum putum verbum Dei scriptum identidem iactent, tamen cum ad rem ventum est, sexcenties eventus docuit, eos quoties contra Catholicos argutantur, semper vel in praemissa alterutra aut utraque flagitiose, iuxta suam phantasiam S. Scripturae verba torquere, vel saltem pessime ex principiis in aliquo sensu veris discurrere. Idem Scripturae verbis faciunt Lutherani praecones omnes, quod in Bellarmino sexcenties facit Gerhardus in praesenti opere quod excutimus; grandis ideo aut ruditatis aut imposturae reus.