Vindiciae Bellarminianae: De Verbo Dei

Vitus Erbermann, S.J.

Vindiciae Bellarminianae: De Verbo Dei

Vitus Erbermann, S.J. (1597–1675)

Vindiciae Bellarminianae in quatuor controversiarum tomos

Vitus Erbermann’s defense of Robert Bellarmine’s De Verbo Dei against William Ames and Johann Gerhard, organized by the four books of the first general controversy.


Vindiciae I: Pro libro primo De Verbo Dei

Vindiciae II: Pro libro secundo De Verbo Dei

Ad caput I.

Ad caput II.

Ad caput VII.

Ad caput IX.

Ad caput X.

Ad caput XVI.

I. — Recte Bellarminus cap. 15. asseruit: Catholicam Ecclesiam non prohibere omnino vulgares Bibliorum versiones, ut constat experientia manifesta in universa Germania, Polonia etc., haeresi infectis, sed permitti communiter cum consensu (saltem tacito) ipsius Rom. Pontificis; ne scilicet, si Catholicae versiones vernaculae desint, Lutherana aut Genevensis subintroducatur. Quod vero severe vetentur in Hispania et Italia, utpote regionibus a lue haeretica intactis, sancte et salubri consilio fit, ne ex abusu rei in se optimae et sanctissimae, incautum vulgus detrimentum animae patiatur. Unde Amesius frustra hic th. 24. recitat ex Azorio, quae circa hoc decretum indicis lib. proh. Reg. IV. servantur in Hispania. Qui latinam non callent, merito praesumuntur, non esse tantae capacitatis, ut quosvis sacros codices sine periculo et offendiculo evolvere queant. Nec ulli pio et prudenti mirum videri potest, rem ex se alias sanctissimam saluberrimamque, per accidens posse esse noxiam, atque adeo iustissime eius usu arceri omnes, in quibus prudenter tale periculum praesumitur. Res ipsa loquitur, ex incauta et promiscua vernaculi textus lectione in Germania, Gallia, Anglia etc., quanta sit oborta religionis confusio, nec quisquam negare potest, innumera esse in sacris litteris, quae imperitis mulierculis et rudi vulgo perfacile errandi aut dubitandi ansam praebere queant; quorum exempla sat multa et luculenta Iacobo VI Britanniae Magnae regi proposuit Card. Perronius lib. VI. Replicae ad responsum eius regis, instantia 1. pag. 950, et seq. Videatur et tractatus integer de hoc argumento Gallice excusus Ioannis Maire theologi Parisiensis, ubi inter alias rationes prudentissimi eius decreti adfert: quod promiscuus SS. Bibliorum usus in vulgaribus linguis facile possit unitatem fidei scindere, communionem Ecclesiae turbare, hierarchiae ecclesiasticae ordinem pervertere, Scripturae textum frequentibus versionibus convellere, simplicitatem fidelium offendere, scandala et haereses disseminare, religionis Christianae maiestatem violare, sicut res ipsa apud novatores testatur. Sed videamus quam praeclare Bellarminum enervet Amesius. Dixerat Bellarminus de officiis ecclesiasticis, et usu publico in Ecclesia: Contenti simus illis tribus linguis, quas Dominus titulo crucis suae honoravit: Quae omnibus aliis praestant: Quibus ipsi libri divini ab auctoribus suis initio scripti fuerunt, Hebraea, Graeca, Latina. Amesius hic th. 25. pro sua pietate Calvinistica negat 1. «Honorasse Christum istas linguas titulo Crucis, sed Pilatum eas hoc abusu potius contaminasse». Haec impietas excutietur infra sub finem tomi secundi. Certe nimis adversatur sensui venerandae antiquitatis et totius Ecclesiae. 2. Temere pronunciat: «Idcirco eas linguas fuisse adhibitas in titulo Crucis, ut omnes praesentes intelligerent mentem Pilati». Si id accipiatur ita, ut omnes immediate per se legendo intelligerent, tunc aperte falsum est, id potuisse intendere Pilatum cum in Paschate innumeri essent Iudaei, quibus nulla earum trium linguarum esset vernacula; (ut taceam, quod innumeri essent plane ἀναλφάβητοι si vero de mediata intelligentia per interpretes obtenta sermo sit, tunc nostram assertionem confirmat. 3. Quod praestantiam nullam agnoscit hic Calvinista in tribus istis linguis, quam pietas Christiana semper agnovit (ita ut per hebraeam ut sanctissimam, graecam ut sapientissimam, latinam ut fortissimam, sanctitas, sapientia, et potentia Crucifixi figuraretur) nihil illis derogat. Eo maiorem enim venerationem merentur, quo magis Hagiomachi isti daemonem aemulati eas horrent et despiciunt. 4. «Nullum divinum librum lingua latina a S. Evangelista scriptum fuisse», ait quidem Amesius, sed tam parum probat quam ex Act. XXVI. «Ab Apostolis etiam alias linguas fuisse sanctificatas ad sacros usus». Numquid Apostolus non poterat Gentes et Iudaeos linguis illis tribus erudire, vel unica etiam earum utendo, ut in die Pentecostes Act. II. contigisse, cum S. Cypriano etiam Erasmus, plurimique alii censent.

Th. 26. «Aperte falsum esse», ait, quod Bellarminus perspicue probaverat, nempe: «A tempore Esdrae hebraeam linguam desiisse esse vulgarem, h. e. non locutum esse populum aut intellexisse hebraice. Audiamus quam fortiter enervet probationes Bellarmini. 1. ait: «Haggaeus, Zacharias, et Malachias, ipsis concionabantur post reditum ex captivitate». Esto! sed quomodo hinc sequitur, eos vel hebraice concionatos? aut eadem lingua usus in concionando, qua in scribendo? 2. Ait: «Interpretationem illam legis, cuius Nehem. VIII. mentio fit, non fuisse translationem, sed expositionem concionalem». Sed unde hoc probat? Oppositum iamdudum Gretserus contra Witakerum et Iunium evicit, quod Amesius nec digito quidem est ausus attingere. At quid enim adducuntur ibi v. 9. tot Levitae interpretes? Certe non ad concionandum. Cur enim non ipse Esdras id muneris obiisset, cui potius conveniebat solemnis concio quam Levitis? 3. Vulgus Iudaeorum post reditum (saltem Christi tempore) usos chaldaea seu syriaca, cum nec ipse negare queat Amesius, syriaca vero non minus differat ab hebraea, quam e. gr. italica vel gallica a latina; tam est improbabile (quod tamen contendit Amesius) vulgus iudaicum intellexisse hebraea, quam certum est, rusticos et feminas Italas aut Hispanicas non percipere latina Biblia, si praelegerentur. 4. Dum ait Amesius: «In illo loco, Ioan. VII. v. 49»: Turba haec, quae non novit legem, «Sophistam agit Bellarminus satis aperte. Plebs ibi dicitur non novisse legem, non quia litteras et syllabas ignorabat, sed quia sensum eius ipsos latere Pharisaei ex arrogantia pronuntiabant etc.». Hic, inquam, non tam Bellarminum calumniatur, quam se suamque causam obtruncat. Numquid enim lex erat valde perspicua omnibus quibus legendo innotuit? Si ita? ergo qui non norant legem, etiam non poterant legere, quod affirmari loc. cit. ait Bellarmin. Si non? ergo mentiuntur Calvinistae, cum contra nos vociferantur: «Quae omnibus necessaria sunt ad salutem», qualis erat sine dubio lex apud Iudaeos, «solaribus radiis esse in Scripturis expressa».

Pergit Amesius th. 27. non tam veritatem quam seipsum impugnare. Nam quid verius, quam Apostolos per totum orbem Evangelium praedicasse, et tamen non scripsisse in linguis earum gentium, quibus praedicabant, ut Bellarm. pronunciabat praecedente capite? Quid vero falsius et propriis Amesii principiis magis adversum, quam aliis etiam linguis scripsisse Apostolos? Numquid supra negabat ipse latinam Evangelii scriptionem? Nonne passim cum suis occlamat: «Nil de rebus sacris credendum, nisi quod in Bibliis scriptum?» anne aliquid tale vel leviter in iis insinuatur? 2. Cur vero non liceat nobis, quod Apostolis hac in re licuit? ubinam exstat praeceptum, non tantum praedicandi Evangelium ore, ut omnes gentes intelligant, sed etiam universum codicem divinum in vernaculam linguam transferendi cunctisque communicandi? Somnia haec sunt Lutherano-Calvinistica! Infantibus in Chrito h. e. rudibus et simplicibus Christianis prodest lac, seu doctrina pietatis eorum capacitati accommodata, quibus etiam obesset plerumque cibus solidior. Certe gentes illae apud S. Irenaeum, quae sine ullis SS. Bibliis, sola orali traditione articulorum fidei contentae, Christo et Ecclesiae iungebantur, incomparabiliter erant feliciores omnibus Neo-Evangelicis Biblistis. 4. «Proxima saltem post Apostolos aetate transfusam fuisse Scripturam in varias linguas vulgares etc., ait quidem Amesius, sed unde vel leviter probat? αὐτὸς ἔφα! 5. Si summa Dei providentia factum est», ne Apostolorum ipsorum scripta propria, alia lingua quam una «exstarent», ut affirmat Amesius, quomodo igitur paulo ante num. 1. idipsum in dubium vocabat? Cur autem necesse erat «contentiones oriri inter variarum gentium Ecclesias de auctoritate suorum exemplarium», si variis linguis Apostoli scripsissent idem Evangelium aut epistolam? Cur sicut hebraicum originale et LXX. interpp. translationem incorruptam pariter venerabatur primitiva Ecclesia, similiter etiam immo potiori iure, non potuisset eadem, ut authentica, et originalia venerari Evangelium Matthaei syriace et graece, ab ipsis Apostolis scripta? Sed operae pretium est accuratius adhuc considerare enervatoris nostri vanitatem, qua Bellarmini verissimam assertionem (quod nempe universa Ecclesia semper hebraea, graeca, et latina lingua usa sit in communi et publico usu Scripturarum) his verbis excipit: «Hoc certissime falsum esse vel ex eo apparet, quod in tot linguas Scripturae fuerint conversae». In tot nimirum, ut nec unicam nominare possit Amesius. Producant eius Hyperaspistae et laudatores vel unicam gentem, in cuius linguam fuerit translatus Bibliorum sacer contextus, indeque in Ecclesia publice lectus primis quadringentis annis, et liberabunt eum ab hyperbolismo Cretensi. Solidissime assertionem suam probarat Bellarminus inductione Orientis, Occidentis, Africae, AEgypti, Hispaniae, Angliae, Germaniae, Italiae, Boemiae etc., tandemque argumentum hoc merito clausit his verbis: «Quo argumento certe non video, quid efficacius desideremus ad reprimendam audaciam huius temporis novatorum? Miser Amesius his omnibus, praeter impudentem inficiationem nec gry habuit quod opponeret. Nam quod suae inficiationi mox subiungit: «Quomodo enim converterent publice, si illis versionibus non publice uterentur» est effato falso iungere illationem concolore tantum falsitate connexam. Est vero haud obiter notandum, duplicem hic involvi plane distinctam. Quaestionem quam novatores confundunt. Prior est, an fuerint S. Scripturae in varias linguas vulgares conversae primis quadringentis annis? Et in hac quaestione Witakerus multum satagit; sed neminem invenit anteriorem Ulphila Gothorum episcopo. Id vero actum sub initio quinti saeculi, constat ex S. Ioanne Chrysost. qui anno Christi 405. ad Olympiadem scribit: Ulphilam a se nuper sacerdotio initiatum. Samuel Maresius conantur id probare ex Lyrano et S. Chrysostomo; sed neuter ad rem facit, ut legenti patebit. Longe enim aliud est, dogmata fidei Christianae ad innumeras gentes barbaras pervenisse; quod verissimum assertum est S. Chrysostomi homil. 1. in Ioannem; aliud SS. Biblia in barbararum gentium linguas esse transfusa, quod ille minime testatur. Viderint vero Calvinistae, annon ex lege Talionis iuste Maresio inuratur stigma illud, quod P. Tirino iniquissime inustum ivit, dum os impudens illi exprobavit. Verissime enim pronuntiavit Tirinus idem cum Bellarmino, nec id vel leviter infirmatur, etiamsi illam SS. Bibliorum in vernaculas translationem quatuor primis saeculis etiam factam esse probare possent. G. Titius Helmstetensis in suarum contumeliarum ostensione cap. 1. §. 3. satis ridiculus est, dum ex una parte Catholicos criminatur, quod «sua peculiaria et nova», ut ipse mentitur, «dogmata priorum 4. saeculorum testimonio neget probari posse»; Ex altera tamen, nec unum invenire potuit e SS. Patribus, qui ex 4. istis saeculis ullius versionis Bibliorum in vulgares mentionem fecerit. Theodoretus, quem Titius allegat, vixit sub medium quinti saeculi; nec de 4. prioribus quidquam, nec de Novi Testamenti, sed indefinite de libris, vel potius de dogmatibus, hebraeis testatur. Titio haud paulo ineptior est Gerhardus, qui post Witakerum non erubuit ex Cornelio Agrippa referre putidam fabulam; nempe in concilio Nicaeno decretum fuisse: «Ut nemo Christianorum domi suae careret Bibliis». Verum unde haec magus ille, nisi a nocturno Lutheri didascalo hausit? Non putem id credidisse ipsum Gerhardum, aut quemvis sanioris cerebri Lutheranum: sed confluere in eam rapsodiam oportebat, quidquid usquam est nugacissimarum quisquiliarum. Neget si potest Titius esse illam magi citationem vel puerilem vel flagitiosam! Porro cum Protestantes ex 4. primis saeculis nihil pro suis vulgaribus versionibus producere queant, debebant saltem elidere violentam illam P. Gretseri coniecturam pag. 814. aut manus dare veritati, ac fateri, primis 4. saeculis non viguisse morem SS. Biblia promiscue permittendi omnibus. Incredibile enim est, si in plebis usu tunc fuissent SS. libri, ne quidem unico indicio e Scriptoribus vetustis id colligi posse. Solis sane Episcopis et Clericis crimen traditionis SS. librorum impingebatur a Donatistis: nullus codex sacer vulgari punica etc., lingua exustus legitur. Quod si Biblistae illi fuissent uti Protestantes, quomodo non alicubi emicuissent saltem aliquae scintillae moris adeo recepti?

II. — Altera quaestio longe diversa est: An in officiis divinis publicis usquam aliquando fuerit usus vernaculae inter Catholicos, omnibus quae Lutherum praecessere saeculis? Et constanter respondemus: Exceptis Moravis per breve tempus, donec sacerdotes latinae peritos nanciscerentur, non posse produci ulla exempla in contrarium. Idque negandum praecise est, etiamsi gratis concederetur versio illa vernacula apud omnes gentes. Nulla enim hic est connexio necessaria, immo ne probabilis quidem, ut manifesta patet experientia.

Deinceps th. 29 et seqq. Amesius nihilo felicius impugnat rationes a Bellarmino pro usu Ecclesiae tuendo adductas. Prima est: quia convenit omnino ad Ecclesiae unitatem conservandam, ut publicus usus Scripturarum sit in aliqua lingua communissima: nisi enim ita sit, tolletur communicatio Ecclesiarum: nemo frequentabit Ecclesias, nisi in sua patria: non poterunt fieri generalia concilia: cum igitur nulla lingua nunc sit communis toti Occidenti nisi latina, certe in ea divinae Scripturae legendae sunt. Haec Bellarmini probatio moraliter convincit; nec quidquam ab Amesii cavillis debilitatur; qui quidem tam frigidi sunt, ut pigeat referre. Primus nihil ad rem facit. Secundus vel supponit aperte falsum (nempe latinam esse omnibus ignotam) aut petit principium. Tertius est plane ridiculus. Verum quippe est, si cognitio linguae, in qua peraguntur Sacra, necessaria foret ad hoc ut quis illis intersit, plebeios latinam nescientes a Sacri auditione fore exemptos; ex hac vero consequentis absurditate merito nos inferimus. Antecedentis falsitatem quod Amesius robusta ἀποδείξει firmare debuerat, sed nec ἐνδοξα quidem protulit. Quartus de Conciliis generalibus laborat ignorantia, aut certe dissimulatione veritatis, quam ex usitatissima praxi Ecclesiae omnium saeculorum tradit Bellarminus lib. de conciliis.

Th. 30. Alteram probationem Bellarmini truncavit Amesius, ut tanto amplior pateret cavillandi campus. Ratio Bellarmini haec est: Si ulla ratio esset legendi Scripturas lingua vulgari, ea esset, ut omnes intelligerent, (hoc pronuntiatur sine dubio de solis divinis officiis in Ecclesia). At populus non intelligeret Prophetas et psalmos etc., qui in Ecclesiis leguntur; nos enim qui latine scimus, non propterea continuo intelligimus Scripturas, nisi expositores legamus vel audiamus; quomodo ergo intelligent homines imperiti? Opponit dilemma Amesius: «Si nihil populum intelligere velit Bellarminus ex lectione Scripturarum in vulgari, tum experientiae communi contradicit, fidelium praxim pientissimam et antiquissimam damnat, Dei etiam ipsius mandatum futilitatis arguit Deut. XXXI. 11. Si vero omnia neget a populo intelligi, tunc verum est quod dicit, sed pro ipso nihil facit». Resp. Modicum illud quod e Prophetis, psalmis, similibusque difficilioribus libris (de quibus praecise, loquitur Bellarminus) intelligunt plebeii, moraliter pro nihilo reputatur, et quidquid in hoc rudibus decedit, abunde compensatur per pias conciones, catecheses, libellos eorum captui accommodatos. Omnibus utrinque pensatis manifesta experientia docet, longissime praeponderare pericula et detrimenta e promiscuo Bibliorum vernaculorum usu promanantia. Videatur P. Gretserus pag. 829. et seq. luculentis exemplis Waldensium, Albigens. Wicleph. Hussitarum, Lutheranorum, etc., qui omnes ut suam propagerent haeresim, hac Bibliorum prostitutione sibi viam munierunt; ut longe verissimum sit Bellarmini effatum de hoc detrimento, quod frustra eludere nititur Amesius. Est quippe summa disparitas inter «humiliationem Christi, unde multi errandi et blasphemandi occasionem arripuere, et inter lectionem Bibliorum vernaculam». Humiliatio Christi summam Dei maiestatem, caritatem in homines, sapientiam, potentiam etc. illustravit; et absque illa actum erat de salute humana: ut proinde ob scandalum passivum Iudaeorum nullatenus debuerit omitti. Secus hic res se habet. Possunt omnia illa qualiacumque commoda, quae vulgus indoctum ex lectione Bibliorum capit, multis modis et superabundanter compensari; pericula autem illa et damna, ubi et quando prudenter timentur, in usu rerum alioqui ex se bonarum, merito et pie per praesulum sanctiones arcentur. Quod si olim (ut testatur S. Hieron. epist. ad Eustoch.) apud Hebraeos nemo, cuiuscumque status aut ingenii alioquin foret, permittebatur, ut ante aetatem sacerdotalis ministerii, hoc est, annum trigesimum impletum, principia Genesis, Canticum Canticorum, Ezechielis exordium et finem legere posset, quidni sapienter idem caveatur universim in promiscua foece multitudinis? Et sicut apud eosdem Hebraeos nefas fuit textum Hebraeum in vernacula vertere (ut constat ex Thalmud Hebraeor. cap. de Sabb. et ex R. Azaria apud Ioan. Mair. loc. cit. de R. Ramba Gamaliele, quod cum intellexisset, librum Iob, esse versum in vulgarem linguam, efferbuerit in bilem, et sepeliendo in terra natum suffocarit librum), soli autem id tentabant Samaritani, ita nunc hoc quasi charactere discernuntur Catholici a Novatoribus cacodoxis. Male autem infert Amesius: ideo etiam latina Biblia prohibenda. Experientia enim non docuit in editionibus latinis, graecis, et hebraicis, quod in vernaculis: potuisset vero similis prohibitio prudenter plebeis fieri, si idem nos experientia docuisset, quando illae linguae olim erant alicubi populares. S. Petrus II Petr. III. vers. 14. non excitat plebem ad lectionem Scripturarum, ut Amesius falso ei imponit, sed potius dehortatur, cum ait: «Indoctos et instabiles» (quales sunt communiter illi e faece plebis, et praesertim mulierculae) «depravare Scripturas ad suam propriam perditionem».

Th. 31. Vulgares linguae, inquit Bellarm. argum. 6., singulis saeculis magna ex parte mutantur. Tot vero translationum mutationes non sine gravissimo periculo et incommodo fierent. Nam non semper inveniuntur idonei interpretes, atque ita multi errores admitterentur, qui non possent postea facile tolli; cum neque pontifices, neque concilia de tot linguis iudicare possint; hactenus Bellarm. Amesius vero «negat esse periculum vel incommodum, si obsoleta vocabula mutentur in familiaria». Sed quid si, quod pronum est, mutentur ita, ut sensus plane pervertatur? Amesius eiusque gregales non sunt ex illis Christianis, qui apud S. Basilium filium dicuntur potius millies velle mori, quam videre, ut vel una syllaba, aut iota unum perdatur a rebus quae pertinent ad fidem.

Th. 32. Ultimum argumentum Bellarmini, quod scilicet videatur maiestas divinorum officiorum requirere linguam magis gravem et venerandam, quam sunt vulgares; praesertim cum in SS. mysteriis multa sint, quae secreta esse debent, ut docent SS. Dionys., Orig., Basil., Chrysost., Greg. M., etc. Latina autem etsi non sit sanctior, est tamen gravior, et magis reverenda, hoc ipso, quod non est vulgaris. Haec ratio in re morali sine dubio proba est. Quomodo vero eam enervat Amesius? more suo cavillando. 1. ait: «Simili ratione concludere quis», cavillator, «possit, Biblia et liturgias non debere excudi typis vulgaribus, aut in charta vulgari». Sed, quaeso, quo iudicio constabit, typos et chartam non esse vulgarem, sicut omnibus constat de lingua latina? 2. Etsi sit «tanta maiestas rerum sacrarum, ut quamlibet linguam afficiant gravitate quadam veneranda» apud pios et doctos: non tamen apud rude vulgus tanta conciliatur officiis divinis reverentia per usum linguae vulgaris, ac tantum inter homines sacros aut doctos usitatae. Confirmatur id usu omnium fere Gentium, etiam non Christianarum. Turcae et Persae sacra sua peragunt lingua arabica erudita, non vulgari rudibus nota. De Romanis testatur Quintillianus: «Carmina Saliorum vix sacerdotibus suis satis intellecta, sed quae mutari vetat religio». Et quod longe maius est, tempore Christi et Apostolorum sacra Hierosolymis peragebantur lingua hebraea, quam fuisse Apostolis (ante Pentecostem) ignotam testatur Euseb. lib. III. de demonst. Evangel. cap. 7. uti et ipsi Iudaeorum doctissimo Philoni, cura eius linguae sanctae Scribis et sacerdotibus relicta. Hunc vero usum linguae minime vulgaris, tantum abest, ut reprobarit Christus, ut potius suo et Apostolorum exemplo manifeste sanxisse videatur. 3. Blasphemia Calvinistica est, quod «multa pudenda sint in Missali Romano, quae eo nomine sint secreta habenda» (inter quae praecipua esse constat, ipsissima verba institutionis ven. Sacramenti) cum vero addit «in SS. Officiis Scripturae consentaneis nihil tale reperiri»: aperte prodit, se ab antiquissimorum Patrum sensu prorsus dissentire. Utris vero credendum, Calvinone an Apostolis Apostolorumque discipulis? 4. Si solum ratio haberetur in lingua latina, quod non sit vulgaris in Italia, pari cum ea passu ambularet anglicana; sed latina nullibi est vulgaris, et omnibus fere Europaeis eruditis notissima; Anglicana vero vix integra uni nationi nota et vulgaris, alibi fere ubique contempta potius quam reverenda. Unde evanescit Amesii cavillatio prorsus enervis. Sed videamus enervatoris Achillem, quem praecipue Bellarmini argumentis opponit. Est vero tritissimus ille ex I Corinth. XIV. depromptus. Hinc ait th. 33. lectori sese offerre haec argumenta. 1. «Sacra publica non debent celebrari illa lingua quam nullus audit; sed linguam ignotam nullus audit vers. 2. ergo. 2. Debent celebrari illa lingua, qua possint auditoribus prodesse, et eos aedificare vers. 26. sed in lingua ignota non aedificantur auditores vers. 4. neque iis prosunt vers. 6. 3. Non debent ita celebrari, ut incertum sonum dent, et a nemine cognoscantur, sed in aerem spargantur; atqui in lingua ignota sic se res habet, vers. 7, 8, 9. 4. Non debent ita celebrari, ut ille qui celebrat sit barbarus auditoribus, et auditores sint illi etiam barbari: sed in lingua ignota ita est vers. 11. 5. Non debent ita celebrari, ut infidelitatis notam Christianis auditoribus inurant; sed lingua ignota id facit vers. 22. 6. Preces publicae non sunt ita proferendae, ut ad illas populus non possit dicere: Amen; sed in lingua ignota non potest ver. 16. 7. Si ne illa quidem lingua ignota, quae a miraculoso Spiritus dono proficiscebatur atque adeo singularem Dei honorem pariebat, licebat in Ecclesia uti sine interpretatione, multo minus certe licet uti lingua ignota, hominum industria, formata». Resp. omnia ista argumenta, et similia, etiam in infinitum multiplicata nihil probant, nisi ostendatur, Apostolum eo loco tractare de officiis divinis publice celebratis, quod hactenus nemo praestitit: nec praestabitur unquam, cum manifestum sit ex proxime dictis, Christum et Apostolos suo exemplo approbasse in veteri Synagoga officium divinum in hebraea lingua, quam tunc nec Apostoli nec alii de turba plebeia intelligebant. Unde primi argumenti maior negatur, si ly «nullus audit», sumatur pro hoc, quod nemo laicorum distincte intelligat. Hoc ipsum quippe est in quaestione. Idem est in propositione 2. syllogismi, si per «prodesse et aedificari» intelligatur, instructio plebis, qualis utilitas et aedificatio oritur ex concionibus, catechismis, etc. In 3, 4, 5, 6. argumento, quidquid sit de maiori, in minore falso supponitur, linguam latinam inter laicos Catholicos ita esse ignotam, ut tamquam «incertum sonum» det. Nam a plurimis (saepe etiam mulierculis) saltem in communi satis intelligitur, quid in singulis Liturgiae partibus agatur, adeoque pie ac rationaliter potest a quovis eorum subiici: Amen. In septimo et ultimo argumento negatur sequela maioris. Quis enim dubitet, posse aliquem dono linguarum miraculose concesso abuti, eo scilicet modo, tempore, loco, fine, ut peccet; alium vero qui latina utilitur, (in Liturgia, ubi Dei cultus, non instructio rudium intenditur) operetur omni ex parte bene et laudabiliter? Quae porro Amesius replicat in seq. meram principii petitionem continent. Uti sunt haec. Primo: «Rationes Apostoli sunt generales, et ad omnem sermonem publicum in Ecclesia habitum spectant. 2. Omnia officia publica fiunt ad consolationem, et aedificationem plebis» (directe et principaliter, quod nimis falsum est). 3. «Apostolus vult expresse quemlibet idiotam intelligere, secundum illud legis Deuter. XXVII. vers. 2.» Totus populus dicet: Amen. 4. «Absurde disiungi istos fines, cultum Dei, et consolatione populi, quos Deus coniunxit, etc.» Sed quid opus est frivolas illas evasiones pluribus prosequi, cum nihil penitus ad rem faciant, nisi probaverint adversarii, Apostolum ibi agere de publica lectione Sacrae Scripturae, et divinis officiis, non autem de exhortationibus et canticis spiritualibus, quae Christiani componebant ad laudandum Deum, et gratias ei agendas; et simul ad suam aliorumque consolationem, et aedificationem: quod Amesius ne quidem tetigit.

Th. 34. Argumentum Amesii est hoc: «Qua lingua praedicatur verbum Dei, scriptum quoque exstare eadem opus est: sed praedicatur linguis vernaculis; ergo». Argumenti huius maior non habet vel umbram probabilitatis, nedum certitudinem. Quomodo enim alias Apostoli omnium gentium linguis praedicassent, qui tamen non nisi graeca (ut vult Amesius), et etiam hebraea et latina (uti nos putamus) scripsere. Optime negavit Bellarminus; connexionem necessariam inter praedicationem vocalem, (quae simpliciter ad fidem est necessaria, iuxta illud Apostoli: «Fides ex auditu»), et Scripturam quamcumque, nedum vulgare. Affirmare hoc est negare, solem lucere in meridie, cum sudum est caelum. Tergiversationes Amesii nec apparenter quidem fulciunt putidam illam maiorem, et ex supra dictis profligata manent.

Th. 35. ait Amesius: «Tempore Ecclesiae veteris Scriptura S. in multas linguas vulgares fuit translata». Est hoc in ordine tertium Amesii argumentum, sed vere mirabile, imo monstruosum; cum nec syllogismus sit, nec enthymema. Forsan est inductio? At unde probabit, ante conc. Nicaenum SS. Biblia esse in ullam aliam vulgarem linguam conversa? Demus tamen hoc gratis, quod veritas negat; quid hinc infertur? Ergo potest etiam nunc verti. Quis negat? Ergo debet necessario verti. Ergo sic versa, in officiis divinis publice legenda. Ergo tenentur omnes illa legere. Ergo baculus stat in angulo! Hoc nempe est enervare Bellarminum! sed producit Amesius in suae thesis confirmationem. 1. «S. Hieronymum expresse dicentem in epistola ad Sophron., se translationem dedisse» linguae suae hominibus. «Et in ps. LXXXVI. Scripturas lectas fuisse a populis omnibus, ut omnes intelligant.» Resp.: Cum scriberet ad hominem Graecum Hieronymus, per, «linguae suae homines» intellexit latinos: quibus iterato transtulit psalmos. Illud ps. LXXXVI. «narrabit in Scripturis populorum»; mox ipse explicat his verbis: «Per Evangelia sua locutus est, non ut pauci intelligerent (uti Plato, quem vix tres intelligunt) sed ut omnes». Hoc vero quid ad rem? 2. ait quod Theodoretus lib. v. de Graecis affection. affirmet: in omnes linguas conversas fuisse Scripturas, et nationes illis uti. Falsum est hoc: dudum monuit Gretserus pag. 90. desiderari fidem interpretis in eo loco Theodoreti, cum non dicat: libros sacros vel divinos, vel etiam hebraeos (ut supra Titius) sed φωνὴν τῶν ἑβραίων h. e. vocem seu doctrinam Hebraeorum, (et consequenter Christianorum) quos opponit doctrinae graecorum Philosophorum. Fallunt ergo aut falluntur cum Witakero Amesius et Titius. 3. Verba S. Basilii in Ascet. (ea tamen in quaest. 59. non apparent) quae «plane divina» laudat, nempe, «necessarium esse unicuique ex Scripturis discere, quae ipsi sunt usui ad plenam fidei persuasionem, et ultra non assuefieri humanis traditionibus». Verissima sunt in vero sensu, quem sine dubio S. Doctor intendit, scilicet, non posse nos salutem consequi per doctrinam humanam et pure philosophicam, sed necessariam esse revelatam, quae nobis e SS. Scripturis (mediante vel propria lectione, vel aliena interpretatione) innotescit. Hanc esse eius mentem vel inde patet, quia alioquin necessitas imponeretur omnibus omnino adultis discendi litteras. 4. Cum ait Amesius: «Deus vult et imperat, ut omnes qui possunt legant Scripturas»: Sed cur non indicavit locum Scripturae, quo hoc praeceptum Deus tulit? nonne hoc est splendide mentiri? uti et id quod mox subdit: «Pontificios permittere quibusdam observationem praecepti illius; has autem voces»: concedere, permittere, «sic sonare, quasi res mala esset legere Scripturas». Postulat denique «ostendi vel rem, vel phrasim huiusmodi apud scriptorem antiquum». Iam saepe dictum, omnibus permitti lectionem SS. Bibliorum in hebraica, graeca, latina, uti et in vernacula in regionibus haeresi infectis: nullum autem exstare praeceptum divinum universale legendi per se, certissimum est. Quam absurde autem adstringitur concessio aut permissio ad res malas? Numquid «permittitur» nulla censura innodatis frequentare sacram Synaxin? anne haec «concessio» est «rei malae»? Datur ergo concessio rei bonae non praecepta. Ut vero et «rem et phrasim huiusmodi scriptoribus antiquis usitatam fuisse» constet, legantur apud P. Gretserum pag. 908. recitata SS. Dionys., Basilii M., Chrysost. testimonia apertissima, quod mysteria vulgaribus auribus (nedum oculis) non sint vulganda et permittenda. Sed necdum cavillorum finis. Dixerat Bellarminus: In graecam et latinam versas fuisse Scripturas, non quia hae linguae fuerunt vulgares, sed quia communissimae. Replicat Amesius: «Si communissimae linguae quaerantur in editionibus et versionibus Scripturae, hoc fit propter communem usum: talis autem usus nulla ratione facilius introducitur, quam per linguas vulgares». Sed hoc est nugari. Bellarminus loquitur de usu communi inter doctos; Amesius de usu communi inter rudes. Ergo nihil ad rhombum. Quomodo vero probat, quod mox subdit: «Si editio graeca, et eius lectio concessa fuit Ptolomaeo, homini ethnico, scelerate iniuriosi sunt in Christianos, qui non patiuntur eos eadem uti libertate. Resp. in promptu equidem est ratio disparitatis. Cum Ptolomaeus tantum affectum erga iudaicam nationem et religionem ostenderit, ut et 100000. eius gentis homines libertate donarit, et ingentis pretii donariis templum Hierosolymitanum auxerit etc., quidni poterant sperare regis conversionem ex hac sacrorum codicum communicatione? In simili causa non dubito idem praestaret Papa Turcarum imperatori, aut cuivis regi pagano. An ideo SS. Biblia prostituere debebit omnibus e faece vulgi, cum evidenti periculo abusus.

Tandem th. ult. producit «S. Chrysostomum, qui saepissime hortatur plebem ad lectionem Scripturarum». Sed quid hinc conficitur? an ut hodieque promiscue omnibus occinatur illud S. Chrys. hom. 3. de Lazaro: «Non potest fieri, ut quisquam salutem assequatur, nisi perpetuo versetur in lectione spirituali». Num Calvinistarum ullus ausit sustinere hanc enuntiationem tamquam in rigore veram? Non putem! Accipiendae ergo eiusmodi hyperbolicae exaggerationes pro ratione circumstantiarum et personarum, prudenter et cum grano salis, potiusque attendendus est scopus S. Doctoris, qui satis elucet ex iis ipsis verbis, quae Amesius contra nos se putabat producere ex cit. hom. 3. nempe, ut omnes incitaret ad rerum spiritualium, pietatisque Christianae sive lectionem sive auditionem. Nam, per hanc solam possunt «libri sacri idiotis et illiteratis prodesse ad salutem» ut per se patet. Unde cum S. Doctor affirmat: «Ita Spiritum S. dispensasse SS. litteras, ut etiam opifex et famulus, et vidua mulier, et omnium hominum indoctissimus, ex ea lectione audita aliquid lucri utilitatisque reportet»: clarum est, non eum exigere lectionem in vernacula, sed satis ei esse, dummodo divina doctrina frequenter sive legatur (quavis lingua cuius lector peritus est) sive audiatur. Denique tritissimae huic obiectioni, qua etiam usus est Iacobus VI Magnae Britanniae rex dicens: «Olim cogebantur omnes ad legendum assidue privatim SS. litteras: quod nunc sub poena excommunicationis prohibetur», optime in replica ad hoc Card. Perronius respondit. Occasiones quae adigebant SS. Patres subinde ad inculcandum suis auditoribus lectionem SS. Scripturarum (uti et ad conquerendum, et quod nimium versarent SS. litteras) erant occasiones loci et temporis, quae utique obnoxiae variis vicissitudinibus idem patiuntur, quod propositiones utrinque probabiles, et indefinitae, ita ut possint admittere antitheses, ac dare materiam contrariis exhortationibus. Nam S. Chrysost. habebat auditores multos in philosophia profana versatos, recensque conversos ad fidem (item multos theatrorum vanitati deditos) timens ex altera parte, ne studium philosophiae gentilis, unde haurirent regulas vivendi, retraheret ad Paganismum, suasit omni vi lectionem SS. librorum, ut hinc virtutes addiscerent. E contrario S. Hieron. praefat. in Iosue, et epist. 105. ad Paulin. conqueritur, quod nimis vulgata sit S. Scripturae lectio. Et huius certe ratio potius locum habet hoc tempore, quo novatores omnia sursum deorsum vertentes, miserum vulgus hac illecebra ad innumeros errores pertrahunt. Quis dubitet S. Chrysostomum, si his temporibus viveret, aeque ac SS. Greg. Nazianz., Hieronymum, Augustinum, contra promiscuam illam et periculosam Scripturae lectionem, stylum et linguam vibraturum? Si temeraria Scripturae S. tractatio citra haeresim frequentata, S. Hieronymo ista verba expressit: «Sola Scriptura est, quam sibi passim omnes vendicant: hanc garrula anus, hanc delirus senex, hanc sophista verbosus, hanc universi praesumunt, lacerant, docent antequam discant, etc.» Quid de Neo-Evangelicis dixisset? Quid si vidisset Argulam Lutheri discipulam omnes Universitatis Ingolstadiensis doctores ad disputandum provocare? omnes idiotas et mulierculas sibi verum Scripturae intellectum vendicare?

III. — Praeter hactenus excussos Amesii cavillos, etiam Gerhardus addit nonnullos. 1. th. 86. disp. 1. arguit: «Si, ut Bellarm. hic concedit, hebraea lingua a temporibus Esdrae desiit esse vulgaris et vernacula, ergo ante Babylonicam captivitatem per multa saecula Iudaei in vernacula Scripturas publice et in communi usu legerunt: Cur antiquo illo iure Ecclesiam hodie volunt privare?» Resp.: Non probat Gerhardus (quod tamen maxime oportebat) fuisse sacros codices in promiscuo usu Iudaeorum ante captivitatem Babylonicam. Oppositum facile colligitur. Tum ex eo, quod rex debuerit sua manu describere legem Dei a sacerdotibus acceptam. Deut. XVII. 19. Tum quod non nisi singulis septenniis praelegeretur lex Mosaica. Deut. XXXI. vers. 11. Videatur P. Gretserus pag. 886. et seq. 2. Etsi gratis concederetur assumptum, mala tamen esset illatio. Cur enim non potius colligatur oppositum ex usu contrario tempore Christi et Apostolorum etiam recepto et probato? Quod th. 87. et 78. subdit: Quod syriacae linguae usus vulgaris haberi coniunctam hebraicae peritiam, falsum esse constat ex dictis supra, ut et quae usque ad finem 1. disput.

Quae in disp. 11. th. 2. et 3. cavillatur e lib I. de verbo Dei, cap. 12. discussa sunt superius in cap. 1.

Th. 4. sic ait: «Quoties Bellarminus allegat epistolas Pauli ad Rom., Corinth., Ephes., Philippens., Coloss., Thessal., toties nostram suffragio suo confirmat sententiam. Quibus enim Deus et sancti Dei homines Scripturam S. destinarunt, illi etiam Scripturam legere possunt, imo legere debent. Atqui omnibus omnino, et sic etiam laicis Deus et sancti Dei homines Scripturam S. destinarunt; ergo etiam laici illam legere debent; quia iuxta S. August. lib. VI. contra Faustum cap. 9.» Impium est, si non legimus nos, quod scriptum est propter nos. Resp.: sicut totus homo denominatur videns, loquens, etc., etsi non nisi per oculos videat, per os loquatur: ita et totum corpus Ecclesiae est, cui omnis sive Scriptura sive traditio oralis destinata est. Hinc vero non sequitur, impios esse omnes, qui non per se legunt Scripturas: nec impii sunt pastores et doctores Ecclesiae, qui non nisi ante fractum aut scissum panem verbi Dei parvulis in Christo permittunt; non magis quam parentes, qui non permittunt filiolis, ut acuto ipsi cultro sibi panem praescindant. Eumdem esse sensum S. Augustini patet ex toto illo cap. 9. Sed instat th. 6. «Per quod laici in fide, spe, et caritate possunt aedificari, ad eo nequaquam sunt arcendi, sed hoc fieri potest per lectionem Scripturae» iuxta Bellarminum; «ergo ab hac non sunt arcendi». Resp.: Maior tantum vera est tunc, cum non nisi aedificare potest, non autem per accidens; cum ob debilitatem vel pravitatem lectoris saepe et obesse possit, et hoc proclivius esse experientia doceat. Sane Christianus quivis Cathechesi instructus de fide, spe, caritate, easque inconcussas retinens, non indiget Scripturis nisi ad alios instruendos, ut ait S. August. lib. I. de doct. Christ. cap. 38. Videatur idem S. Doctor ibid. lib. II. cap. 6. et 13. et lib. III. cap. 12.

Th. 7. Repetuntur fere eadem, quae ante th. 86. iterumque contendit Deum voluisse laicos legere Prophetarum libros. Sed hoc nec apparenter probat. Oppositum est verum.

Th. 8. satis lepide imo sycophantice cavillatur: «Iuxta Bellarminum historiae depictae possunt collocari in Ecclesiis, eaedemque populum instruere possunt. At si in historicis illis picturis Caini fratricidium, Noachi ex ebrietate denudationem, Iosephi sollicitationem ad stuprum, Davidem cum libidinis illecebra Betsabae lavacrum spectantem, seniores Susannae pudicitiae insidiantes etc., populo spectanda proponunt; cur non in Scripturis legi historias illas populo ob scandali metum prohibent?» Resp.: Bellarm. indefinite locutus est de picturis, quae populum instruere possint ac incitare ad pietatem, quales certe non sunt historiae a Gerhardo allatae et similes. Tales enim nec in privatis quidem domibus (nedum in sacris aedibus) tolerarent homines pudici et religiosi. Sycophantatur ergo Gerhardus in minore sui argumenti.

Quae th. 9. et 10. argutatur, explosa manent cum iis, quae dixerat supra th. 89. disp. 1.

Vindiciae III: Pro libro tertio De Verbo Dei

Vindiciae IV: Pro libro quarto De Verbo Dei

↑ Top of work