Vindiciae Bellarminianae: De Verbo Dei

Vitus Erbermann, S.J.

Vindiciae Bellarminianae: De Verbo Dei

Vitus Erbermann, S.J. (1597–1675)

Vindiciae Bellarminianae in quatuor controversiarum tomos

Vitus Erbermann’s defense of Robert Bellarmine’s De Verbo Dei against William Ames and Johann Gerhard, organized by the four books of the first general controversy.


Vindiciae I: Pro libro primo De Verbo Dei

Vindiciae II: Pro libro secundo De Verbo Dei

Ad caput I.

Quaestionem hanc ab Amesio emissam: «An Scriptura S. perierit, et ab Esdra fuerit restituta?» Gerhardus solum cavillandi studio tractat. Th. 39. Nempe ut opponat Bellarmino Salmeronem, qui tom. I. pag. 91. ait: «Esdram restituisse omnes libros sacros, qui interciderant tempore captivitatis Babylonicae, communis fere omnium doctorum est consensus». Hunc communem fere omnium doctorum (Pontificiorum) consensum, ait Gerhardus dici a Bellarmino improbabilem, et recte: Verum Salmeron hanc quaestionem ibidem ex instituto non tractat; nec dicit Scripturam universam periisse tempore captivitatis Babylonicae, nec Spiritu sancto ei dictante omnia, sicut antea fuerant, restituta ab Esdra, etc. Unde eius dictum bene stat cum sententia Bellarmini, quod scilicet Esdras fuerit instaurator librorum sanctorum, non omnia iterum dictando, sed colligendo et ordinando Scripturas in unum corpus, quarum partes variis in locis invenerat, et etiam emendando, si quae depravata erant negligentia scribarum etc. Et haec est sine dubio longe communissima Catholicorum sententia; nec vox illa, interciderant, qua Salmeron utitur, magis significat interitum omnimodum, quam dispersionem et neglectum custodiae. Huic sententiae Salmeronem non adversari colligitur ex eius scopo. Intendebat enim probare nullum ex libris canonicis periisse; id vero colligit etiam ex eo quod Esdras restituerit omnes libros sacros. Sive enim id factum fuerit recensendo et colligendo dispersa volumina, sive deperdita de novo dictando, nil facit ad Salmeronis intentum. Qualiter autem potuisset Gerhardus suum cavillandi studium apertius manifestare, quam dum in quaestione, quae ad fidei controversias prorsus non pertinet, Bellarminum laborat reddere Lutheranismi testem.

Ad caput II.

Amesius th. 1. negat quod dixerat Bellarm. haereticos huius temporis odio editionis Vulgatae nimium tribuere editioni Hebraeae; volunt enim omnia examinari et emendari ad Hebraeum textum. Falso id asseri ait: «Apparere ex eo, quod alias omnes editiones Vet. Test. ad Hebraeum textum aeque emendendas esse ostendimus atque vulgatam.» Lepida enimvero illatio! quid quaeso vetat passione agitari, et nihilominus ut passio veletur, agere id quod consequenter agendum est? Cum enim semel a vulgata ad fontes Hebraeos et Graecos provocaveritis odio Rom. Ecclesiae, non potuistis non omnes versiones ad illos fontes exigere. Quanto autem cum fructu, res ipsa loquitur. Tanto scilicet et tali, ut ipsosmet vestros patriarchas coepti poenituerit; qui proinde consultius iudicarint, servare vulgatam, quam adeo ineptas, discrepantes, Rabbinizantes potius quam Christianizantes, grammaticas magis quam theologicas, se mutuo damnantes versiones tolerare. 2. «Nemo quidem unquam sanae mentis nimium esse duxit, exemplum exscriptum (ἔκτυπον) examinare ad exemplar primum (πρωτότυπον)» siquidem hoc constet incorruptum et certae lectionis. At si constet ipsos fontes, ex una parte non fluere ubique limpidos; ex altera vero, etsi nec unica littera in textu esset mutata (quod tamen improbabile, cum periculum erroris, in Hebraeo, ob similitudinem quorumdam characterum multo maius sit quam in Graecis ac Latinis) tamen illa punctorum post S. Hieronymi aetatem per perfidos Masorethas accessio violentam suspicionem parit admissi per illos frequenter erroris, et punctorum in favorem potius suae perfidiae, quam veritatis Christianae delectorum.

3. Tandem sic arguit Amesius: «Vel ad hebraeum textum examinanda est editio vulgata; vel ad aliam aliquam editionem, vel ad nullam? Aliam non dabunt Pontificii. Nullam autem statuere, est latinam facere primam, et sine ulla ratione insanire.» R. Non est examinanda; quia iam est examinata satis, et usu Ecclesiae ultra mille annos approbata, tandemque etiam per gravissimam concilii oecumenici canonizationem sancita. Menda etiam, quae librariorum incuria aut errore irrepserunt, maxima ex parte iam Sedis Apostolicae auspiciis sublata sunt. Nec ideo latinam facimus primam, sed magna ratione ita sapimus, ne insulsis Vulgatae examinatoribus ostium aperiatur, S. Codicem non tam vertendi quam pervertendi: ut experientia ineptissimorum et perversissimorum versorum, apud segreges praecipue, plus satis docuit, et ad oculum monstravit Gretserus de novis translationibus.

Th. 2. cum hebraici textus corruptio quinque exemplis apertissime a Bellarmino fuerit ostensa, ut ipse Amesius in duobus prioribus ex Isa. IX. et Ierem. XXIII. non posset negare mutationem, sed maluerit excusare (non absque praeiudicio Christianismi in favorem Iudaeorum et Arianorum, ut contra Hunnium ostendit Gretserus p. 450.); in tertio autem ex psal. XXII. dixerit ridicule cum suo Iunio: «Non esse corruptionem, sed variam lectionem» (cum in plerisque legitur בארי sicut leo (et pessime quidem). In aliis rarioribus ברי foderunt, uti vere legendum est). In quarto autem ex psalm. XVIII. קום linea eorum, pro קולם sonus eorum, confugerit ad Genebrardum sibi non propitium. In quinto denique ex cap. II. Exod. necesse habuerit ad Hunni et Iunii aegrorum somnium (quo aiebant, esse versum illum, qui in Hebraeo deest, in latinis editionibus errore aliquo infartum) confugere: his tamen non obstantibus effrons cavillator ita concludit: «Cum igitur in istis quinque locis nihil tale reperiatur, pro confesso habendum est, hebraicum fontem manare purum et incorruptum.» Nempe hoc est enervare Bellarminum!

Th. 3. refert Bellarmini assertionem verissimam, scilicet: (Alii sunt, qui zelo quidem bono, sed nescio an secundum scientiam, contendunt Iudaeos studiose corrupisse multa loca Scripturae) addit Amesius: «Quam perversus est hic Bellarminus! Textus hebraici puritatem defendi antea dicebat ex odio malo, eamdem autem temere impugnari vult ex zelo bono». Ast amabo quid hic est perversitatis? Quod odio Papae Vulgatam reiecerint Calvinistae, quis prudens dubitet? cum eosdem ipsam quoque orationem Dominicam in principio et fine, odio Papae, reformasse videamus in Germania. Zelum autem tuendi Christianam religionem adversus perfidos Iudaeos, esse ex se bonum et laudabilem, posseque eumdem ignorantiae coniungi, quis non aequivoce Christianus negaverit? Est ergo hic perversitas non Bellarmini sed Amesii, et quidem plane sycophantica, dum non erubuit suam calumniam hic epiphonemate finire: «Zelus bonus contra legem, proprius est Pontificiorum». Quid hoc monstri? potestne zelus esse bonus contra legem, quae vere lex sit? sed etsi zelus aliquis contra legem posset dari bonus, numquid is proprius foret Lutheranis et Calvinistis?

Th. 4. principalis Bellarmini assertio haec est: Scripturae hebraicae non sunt in universum depravatae opera vel malitia Iudaeorum, sed habent suos quosdam errores, qui partim irrepserunt negligentia vel ignorantia librariorum, partim inscitia Rabbinorum, qui addiderunt puncta. Potest etiam fieri, ut ex pravo affectu et odio in Christum, ea lectio interdum ipsis magis probata sit, quae minus Christianis favebat. Ceterum, non tanti momenti sunt eiusmodi errores, ut in iis, quae ad fidem et bonos mores pertinent, Scripturae sacrae integritas desideretur. Quid hic Amesius et Gerhardus? Ille, «non sincere agere Bellarminum», ait: et per ly, in universum «tradere causam adversariis». Sed hoc est quaerere nodum in scirpo, et cavillari. Mens Bellarmini haec est: Etsi universim de omnibus codicibus hebraeis loquendo, Scripturae non sint a Iudaeis ex malitia depravatae, eas tamen non esse omnino puras, cum praeter librariorum errores, fieri potuerit, ut ex pravo affectu odioque in Christum puncta sic notarent, ut minus faveret lectio Christianis. Quid hic non verissimum? 2. Esto quod «errores qui in quaedam exemplaria irrepserunt, non reddant editionem omnium exemplarium corruptam»: Quis tamen infallibiliter decernet, utra lectio sit genuina? Periti discernent, inquit, Amesius. Sed quinam hi? Hebraeine? an Calvinistae? 3. Ecclesiae Catholicae curae incumbit, conservandi et restituendi aliquam editionem Scripturae, et merito quidem eam, quae est in communi usu doctorum. 4. Bene consistere potest cum incredibili religione Iudaeorum erga sacros libros: ut nihilominus puncta sic adnotarint, quo minus faveret lectio Christianis. Quid hic repugnantiae?

Gerhardus autem, uti in quaest. 2. ita et in hac 3. perspicue nugatur. Fingit iterum controversiam hanc esse fidei, in qua Bellarminus vi veritatis stet cum Lutheranis. Quid est cavillari, aut nugari, si hoc non est? Ne tamen per omnia consentiat Bellarmino, ait th. 51: «Quibus argumentis Bellarminus probat, malitia Iudaeorum non esse corruptos fontes, iisdem probari potest, librariorum ignorantia aut negligentia eos non esse corruptos.» Resp. Neg. assumptum. Etsi enim ad providentiam Dei pertineat, ut nullus error noxius irrepat in omnes SS. Scripturarum editiones; non tamen, ut nullus irrepat minus genuinae lectionis, et qui fidei bonisque moribus nihil officiat. Qua, quaeso, vel auctoritate vel ratione Gerhardus evincet oppositum?

Ad caput VII.

Super quaestione: An codices graeci Nov. Test. sint corrupti; Assertio Bellarmini est eadem, quae supra de hebraicis. Scilicet graecos codices non esse corruptos generaliter, in omnibus codicibus; nec tamen esse fontes purissimos, ut necessario quidquid ab eis dissentit, corrigendum sit, ut falso existimat Calvinus etc.

Obiicit Amesius 1: «Si neque hebraici Veteris, neque graeci Nov. Test. codices sint fontes puri, tum nulla est pura Scriptura in Ecclesia Dei. 2. Cum magna infamia Ecclesiae Rom. hoc affirmatur, quae depositariam se dicit unicam huius thesauri, et eam tamen in puritate non conservavit. 3. Si nunc aliquid in hac editione desideretur, quod olim exstabat, annumerari saltem debet traditionibus Apostolicis, quas Rom. Ecclesia habet in numerato, adeoque restituere nobis facile potest ac debet. Sacra enim Scriptura praecipue est in corde Ecclesiae, secundario vero in libris. Bannez in 1. p. quaest. 1. art. 8.» Haec verbatim descripsit Gerhardus lib. II. art. 1. cap. 2. pag. 109. Resp. 1. Nullum est inconveniens in illa sequela. Nullibi enim legitur, Deum aliud pollicitum esse; nec ex se Providentia divina postulat, ut nulli omnino errores leves, qui nec fidei nec moribus tantillum obsunt, librariorum sive incuria, sive fragilitate humana moraliter inevitabili; in omnes codices sacros irrepant. Nec arbitror apud ipsos Protestantes, fide divina persuasum, purissimos esse fontes, saltem in aliquibus determinatis editionibus. Hoc privilegium et immunitas ab omni mendo quocumque librario, solis competit illis voluminibus, quae ipsi Scriptores canonici vel propria manu exararunt, vel ab eorum amanuensibus excepta ipsi recognoverunt et approbarunt. Unde evanescit etiam secunda et tertia non tam obiectio, quam illa sive Luciano sive Calvino digna subsannatio. Nulla apud pios est infamia Ecclesiae Rom. quod a Deo gubernetur congrue statui viatorum, in umbra fidei ambulantium. Sufficit, ut nullus irrepat error substantialis in omnes libros sacros ab Ecclesia receptos. Nemo nisi impius sannio, ideo aversabitur Ecclesiam, quod obnoxii sint omnes eius filii lapsibus humanae fragilitati adnatis, nec fidei tamen morumque aedificationi noxiis.

Porro cum exempla corrupti textus graeci tam luculenta Bellarminus attulerit, ut nec Gerhardus nec Amesius ausi sint inficiari omnino: ne tamen desit, quo cavillentur, partim errores tuentur, partim ubi error nimis manifestus est, variam lectionem exemplarium allegant. Nam 1. cum aiunt eumdem sensum esse, sive legatur I Cor. xv. vers. 47. «Secundus homo de caelo caelestis», sive, «Dominus de caelo»; fateri coguntur alteram lectionem non esse genuinam, et veram esse assertionem Bellarmini.

2. Cum certum sit, Marcionem haereticum substituisse «Dominum» pro «homine» in favorem sui erroris, quo negabat veram Christi carnem, Amesius tamen Marcionis lectionem praefert, eamque a Tertulliano probatam asserit, quod falsum esse constabit inspicienti cap. 10. lib. v. contra Marcionem. Falsam allegationem, quam Bellarmino affingit, Amesius ipse admittit. Tertullianus enim Marcionem depravationis arguens, ait loc. cit. nihilominus etiam ex depravata Marcionis lectione veritatem evinci: «Quare secundus, si non homo, quod et primus?» Amesius autem nescio e qua editione Tertullianum sic recitat: «Numquid et primus Dominus, si et secundus?» Nimirum ut corruptam lectionem contra Catholicos tueatur, Tertullianum interpolare non dubitavit.

3. Quid clarius, quam utramque lectionem I Corinth. VII. vers. 33. ubi ly μεμέρισται divisus est, a Graecis coniungitur cum sequentibus, in latina iungitur cum antecedentibus, non posse simul esse genuinam? Lectionem graecam testatur S. Hieronymus non esse Apostolicae veritatis: nihilominus Amesius et Gerhardus Ioviniano haeretico contra S. Hieronymum virginitatis encomiasten et vindicem malunt subscribere, ac potius corrupta graeca, quam genuina latina sectari. Par cavillandi studium in exemplis reliquis perspicitur, ut dudum monstravit Gretserus: nec operae pretium est iis immorari, cum revera ad fidei controversias vix quidquam faciant.

Ad caput IX.

Amesius th. 12. arrodit obiter quae Bellarminus hoc cap. statuit de auctore editionis Vulgatae. Certum est, hanc controversiam non esse fidei. Unde Amesius acceptat quod Bellarm. dat, scil. Novum Testam. esse non ex versione S. Hieronymi, sed ex antiqua versione ab illo emendata. Vetus vero Testam. esse ex eius versione, exceptis Psalterio, Sapientia, Ecclesiastic. et Machab. libris. Hinc vero infert sequentes cavillos. 1. «Non debuisse igitur Pontificios abuti Hieronymi auctoritate ad totius huius editionis auctoritatem firmandam.» Resp: id quod supponit, est splendidum mendacium. Quis enim Catholicorum Vulgatam totam tribuit S. Hieronymo? 2. Arguit ita: «Vel illae partes quae sunt aliorum, versae sunt accuratius, quam Hieronymus eas vertit, vel magis depravate. Si accuratius; tum Hieronymus non optime vertebat: si magis depravate; tum tota haec editio non est optimae notae inter versiones latinas. Resp.: bicornis iste aries non ferit. Dici enim (nec irrationabiliter) potest, parem fuisse antiquam illam Lucianaeam ab Hieronymo emendatam; et cum, ceteris paribus, esset iam vulgata ac communi usu recepta, merito fuisse quoque retentam, et novae praelatam. 3. Ridicule a nobis exigit, ut dicamus: «Quando haec mixtura versionis latinae fuerit introducta? a quibus? quo repugnante? Resp: Nil horum nos indicare tenemur, cum nullus hic sit error, et «corruptio doctrinae ac rituum;» qualem eum «irrepsisse paulatim in Rom. Ecclesiam» calumnientur Protestantes, «iure urgemus illos, ut accurate demonstrent (quod in ceteris haeresibus fieri consuevit) quando, a quo, quibus contradicentibus ea corruptio facta sit?» Et hactenus quidem principali controversiae praeludit Amesius cavillando in re minime controversa et necessaria? rectius utique facturus, si suum magistrum Ioannem Calvinum ab infamia triplicis mendacii liberasset, quae illi a Bellarmino cap. seq. inuritur. Sed cum aeque sileat «de triplici mendacio Calvini aperto», ac de quadruplici M. Kemnitii Gerhardus, merito hic qui tacent videntur consentire Bellarmino, cum ingenti novi Evangelii gloria.

Ad caput X.

Cum Bellarminus hoc cap. Vulgatam nostram authenticam esse demonstret, Amesius pro more contra cavillatur, et th. 13. sciscitatur: «Quid per authenticam velint Pontificii, et quousque illud tribuant latinae Vulgatae? Proprie authenticum instrumentum in Iure civili illud ipsum esse, quod vulgo dicitur originale. Hoc autem numquam sustinebunt affirmare de editione latina. Dicunt tamen esse exemplum authenticum, quia ex originali sine errore transsumptum fuit. Ubi videndum 1. An Tridentini illi homines fuerint notarii publici a Deo constituti, ut exemplis vel copiis (ut appellant) fidem certam facere possint, praesertim versionibus exemplorum. Deinde an fecerint hoc ex certa cognitione, examine idoneo instituto, et collatione facta cum authentico et originali exemplari, quod nec ipsi quidem Pontificii affirmabunt. Hoc etiam explicatione indiget, utrum nullum omnino errorem in illa admissum volunt interpretis ignorantia aut vitio? an vero nullum contra fidem et bonos mores? de istis enim variant Pontificii, et inter se digladiantur. Bellarminus autem non explicans, quo sensu authenticam editionem capit, authenticam tamen esse satis inepte aggreditur probare. Resp. 1. Ad ista interrogatoria dudum responderunt Gretserus, Serarius, et alii. Si bene, cur non acquiescit Amesius? si male, cur non id demonstrare aggressus est? Omnes isti cavilli (uti et quos argumentis Bellarmini pro Vulgata, Amesius, Gerhardus, Titius, et alii opposuere) facile evanescent apud quemvis candidum et aequum lectorem, ubi sine passione consideraverit, necessitatem, scopum, et moderationem decreti illius Tridentini, quae omnia nuper in historia eius concilii genuina, contra fabulosam Petri Soave Polani, sub auspiciis Alexandri VII elucubrata complexus est, non Vaticana purpura magis quam sapientia Eminentissimus Sfortia Cardinalis Pallavicinus, ex cuius lib. VI. cap. 17. sequentia depromere visum est. Dicit Soave, F. Ludovicum Cataneum ex Ordine praedicatorum asseverasse Tridenti in concilio: Ad articuli (de latina S. Scripturae versione) determinationem nihil afferri posse magis appositum, quam iudicium Card. Caietani (quem hoc loco summis laudibus effert Soave, cum antea ubi eumdem ut Lutheri adversarium introduxerat, exiguam de illo existimationem prae se tulerit) nempe, quod, «intelligere textum latinum non sit intelligere Verbum DEI, quod errare non potest, sed vocem interpretis errori obnoxiam. Sed quod ad Caietanum attinet, loqui de eius commentariis in Scripturam, non est loqui de pennis, sed de pedibus pavonis. Quantumcumque enim magna illa mens in aliis operibus fuerit admirationi, tamen in hoc, quia permisit se a ductore (hebraeae grammaticae quam divinorum mysteriorum peritiore) abripi, mansit inglorius. Immo hinc motus est Gabriel Prateolus episcopus Claromontanus, ut adnumeraret illum haereticis. Et quamvis hic fuerit rigor indiscretus erga hominem tam pium et venerabilem; certum tamen est, eos commentarios nec apud haereticos nec apud Catholicos habuisse applausum. Porro consideremus argumentum in semetipso, quod primo giganteum apparet, sed in fine desinit in gigantem, qualem in aere formant nubes mox vi radiorum solarium evanescentes. Quaeram ego ex Soave: Voluitne DEUS, ut Scriptura sit veritatis norma infallibilis paucis, imo nullis, an vero universae suae Ecclesiae? Hoc secundum par erat dicere vel maxime Soavem cum suis Lutheranis, utpote qui non aliam admittunt externam credendi regulam nisi Scripturam. Verum si hoc est; non potuit restringi Scriptura authentica ad duas linguas, quarum intelligentia in gradu excellenti, id est, qui sufficiat ad bene iudicandum, fuerit, iam a conversione mundi usque modo in paucissimis, immo potius in nullo. Dico, «potius in nullo», quia cum iuxta morem antiquum hebraea sine punctis, quae nostris vocalibus respondent, scribantur; insuper cum inter consonantes hebraeas tanta sit similitudo figurarum, ut inscitia et negligentia librariorum non potuerit apographa relinquere sine variis mendis, et mutatione sensus, tam est liquida et infallibilis declaratio originalis textus hebraei, eius linguae perito, sicut esset codex latinus sine vocalibus, et cum copia mendorum in consonantibus respectu eius qui callet latinam: immo tanto minus, quanto revera maior est idiomatis latini notitia in quovis mediocri grammatices didascalo, quam hebraei in quovis qui hodie habet eius intimam cognitionem. Et qui secus gloriatur, facit ideo, quia non timet iudices competentes, qui possint eius damnare iactantiam.

Testamentum Novum quod spectat, maxima ex parte graece scriptum; textus qui exstant iam de variis mendis notabilibus convicti sunt; quod luculenter apparet, si conferantur cum textibus compluribus, quos SS. Patres citant. In horum enim libris manserunt incorruptiores ab iniuriis librariorum: unde sequitur, illos codices non esse testes idoneos ad damnandam translationem tot saeculis in Ecclesia receptam. Enim vero quis denique arroget sibi maiorem notitiam earum linguarum, maiusque iudicium, et correctiora exemplaria, quam habuerit S. Hieronymus? qui vel auctor, vel ut aliqui malunt, emendator exstitit nostrae Vulgatae. Si itaque intelligere Vulgatam non est intelligere verbum DEI, sed hominis erroribus obnoxii, idipsum erit intelligere interpretationem, quam quivis in lingua hebraea versatissimus dare potuerit textus hebraici. Ulterius: Si haec ratio valeat, credere oportebit soli primo originali per auctorem eius exarato, h. e. Prophetis, Evangelistis, Apostolis, quia legere copiam non erit legere Scripturam divinam, sed librarii qui fallere fallique possit. Unde patet, in omni hac materia convenienter recurri ad divinam providentiam, quae cum sit et sapientissima et potentissima, si voluit finem, similiter applicavit media ad illum obtinendum. Sic videmus DEUM, cum ut rerum naturalium gubernator debuerit providere, ut mundus haberet certitudinem moralem ad commercium civile requisitam, statuit ad hoc media opportuna, fecitque, ut quisque formaret characteres proprios perfecte, difficulter imitabiles; ut custodes memoriae publicae, quantumvis saepe pauperes et viles, aegre inducantur ad fraudem committendam; ut duo testimonia raro conveniant ad dicendum falsum etc., quia totum hoc requiritur et sufficit ad hoc genus vitae et gubernationis, quod DEUS instituit in Republ. humana. Verum cum idem voluerit in fide certitudinem non modo moralem, sed supremam et infallibilem, conveniebat, ut sua providentia supernaturali tolleret omne periculum deceptionis in eo, quod erat necessarium ad fundandam nostram fidem, et ad procul arcendum omnia principia rationabilis dubii. Quia vero fides velut cardine vertitur divino verbo, quod non ad aures singulorum immediate a lingua DEI pervenit; debuit constituere DEUS quosdam suos nuntios, qui in suo hoc munere implendo non essent falsificationibus obnoxii. Quia vero isti similiter non poterant suas voces diffundere ad aures omnium, nec scribere exemplar communicabile oculis universorum, necesse erat divinam providentiam se obligare ad non permittendum, ut in diffusione talium Scripturarum succedant errores accurata inquisitione et humana diligentia inemendabiles ad minimum, in iis veritatibus, quas DEUS voluit Ecclesiae esse notas creditasque cum certitudine fidei. Verum ad faciendam talem diligentiam, tollendamque ambiguitatem sensuum, et quorumvis aliorum dubiorum, opus erat deputari interpretem manifestum in terris, qui in hoc teneatur adhibere curam, qualem permittit humana conditio, ut non adstringatur DEUS ad inspirationes miraculosas; sed simul ita interius reguletur, ut hoc faciendo non remaneat obnoxius deceptionibus, qualibus, posita omni studiosissima industria, subiaceret in aliis negotiis. Et hic interpres est Ecclesia eiusque caput. Similiter necesse fuit, ut mutato sermone humano, et remanente modica notitia linguarum, quales sunt eae, quibus libri sancti fuere conscripti, semper in lingua nota plurimis, exstaret editio, quae sit immunis a cunctis erroribus attinentibus ea, quae DEUS voluit credi fide divina a suis cultoribus. Non perinde opus est, ut eiusmodi versio ab omni substantiali errore immunis, sit una sola. Unde concil. Trident. Vulgatam approbando, non voluit reprobare omnes alias a Vulgata distinctas. Et hoc perquam sapienti concilio, quia priusquam perficeretur Vulgata, essetque sat rara linguarum originalium notitia, conveniebat ut ea versio, qua tunc utebatur Ecclesia, esset a praedictis erroribus substantialibus illibata, quatumvis in ceteris imperfecta. Unde si ea adhuc reperiretur, mereretur quoque nomen authenticae, licet alioqui minus bona foret, ac Vulgata nostra. Haec cum ita sint, sequitur quod iudicium inter varias versiones, quales sint? quaenam pura ab erroribus substantialibus? quaeque mereatur dici authentica etc.? similiter pertinere debeat ad interpretem divini verbi infallibilem a DEO inter homines institutum. Ecclesia autem longo usu in primis in docendo et praedicando Vulgatam coepit tacite approbare. Dehinc quia in decidendis tam gravibus articulis contra pertinaces et sophisticos haereticos par erat tollere omnem dubitationem a fundamentis sequentium decisionum: consequenter voluit declarare (freta Spiritus S. assistentia sibi promissa) aliquam versionem S. Scripturae latinam, cum hoc idioma unice et universaliter notum esset theologis omnibus idoneis ad iudicandum de fidei dogmatibus. Quo in negotio concilium debens procedere cum diligentia humana, censuit, non esse aliam nunc approbandam nisi Vulgatam; utpote quae superabat omnes alias auctoritate: et cum iam a tempore S. Gregorii M., usque ad nostram aetatem, universaliter fuerit in usu Ecclesiae, spectabat ad divinam providentiam eximere illam ab erroribus in rebus fidei et morum, ut sic ab erroribus Ecclesiam praestaret immunem. Certe si haec ratio non sufficit, omnes aliae industriae novae nequivissent sufficere ad arcendas illas supra dictas dubitationes, quae ex textu hebraeo poterant oriri. Quamvis autem canon., ut veterum, dist. 9. velit haberi textum hebraeum pro intelligentia Veteris, et graecum pro intelligentia Novi Test. (quod dictum non est S. Augustini, cui a Gratiano tribuitur, sed sancti Hieronymi epistol. 28. ad Lucil. Boeticum) observandum tamen est cum glossa in eum canonem, sanctum Hieronymum tunc nondum elaborasse versionem ex hebraeo fonte, unde postea in secundo Prologo aliter loquitur. Et certum quidem est, eum in concinnanda translatione latina recurrisse ad fontes, iam vero in eo vivimus aevo, in quo versio sive composita sive recognita a sancto Hieronymo recepta fuit a tot saeculis in Ecclesia, ideoque per seipsam obtinuit auctoritatem et approbationem a DEO. Praeterea etsi S. Doctor hodieque ita scripsisset, quid per hoc observaretur decreto Tridentini? Negamusne, in Vulgata non esse multa loca aequivoca, multa obscura, quae lucem recipiant e fontibus? Numquid hoc fontium adminiculo quotidie utuntur SS. litterarum interpretes? nonne idem fecere immediate post decretum Concilii, imo et dum duraret? Unde planum, non adversarii hoc sensui Patrum Tridentinorum. Aliud est dicere, versionem esse authenticam, hoc est, non studiose falsam in ulla parte etiam accidentali et parva; nec tamen etiam inadvertenter difformem originali in substantialibus: et aliud est dicere, quod contineat omnem claritatem, omnem energiam, omnes allusiones textus originalis. Prius definitum est in Tridentino de Vulgata, posterius est desperatae impossibilitatis, cum quaevis lingua suos habeat proprios defectus et perfectiones, unde nequit una respondere genuinae expressioni alterius. Hinc est, quod DEUS verbo suo vitam daturus in chartis perpetuam, et nihilominus non impediens miraculose linguarum mutationem (quae uti res omnes terrenae sua natura sunt variabiles) non omne illud quod in Scriptura continetur, constituerit articulum necessarium, ut sciatur ab Ecclesia sua, cum multi exstent textus valde dubii, et obscuri, quales probabiliter manebunt, quamdiu manebit mundus. Articuli necessarii non sunt a DEO profecti in tali individuatione sermonis, sed sicut monetae consistunt non tam in numero, quam in valore, qui remanet post quamcumque mutationem, et iuxta quem solum requiritur fidelis redditio librorum interpretis; Quomodo se fecisse putat M. Tullius, in latinum vertendo duas orationes contrarias Demosthenis et AEchinis. Sane ita Septuagenta interpretes in versione graeca fecerunt, ut apparet ex collatione textuum, et communiter observant expositores. Quid amplius? Ut disceremus intentionem DEI in fundanda sua fide cum Scripturis, non fuisse, nisi hanc ipsam; iidem illi divinorum librorum auctores, qui, Spiritu sancto dictante, scribebant, non semper narrant facta et dicta cum isdem circumstantiis, et sermone individualiter eodem sed contenti sunt ita se conformare quoad rei substantiam. Unde apparet subinde discrepantia inter evangelistas in narratione unius eiusdemque historiae; id quod SS. Patres, et interpretes moderni saepe observant. Porro quia nullum verbum in SS. libris est scriptum sine afflatu DEI, ideoque sine expressione aliquarum singularium veritatum, et sine documento profundorum mysteriorum: respectu horum mysteriorum et veritatum DEUS non exigit certitudinem explicitam in Ecclesia, sed vult sua verba esse inexhaustam abyssum, ad quam pro modulo nostro dimetiendam non parum iuvare poterit cognitio linguarum originalium. Unde non valet populare argumentum Soavis Polani: «Si versio Vulgata est bona et in forma probante, tunc reliquae sunt malae, et est stultitia iis uti. Falsa illatio! Vertitur nonnumquam in linguam vernaculam, cum peritia mediocri, historia, aut alia magni momenti Scriptura latina: si interpretatio sit fidelis, poterit dici authentica, et sufficiet ad decidendam litem, quae dependet a summaria et principali eius Scripturae continentia: ast non hinc sequitur, non posse fieri aliam vulgarem magis expressivam, magis propriam, magis claram vel in toto, vel in parte, unde resplendeant multae allusiones, et multa vivacitas auctoris, non aeque in altera refulgens. Idem, nec quid plus necessario Vulgatae nostrae tribuitur verbis decreti Tridentini; In hoc sensu intellecta et declarata sunt a summis theologis, etiam iis qui concilio interfuere, quorum et nomina mox memorabuntur. Nec ideo volo iudex aut pars esse alterius expositionis controversae sed monstrare tantum, quod quisquis impugnat strictiorem et perfectissimam conformitatem inter translationem vulgatam, et textum divinum, impugnat unam classem theologorum, et non Ecclesiam Catholicam, in qua vetitum non est sequi alteram classem, quae minus rigorose interpretatur decretum, fundando se in iis verbis, quibus simpliciter vocatur authentica, et praecipitur: Ne quis versionem istam in lectionibus, disputationibus, praedicationibus, et expositionibus reiiciat. Quo statuitur, eam esse sine erroribus spectantibus ad fidem, et mores, nec continere vel fraudem vel apertam deformitatem (nec in minima parte textus) vel contradictionem etc., quibus casibus non foret authentica, nec mereretur acceptari ab Ecclesia. Praeterea foret magna temeritas, anteponere Vulgatae secundum totum et ex asse, qualemcumque interpretationem latinam. Ideo dum synodus verbis apertis declarando, hanc aliis praeponit, et solam ex omnibus recipit pro authentica, vel haec est melior ceteris, vel Ecclesia operatur imprudenter in electione tanti ponderis, quod affirmare foret impium. Quod Vulgata conformis sit originali in omnibus partibus accidentalibus et minutis, nec deviaverit a proprietate illius, permutendo aliquam arborem aut animal cum altero etc., pia quidem aliquorum est sententia; sed eam Ecclesia nec damnat, nec sequitur. Siquidem decretum illud concilii minus stricte intellectum est a multis auctoribus, qui vel concilio interfuere, vel cum iis qui interfuerunt collocuti sunt, uti sunt Andreas Vega, Melchior Canus, Iacobus Payva, Andradius, Gilbertus Genebrardus etc. Videatur P. Serarius in prol. cap. 19. quaest. 11. P. Bonfrerius prologo in Pentateuchum cap. 5. sect. 3. Eadem haec sententia non leviter confirmatur e litteris Legatorum concilii ad Card. Farnesium recitatis eodem cap. 17. num. 15. Nec porro opus est recurrere ad aliquod lumen quasi Propheticum (ut somniat Soave) in auctore Vulgatae, tamquam necessario fundamento talis approbationis. Nam in primis, quis unquam dixerit, pontifices esse Prophetas aut, quasi, quantumvis falli nequeant in definitionibus? Deinde in pontifice admittitur saltem assistentia miraculosa divina, qua impediatur libertas committendi tale peccatum per voluntatem, et periculum impingendi in errorem per ignorantiam. Auctor vero Vulgatae poterat manere obnoxius (cum potentia, ut theologi vocant, antecedente) periculo omnium illorum defectuum; ac postea assequi cum divina gratia (unde dependet omnis bona actio) sed absque praevia promissione, aut assistentia miraculosa DEI, ut eius lucubratio esset intacta ab omni praedicta labe: et hoc posito, Ecclesia caelesti lumine freta recepit illam ut probam; sicut etiam posset recipere Tridentinum concilium in vernaculam versum, quamvis eius auctor, pro beneplacito suo, et sine ullo instinctu miraculoso illud praestitisset. Et hactenus Emin. Scriptoris discursus, quo velut radiis solaribus perstricti novatorum cavilli evanescunt universi, ac praecipue Amesii et Gerhardi, utpote indignissimi, quibus ultra immoremur. Qui plura desiderat, Gretserum adeat, imo audiat, ipsum Lutherum tom. III. lat. Witteberg. Comment. de noviss. Davidis verbis in Praefat. ubi ait: «Omnino melius esset omisso hebraicae linguae studio simpliciter retinere illam hactenus receptam et usitatam versionem Bibliorum, quam tot novas versiones cumulari, quibus nihil proficitur, nisi quod discrepantia lectionum memoriam legentium turbat, et stupium remoratur, ac in multis incertiorem dimittit.

Ad caput XVI.

I. — Recte Bellarminus cap. 15. asseruit: Catholicam Ecclesiam non prohibere omnino vulgares Bibliorum versiones, ut constat experientia manifesta in universa Germania, Polonia etc., haeresi infectis, sed permitti communiter cum consensu (saltem tacito) ipsius Rom. Pontificis; ne scilicet, si Catholicae versiones vernaculae desint, Lutherana aut Genevensis subintroducatur. Quod vero severe vetentur in Hispania et Italia, utpote regionibus a lue haeretica intactis, sancte et salubri consilio fit, ne ex abusu rei in se optimae et sanctissimae, incautum vulgus detrimentum animae patiatur. Unde Amesius frustra hic th. 24. recitat ex Azorio, quae circa hoc decretum indicis lib. proh. Reg. IV. servantur in Hispania. Qui latinam non callent, merito praesumuntur, non esse tantae capacitatis, ut quosvis sacros codices sine periculo et offendiculo evolvere queant. Nec ulli pio et prudenti mirum videri potest, rem ex se alias sanctissimam saluberrimamque, per accidens posse esse noxiam, atque adeo iustissime eius usu arceri omnes, in quibus prudenter tale periculum praesumitur. Res ipsa loquitur, ex incauta et promiscua vernaculi textus lectione in Germania, Gallia, Anglia etc., quanta sit oborta religionis confusio, nec quisquam negare potest, innumera esse in sacris litteris, quae imperitis mulierculis et rudi vulgo perfacile errandi aut dubitandi ansam praebere queant; quorum exempla sat multa et luculenta Iacobo VI Britanniae Magnae regi proposuit Card. Perronius lib. VI. Replicae ad responsum eius regis, instantia 1. pag. 950, et seq. Videatur et tractatus integer de hoc argumento Gallice excusus Ioannis Maire theologi Parisiensis, ubi inter alias rationes prudentissimi eius decreti adfert: quod promiscuus SS. Bibliorum usus in vulgaribus linguis facile possit unitatem fidei scindere, communionem Ecclesiae turbare, hierarchiae ecclesiasticae ordinem pervertere, Scripturae textum frequentibus versionibus convellere, simplicitatem fidelium offendere, scandala et haereses disseminare, religionis Christianae maiestatem violare, sicut res ipsa apud novatores testatur. Sed videamus quam praeclare Bellarminum enervet Amesius. Dixerat Bellarminus de officiis ecclesiasticis, et usu publico in Ecclesia: Contenti simus illis tribus linguis, quas Dominus titulo crucis suae honoravit: Quae omnibus aliis praestant: Quibus ipsi libri divini ab auctoribus suis initio scripti fuerunt, Hebraea, Graeca, Latina. Amesius hic th. 25. pro sua pietate Calvinistica negat 1. «Honorasse Christum istas linguas titulo Crucis, sed Pilatum eas hoc abusu potius contaminasse». Haec impietas excutietur infra sub finem tomi secundi. Certe nimis adversatur sensui venerandae antiquitatis et totius Ecclesiae. 2. Temere pronunciat: «Idcirco eas linguas fuisse adhibitas in titulo Crucis, ut omnes praesentes intelligerent mentem Pilati». Si id accipiatur ita, ut omnes immediate per se legendo intelligerent, tunc aperte falsum est, id potuisse intendere Pilatum cum in Paschate innumeri essent Iudaei, quibus nulla earum trium linguarum esset vernacula; (ut taceam, quod innumeri essent plane ἀναλφάβητοι si vero de mediata intelligentia per interpretes obtenta sermo sit, tunc nostram assertionem confirmat. 3. Quod praestantiam nullam agnoscit hic Calvinista in tribus istis linguis, quam pietas Christiana semper agnovit (ita ut per hebraeam ut sanctissimam, graecam ut sapientissimam, latinam ut fortissimam, sanctitas, sapientia, et potentia Crucifixi figuraretur) nihil illis derogat. Eo maiorem enim venerationem merentur, quo magis Hagiomachi isti daemonem aemulati eas horrent et despiciunt. 4. «Nullum divinum librum lingua latina a S. Evangelista scriptum fuisse», ait quidem Amesius, sed tam parum probat quam ex Act. XXVI. «Ab Apostolis etiam alias linguas fuisse sanctificatas ad sacros usus». Numquid Apostolus non poterat Gentes et Iudaeos linguis illis tribus erudire, vel unica etiam earum utendo, ut in die Pentecostes Act. II. contigisse, cum S. Cypriano etiam Erasmus, plurimique alii censent.

Th. 26. «Aperte falsum esse», ait, quod Bellarminus perspicue probaverat, nempe: «A tempore Esdrae hebraeam linguam desiisse esse vulgarem, h. e. non locutum esse populum aut intellexisse hebraice. Audiamus quam fortiter enervet probationes Bellarmini. 1. ait: «Haggaeus, Zacharias, et Malachias, ipsis concionabantur post reditum ex captivitate». Esto! sed quomodo hinc sequitur, eos vel hebraice concionatos? aut eadem lingua usus in concionando, qua in scribendo? 2. Ait: «Interpretationem illam legis, cuius Nehem. VIII. mentio fit, non fuisse translationem, sed expositionem concionalem». Sed unde hoc probat? Oppositum iamdudum Gretserus contra Witakerum et Iunium evicit, quod Amesius nec digito quidem est ausus attingere. At quid enim adducuntur ibi v. 9. tot Levitae interpretes? Certe non ad concionandum. Cur enim non ipse Esdras id muneris obiisset, cui potius conveniebat solemnis concio quam Levitis? 3. Vulgus Iudaeorum post reditum (saltem Christi tempore) usos chaldaea seu syriaca, cum nec ipse negare queat Amesius, syriaca vero non minus differat ab hebraea, quam e. gr. italica vel gallica a latina; tam est improbabile (quod tamen contendit Amesius) vulgus iudaicum intellexisse hebraea, quam certum est, rusticos et feminas Italas aut Hispanicas non percipere latina Biblia, si praelegerentur. 4. Dum ait Amesius: «In illo loco, Ioan. VII. v. 49»: Turba haec, quae non novit legem, «Sophistam agit Bellarminus satis aperte. Plebs ibi dicitur non novisse legem, non quia litteras et syllabas ignorabat, sed quia sensum eius ipsos latere Pharisaei ex arrogantia pronuntiabant etc.». Hic, inquam, non tam Bellarminum calumniatur, quam se suamque causam obtruncat. Numquid enim lex erat valde perspicua omnibus quibus legendo innotuit? Si ita? ergo qui non norant legem, etiam non poterant legere, quod affirmari loc. cit. ait Bellarmin. Si non? ergo mentiuntur Calvinistae, cum contra nos vociferantur: «Quae omnibus necessaria sunt ad salutem», qualis erat sine dubio lex apud Iudaeos, «solaribus radiis esse in Scripturis expressa».

Pergit Amesius th. 27. non tam veritatem quam seipsum impugnare. Nam quid verius, quam Apostolos per totum orbem Evangelium praedicasse, et tamen non scripsisse in linguis earum gentium, quibus praedicabant, ut Bellarm. pronunciabat praecedente capite? Quid vero falsius et propriis Amesii principiis magis adversum, quam aliis etiam linguis scripsisse Apostolos? Numquid supra negabat ipse latinam Evangelii scriptionem? Nonne passim cum suis occlamat: «Nil de rebus sacris credendum, nisi quod in Bibliis scriptum?» anne aliquid tale vel leviter in iis insinuatur? 2. Cur vero non liceat nobis, quod Apostolis hac in re licuit? ubinam exstat praeceptum, non tantum praedicandi Evangelium ore, ut omnes gentes intelligant, sed etiam universum codicem divinum in vernaculam linguam transferendi cunctisque communicandi? Somnia haec sunt Lutherano-Calvinistica! Infantibus in Chrito h. e. rudibus et simplicibus Christianis prodest lac, seu doctrina pietatis eorum capacitati accommodata, quibus etiam obesset plerumque cibus solidior. Certe gentes illae apud S. Irenaeum, quae sine ullis SS. Bibliis, sola orali traditione articulorum fidei contentae, Christo et Ecclesiae iungebantur, incomparabiliter erant feliciores omnibus Neo-Evangelicis Biblistis. 4. «Proxima saltem post Apostolos aetate transfusam fuisse Scripturam in varias linguas vulgares etc., ait quidem Amesius, sed unde vel leviter probat? αὐτὸς ἔφα! 5. Si summa Dei providentia factum est», ne Apostolorum ipsorum scripta propria, alia lingua quam una «exstarent», ut affirmat Amesius, quomodo igitur paulo ante num. 1. idipsum in dubium vocabat? Cur autem necesse erat «contentiones oriri inter variarum gentium Ecclesias de auctoritate suorum exemplarium», si variis linguis Apostoli scripsissent idem Evangelium aut epistolam? Cur sicut hebraicum originale et LXX. interpp. translationem incorruptam pariter venerabatur primitiva Ecclesia, similiter etiam immo potiori iure, non potuisset eadem, ut authentica, et originalia venerari Evangelium Matthaei syriace et graece, ab ipsis Apostolis scripta? Sed operae pretium est accuratius adhuc considerare enervatoris nostri vanitatem, qua Bellarmini verissimam assertionem (quod nempe universa Ecclesia semper hebraea, graeca, et latina lingua usa sit in communi et publico usu Scripturarum) his verbis excipit: «Hoc certissime falsum esse vel ex eo apparet, quod in tot linguas Scripturae fuerint conversae». In tot nimirum, ut nec unicam nominare possit Amesius. Producant eius Hyperaspistae et laudatores vel unicam gentem, in cuius linguam fuerit translatus Bibliorum sacer contextus, indeque in Ecclesia publice lectus primis quadringentis annis, et liberabunt eum ab hyperbolismo Cretensi. Solidissime assertionem suam probarat Bellarminus inductione Orientis, Occidentis, Africae, AEgypti, Hispaniae, Angliae, Germaniae, Italiae, Boemiae etc., tandemque argumentum hoc merito clausit his verbis: «Quo argumento certe non video, quid efficacius desideremus ad reprimendam audaciam huius temporis novatorum? Miser Amesius his omnibus, praeter impudentem inficiationem nec gry habuit quod opponeret. Nam quod suae inficiationi mox subiungit: «Quomodo enim converterent publice, si illis versionibus non publice uterentur» est effato falso iungere illationem concolore tantum falsitate connexam. Est vero haud obiter notandum, duplicem hic involvi plane distinctam. Quaestionem quam novatores confundunt. Prior est, an fuerint S. Scripturae in varias linguas vulgares conversae primis quadringentis annis? Et in hac quaestione Witakerus multum satagit; sed neminem invenit anteriorem Ulphila Gothorum episcopo. Id vero actum sub initio quinti saeculi, constat ex S. Ioanne Chrysost. qui anno Christi 405. ad Olympiadem scribit: Ulphilam a se nuper sacerdotio initiatum. Samuel Maresius conantur id probare ex Lyrano et S. Chrysostomo; sed neuter ad rem facit, ut legenti patebit. Longe enim aliud est, dogmata fidei Christianae ad innumeras gentes barbaras pervenisse; quod verissimum assertum est S. Chrysostomi homil. 1. in Ioannem; aliud SS. Biblia in barbararum gentium linguas esse transfusa, quod ille minime testatur. Viderint vero Calvinistae, annon ex lege Talionis iuste Maresio inuratur stigma illud, quod P. Tirino iniquissime inustum ivit, dum os impudens illi exprobavit. Verissime enim pronuntiavit Tirinus idem cum Bellarmino, nec id vel leviter infirmatur, etiamsi illam SS. Bibliorum in vernaculas translationem quatuor primis saeculis etiam factam esse probare possent. G. Titius Helmstetensis in suarum contumeliarum ostensione cap. 1. §. 3. satis ridiculus est, dum ex una parte Catholicos criminatur, quod «sua peculiaria et nova», ut ipse mentitur, «dogmata priorum 4. saeculorum testimonio neget probari posse»; Ex altera tamen, nec unum invenire potuit e SS. Patribus, qui ex 4. istis saeculis ullius versionis Bibliorum in vulgares mentionem fecerit. Theodoretus, quem Titius allegat, vixit sub medium quinti saeculi; nec de 4. prioribus quidquam, nec de Novi Testamenti, sed indefinite de libris, vel potius de dogmatibus, hebraeis testatur. Titio haud paulo ineptior est Gerhardus, qui post Witakerum non erubuit ex Cornelio Agrippa referre putidam fabulam; nempe in concilio Nicaeno decretum fuisse: «Ut nemo Christianorum domi suae careret Bibliis». Verum unde haec magus ille, nisi a nocturno Lutheri didascalo hausit? Non putem id credidisse ipsum Gerhardum, aut quemvis sanioris cerebri Lutheranum: sed confluere in eam rapsodiam oportebat, quidquid usquam est nugacissimarum quisquiliarum. Neget si potest Titius esse illam magi citationem vel puerilem vel flagitiosam! Porro cum Protestantes ex 4. primis saeculis nihil pro suis vulgaribus versionibus producere queant, debebant saltem elidere violentam illam P. Gretseri coniecturam pag. 814. aut manus dare veritati, ac fateri, primis 4. saeculis non viguisse morem SS. Biblia promiscue permittendi omnibus. Incredibile enim est, si in plebis usu tunc fuissent SS. libri, ne quidem unico indicio e Scriptoribus vetustis id colligi posse. Solis sane Episcopis et Clericis crimen traditionis SS. librorum impingebatur a Donatistis: nullus codex sacer vulgari punica etc., lingua exustus legitur. Quod si Biblistae illi fuissent uti Protestantes, quomodo non alicubi emicuissent saltem aliquae scintillae moris adeo recepti?

II. — Altera quaestio longe diversa est: An in officiis divinis publicis usquam aliquando fuerit usus vernaculae inter Catholicos, omnibus quae Lutherum praecessere saeculis? Et constanter respondemus: Exceptis Moravis per breve tempus, donec sacerdotes latinae peritos nanciscerentur, non posse produci ulla exempla in contrarium. Idque negandum praecise est, etiamsi gratis concederetur versio illa vernacula apud omnes gentes. Nulla enim hic est connexio necessaria, immo ne probabilis quidem, ut manifesta patet experientia.

Deinceps th. 29 et seqq. Amesius nihilo felicius impugnat rationes a Bellarmino pro usu Ecclesiae tuendo adductas. Prima est: quia convenit omnino ad Ecclesiae unitatem conservandam, ut publicus usus Scripturarum sit in aliqua lingua communissima: nisi enim ita sit, tolletur communicatio Ecclesiarum: nemo frequentabit Ecclesias, nisi in sua patria: non poterunt fieri generalia concilia: cum igitur nulla lingua nunc sit communis toti Occidenti nisi latina, certe in ea divinae Scripturae legendae sunt. Haec Bellarmini probatio moraliter convincit; nec quidquam ab Amesii cavillis debilitatur; qui quidem tam frigidi sunt, ut pigeat referre. Primus nihil ad rem facit. Secundus vel supponit aperte falsum (nempe latinam esse omnibus ignotam) aut petit principium. Tertius est plane ridiculus. Verum quippe est, si cognitio linguae, in qua peraguntur Sacra, necessaria foret ad hoc ut quis illis intersit, plebeios latinam nescientes a Sacri auditione fore exemptos; ex hac vero consequentis absurditate merito nos inferimus. Antecedentis falsitatem quod Amesius robusta ἀποδείξει firmare debuerat, sed nec ἐνδοξα quidem protulit. Quartus de Conciliis generalibus laborat ignorantia, aut certe dissimulatione veritatis, quam ex usitatissima praxi Ecclesiae omnium saeculorum tradit Bellarminus lib. de conciliis.

Th. 30. Alteram probationem Bellarmini truncavit Amesius, ut tanto amplior pateret cavillandi campus. Ratio Bellarmini haec est: Si ulla ratio esset legendi Scripturas lingua vulgari, ea esset, ut omnes intelligerent, (hoc pronuntiatur sine dubio de solis divinis officiis in Ecclesia). At populus non intelligeret Prophetas et psalmos etc., qui in Ecclesiis leguntur; nos enim qui latine scimus, non propterea continuo intelligimus Scripturas, nisi expositores legamus vel audiamus; quomodo ergo intelligent homines imperiti? Opponit dilemma Amesius: «Si nihil populum intelligere velit Bellarminus ex lectione Scripturarum in vulgari, tum experientiae communi contradicit, fidelium praxim pientissimam et antiquissimam damnat, Dei etiam ipsius mandatum futilitatis arguit Deut. XXXI. 11. Si vero omnia neget a populo intelligi, tunc verum est quod dicit, sed pro ipso nihil facit». Resp. Modicum illud quod e Prophetis, psalmis, similibusque difficilioribus libris (de quibus praecise, loquitur Bellarminus) intelligunt plebeii, moraliter pro nihilo reputatur, et quidquid in hoc rudibus decedit, abunde compensatur per pias conciones, catecheses, libellos eorum captui accommodatos. Omnibus utrinque pensatis manifesta experientia docet, longissime praeponderare pericula et detrimenta e promiscuo Bibliorum vernaculorum usu promanantia. Videatur P. Gretserus pag. 829. et seq. luculentis exemplis Waldensium, Albigens. Wicleph. Hussitarum, Lutheranorum, etc., qui omnes ut suam propagerent haeresim, hac Bibliorum prostitutione sibi viam munierunt; ut longe verissimum sit Bellarmini effatum de hoc detrimento, quod frustra eludere nititur Amesius. Est quippe summa disparitas inter «humiliationem Christi, unde multi errandi et blasphemandi occasionem arripuere, et inter lectionem Bibliorum vernaculam». Humiliatio Christi summam Dei maiestatem, caritatem in homines, sapientiam, potentiam etc. illustravit; et absque illa actum erat de salute humana: ut proinde ob scandalum passivum Iudaeorum nullatenus debuerit omitti. Secus hic res se habet. Possunt omnia illa qualiacumque commoda, quae vulgus indoctum ex lectione Bibliorum capit, multis modis et superabundanter compensari; pericula autem illa et damna, ubi et quando prudenter timentur, in usu rerum alioqui ex se bonarum, merito et pie per praesulum sanctiones arcentur. Quod si olim (ut testatur S. Hieron. epist. ad Eustoch.) apud Hebraeos nemo, cuiuscumque status aut ingenii alioquin foret, permittebatur, ut ante aetatem sacerdotalis ministerii, hoc est, annum trigesimum impletum, principia Genesis, Canticum Canticorum, Ezechielis exordium et finem legere posset, quidni sapienter idem caveatur universim in promiscua foece multitudinis? Et sicut apud eosdem Hebraeos nefas fuit textum Hebraeum in vernacula vertere (ut constat ex Thalmud Hebraeor. cap. de Sabb. et ex R. Azaria apud Ioan. Mair. loc. cit. de R. Ramba Gamaliele, quod cum intellexisset, librum Iob, esse versum in vulgarem linguam, efferbuerit in bilem, et sepeliendo in terra natum suffocarit librum), soli autem id tentabant Samaritani, ita nunc hoc quasi charactere discernuntur Catholici a Novatoribus cacodoxis. Male autem infert Amesius: ideo etiam latina Biblia prohibenda. Experientia enim non docuit in editionibus latinis, graecis, et hebraicis, quod in vernaculis: potuisset vero similis prohibitio prudenter plebeis fieri, si idem nos experientia docuisset, quando illae linguae olim erant alicubi populares. S. Petrus II Petr. III. vers. 14. non excitat plebem ad lectionem Scripturarum, ut Amesius falso ei imponit, sed potius dehortatur, cum ait: «Indoctos et instabiles» (quales sunt communiter illi e faece plebis, et praesertim mulierculae) «depravare Scripturas ad suam propriam perditionem».

Th. 31. Vulgares linguae, inquit Bellarm. argum. 6., singulis saeculis magna ex parte mutantur. Tot vero translationum mutationes non sine gravissimo periculo et incommodo fierent. Nam non semper inveniuntur idonei interpretes, atque ita multi errores admitterentur, qui non possent postea facile tolli; cum neque pontifices, neque concilia de tot linguis iudicare possint; hactenus Bellarm. Amesius vero «negat esse periculum vel incommodum, si obsoleta vocabula mutentur in familiaria». Sed quid si, quod pronum est, mutentur ita, ut sensus plane pervertatur? Amesius eiusque gregales non sunt ex illis Christianis, qui apud S. Basilium filium dicuntur potius millies velle mori, quam videre, ut vel una syllaba, aut iota unum perdatur a rebus quae pertinent ad fidem.

Th. 32. Ultimum argumentum Bellarmini, quod scilicet videatur maiestas divinorum officiorum requirere linguam magis gravem et venerandam, quam sunt vulgares; praesertim cum in SS. mysteriis multa sint, quae secreta esse debent, ut docent SS. Dionys., Orig., Basil., Chrysost., Greg. M., etc. Latina autem etsi non sit sanctior, est tamen gravior, et magis reverenda, hoc ipso, quod non est vulgaris. Haec ratio in re morali sine dubio proba est. Quomodo vero eam enervat Amesius? more suo cavillando. 1. ait: «Simili ratione concludere quis», cavillator, «possit, Biblia et liturgias non debere excudi typis vulgaribus, aut in charta vulgari». Sed, quaeso, quo iudicio constabit, typos et chartam non esse vulgarem, sicut omnibus constat de lingua latina? 2. Etsi sit «tanta maiestas rerum sacrarum, ut quamlibet linguam afficiant gravitate quadam veneranda» apud pios et doctos: non tamen apud rude vulgus tanta conciliatur officiis divinis reverentia per usum linguae vulgaris, ac tantum inter homines sacros aut doctos usitatae. Confirmatur id usu omnium fere Gentium, etiam non Christianarum. Turcae et Persae sacra sua peragunt lingua arabica erudita, non vulgari rudibus nota. De Romanis testatur Quintillianus: «Carmina Saliorum vix sacerdotibus suis satis intellecta, sed quae mutari vetat religio». Et quod longe maius est, tempore Christi et Apostolorum sacra Hierosolymis peragebantur lingua hebraea, quam fuisse Apostolis (ante Pentecostem) ignotam testatur Euseb. lib. III. de demonst. Evangel. cap. 7. uti et ipsi Iudaeorum doctissimo Philoni, cura eius linguae sanctae Scribis et sacerdotibus relicta. Hunc vero usum linguae minime vulgaris, tantum abest, ut reprobarit Christus, ut potius suo et Apostolorum exemplo manifeste sanxisse videatur. 3. Blasphemia Calvinistica est, quod «multa pudenda sint in Missali Romano, quae eo nomine sint secreta habenda» (inter quae praecipua esse constat, ipsissima verba institutionis ven. Sacramenti) cum vero addit «in SS. Officiis Scripturae consentaneis nihil tale reperiri»: aperte prodit, se ab antiquissimorum Patrum sensu prorsus dissentire. Utris vero credendum, Calvinone an Apostolis Apostolorumque discipulis? 4. Si solum ratio haberetur in lingua latina, quod non sit vulgaris in Italia, pari cum ea passu ambularet anglicana; sed latina nullibi est vulgaris, et omnibus fere Europaeis eruditis notissima; Anglicana vero vix integra uni nationi nota et vulgaris, alibi fere ubique contempta potius quam reverenda. Unde evanescit Amesii cavillatio prorsus enervis. Sed videamus enervatoris Achillem, quem praecipue Bellarmini argumentis opponit. Est vero tritissimus ille ex I Corinth. XIV. depromptus. Hinc ait th. 33. lectori sese offerre haec argumenta. 1. «Sacra publica non debent celebrari illa lingua quam nullus audit; sed linguam ignotam nullus audit vers. 2. ergo. 2. Debent celebrari illa lingua, qua possint auditoribus prodesse, et eos aedificare vers. 26. sed in lingua ignota non aedificantur auditores vers. 4. neque iis prosunt vers. 6. 3. Non debent ita celebrari, ut incertum sonum dent, et a nemine cognoscantur, sed in aerem spargantur; atqui in lingua ignota sic se res habet, vers. 7, 8, 9. 4. Non debent ita celebrari, ut ille qui celebrat sit barbarus auditoribus, et auditores sint illi etiam barbari: sed in lingua ignota ita est vers. 11. 5. Non debent ita celebrari, ut infidelitatis notam Christianis auditoribus inurant; sed lingua ignota id facit vers. 22. 6. Preces publicae non sunt ita proferendae, ut ad illas populus non possit dicere: Amen; sed in lingua ignota non potest ver. 16. 7. Si ne illa quidem lingua ignota, quae a miraculoso Spiritus dono proficiscebatur atque adeo singularem Dei honorem pariebat, licebat in Ecclesia uti sine interpretatione, multo minus certe licet uti lingua ignota, hominum industria, formata». Resp. omnia ista argumenta, et similia, etiam in infinitum multiplicata nihil probant, nisi ostendatur, Apostolum eo loco tractare de officiis divinis publice celebratis, quod hactenus nemo praestitit: nec praestabitur unquam, cum manifestum sit ex proxime dictis, Christum et Apostolos suo exemplo approbasse in veteri Synagoga officium divinum in hebraea lingua, quam tunc nec Apostoli nec alii de turba plebeia intelligebant. Unde primi argumenti maior negatur, si ly «nullus audit», sumatur pro hoc, quod nemo laicorum distincte intelligat. Hoc ipsum quippe est in quaestione. Idem est in propositione 2. syllogismi, si per «prodesse et aedificari» intelligatur, instructio plebis, qualis utilitas et aedificatio oritur ex concionibus, catechismis, etc. In 3, 4, 5, 6. argumento, quidquid sit de maiori, in minore falso supponitur, linguam latinam inter laicos Catholicos ita esse ignotam, ut tamquam «incertum sonum» det. Nam a plurimis (saepe etiam mulierculis) saltem in communi satis intelligitur, quid in singulis Liturgiae partibus agatur, adeoque pie ac rationaliter potest a quovis eorum subiici: Amen. In septimo et ultimo argumento negatur sequela maioris. Quis enim dubitet, posse aliquem dono linguarum miraculose concesso abuti, eo scilicet modo, tempore, loco, fine, ut peccet; alium vero qui latina utilitur, (in Liturgia, ubi Dei cultus, non instructio rudium intenditur) operetur omni ex parte bene et laudabiliter? Quae porro Amesius replicat in seq. meram principii petitionem continent. Uti sunt haec. Primo: «Rationes Apostoli sunt generales, et ad omnem sermonem publicum in Ecclesia habitum spectant. 2. Omnia officia publica fiunt ad consolationem, et aedificationem plebis» (directe et principaliter, quod nimis falsum est). 3. «Apostolus vult expresse quemlibet idiotam intelligere, secundum illud legis Deuter. XXVII. vers. 2.» Totus populus dicet: Amen. 4. «Absurde disiungi istos fines, cultum Dei, et consolatione populi, quos Deus coniunxit, etc.» Sed quid opus est frivolas illas evasiones pluribus prosequi, cum nihil penitus ad rem faciant, nisi probaverint adversarii, Apostolum ibi agere de publica lectione Sacrae Scripturae, et divinis officiis, non autem de exhortationibus et canticis spiritualibus, quae Christiani componebant ad laudandum Deum, et gratias ei agendas; et simul ad suam aliorumque consolationem, et aedificationem: quod Amesius ne quidem tetigit.

Th. 34. Argumentum Amesii est hoc: «Qua lingua praedicatur verbum Dei, scriptum quoque exstare eadem opus est: sed praedicatur linguis vernaculis; ergo». Argumenti huius maior non habet vel umbram probabilitatis, nedum certitudinem. Quomodo enim alias Apostoli omnium gentium linguis praedicassent, qui tamen non nisi graeca (ut vult Amesius), et etiam hebraea et latina (uti nos putamus) scripsere. Optime negavit Bellarminus; connexionem necessariam inter praedicationem vocalem, (quae simpliciter ad fidem est necessaria, iuxta illud Apostoli: «Fides ex auditu»), et Scripturam quamcumque, nedum vulgare. Affirmare hoc est negare, solem lucere in meridie, cum sudum est caelum. Tergiversationes Amesii nec apparenter quidem fulciunt putidam illam maiorem, et ex supra dictis profligata manent.

Th. 35. ait Amesius: «Tempore Ecclesiae veteris Scriptura S. in multas linguas vulgares fuit translata». Est hoc in ordine tertium Amesii argumentum, sed vere mirabile, imo monstruosum; cum nec syllogismus sit, nec enthymema. Forsan est inductio? At unde probabit, ante conc. Nicaenum SS. Biblia esse in ullam aliam vulgarem linguam conversa? Demus tamen hoc gratis, quod veritas negat; quid hinc infertur? Ergo potest etiam nunc verti. Quis negat? Ergo debet necessario verti. Ergo sic versa, in officiis divinis publice legenda. Ergo tenentur omnes illa legere. Ergo baculus stat in angulo! Hoc nempe est enervare Bellarminum! sed producit Amesius in suae thesis confirmationem. 1. «S. Hieronymum expresse dicentem in epistola ad Sophron., se translationem dedisse» linguae suae hominibus. «Et in ps. LXXXVI. Scripturas lectas fuisse a populis omnibus, ut omnes intelligant.» Resp.: Cum scriberet ad hominem Graecum Hieronymus, per, «linguae suae homines» intellexit latinos: quibus iterato transtulit psalmos. Illud ps. LXXXVI. «narrabit in Scripturis populorum»; mox ipse explicat his verbis: «Per Evangelia sua locutus est, non ut pauci intelligerent (uti Plato, quem vix tres intelligunt) sed ut omnes». Hoc vero quid ad rem? 2. ait quod Theodoretus lib. v. de Graecis affection. affirmet: in omnes linguas conversas fuisse Scripturas, et nationes illis uti. Falsum est hoc: dudum monuit Gretserus pag. 90. desiderari fidem interpretis in eo loco Theodoreti, cum non dicat: libros sacros vel divinos, vel etiam hebraeos (ut supra Titius) sed φωνὴν τῶν ἑβραίων h. e. vocem seu doctrinam Hebraeorum, (et consequenter Christianorum) quos opponit doctrinae graecorum Philosophorum. Fallunt ergo aut falluntur cum Witakero Amesius et Titius. 3. Verba S. Basilii in Ascet. (ea tamen in quaest. 59. non apparent) quae «plane divina» laudat, nempe, «necessarium esse unicuique ex Scripturis discere, quae ipsi sunt usui ad plenam fidei persuasionem, et ultra non assuefieri humanis traditionibus». Verissima sunt in vero sensu, quem sine dubio S. Doctor intendit, scilicet, non posse nos salutem consequi per doctrinam humanam et pure philosophicam, sed necessariam esse revelatam, quae nobis e SS. Scripturis (mediante vel propria lectione, vel aliena interpretatione) innotescit. Hanc esse eius mentem vel inde patet, quia alioquin necessitas imponeretur omnibus omnino adultis discendi litteras. 4. Cum ait Amesius: «Deus vult et imperat, ut omnes qui possunt legant Scripturas»: Sed cur non indicavit locum Scripturae, quo hoc praeceptum Deus tulit? nonne hoc est splendide mentiri? uti et id quod mox subdit: «Pontificios permittere quibusdam observationem praecepti illius; has autem voces»: concedere, permittere, «sic sonare, quasi res mala esset legere Scripturas». Postulat denique «ostendi vel rem, vel phrasim huiusmodi apud scriptorem antiquum». Iam saepe dictum, omnibus permitti lectionem SS. Bibliorum in hebraica, graeca, latina, uti et in vernacula in regionibus haeresi infectis: nullum autem exstare praeceptum divinum universale legendi per se, certissimum est. Quam absurde autem adstringitur concessio aut permissio ad res malas? Numquid «permittitur» nulla censura innodatis frequentare sacram Synaxin? anne haec «concessio» est «rei malae»? Datur ergo concessio rei bonae non praecepta. Ut vero et «rem et phrasim huiusmodi scriptoribus antiquis usitatam fuisse» constet, legantur apud P. Gretserum pag. 908. recitata SS. Dionys., Basilii M., Chrysost. testimonia apertissima, quod mysteria vulgaribus auribus (nedum oculis) non sint vulganda et permittenda. Sed necdum cavillorum finis. Dixerat Bellarminus: In graecam et latinam versas fuisse Scripturas, non quia hae linguae fuerunt vulgares, sed quia communissimae. Replicat Amesius: «Si communissimae linguae quaerantur in editionibus et versionibus Scripturae, hoc fit propter communem usum: talis autem usus nulla ratione facilius introducitur, quam per linguas vulgares». Sed hoc est nugari. Bellarminus loquitur de usu communi inter doctos; Amesius de usu communi inter rudes. Ergo nihil ad rhombum. Quomodo vero probat, quod mox subdit: «Si editio graeca, et eius lectio concessa fuit Ptolomaeo, homini ethnico, scelerate iniuriosi sunt in Christianos, qui non patiuntur eos eadem uti libertate. Resp. in promptu equidem est ratio disparitatis. Cum Ptolomaeus tantum affectum erga iudaicam nationem et religionem ostenderit, ut et 100000. eius gentis homines libertate donarit, et ingentis pretii donariis templum Hierosolymitanum auxerit etc., quidni poterant sperare regis conversionem ex hac sacrorum codicum communicatione? In simili causa non dubito idem praestaret Papa Turcarum imperatori, aut cuivis regi pagano. An ideo SS. Biblia prostituere debebit omnibus e faece vulgi, cum evidenti periculo abusus.

Tandem th. ult. producit «S. Chrysostomum, qui saepissime hortatur plebem ad lectionem Scripturarum». Sed quid hinc conficitur? an ut hodieque promiscue omnibus occinatur illud S. Chrys. hom. 3. de Lazaro: «Non potest fieri, ut quisquam salutem assequatur, nisi perpetuo versetur in lectione spirituali». Num Calvinistarum ullus ausit sustinere hanc enuntiationem tamquam in rigore veram? Non putem! Accipiendae ergo eiusmodi hyperbolicae exaggerationes pro ratione circumstantiarum et personarum, prudenter et cum grano salis, potiusque attendendus est scopus S. Doctoris, qui satis elucet ex iis ipsis verbis, quae Amesius contra nos se putabat producere ex cit. hom. 3. nempe, ut omnes incitaret ad rerum spiritualium, pietatisque Christianae sive lectionem sive auditionem. Nam, per hanc solam possunt «libri sacri idiotis et illiteratis prodesse ad salutem» ut per se patet. Unde cum S. Doctor affirmat: «Ita Spiritum S. dispensasse SS. litteras, ut etiam opifex et famulus, et vidua mulier, et omnium hominum indoctissimus, ex ea lectione audita aliquid lucri utilitatisque reportet»: clarum est, non eum exigere lectionem in vernacula, sed satis ei esse, dummodo divina doctrina frequenter sive legatur (quavis lingua cuius lector peritus est) sive audiatur. Denique tritissimae huic obiectioni, qua etiam usus est Iacobus VI Magnae Britanniae rex dicens: «Olim cogebantur omnes ad legendum assidue privatim SS. litteras: quod nunc sub poena excommunicationis prohibetur», optime in replica ad hoc Card. Perronius respondit. Occasiones quae adigebant SS. Patres subinde ad inculcandum suis auditoribus lectionem SS. Scripturarum (uti et ad conquerendum, et quod nimium versarent SS. litteras) erant occasiones loci et temporis, quae utique obnoxiae variis vicissitudinibus idem patiuntur, quod propositiones utrinque probabiles, et indefinitae, ita ut possint admittere antitheses, ac dare materiam contrariis exhortationibus. Nam S. Chrysost. habebat auditores multos in philosophia profana versatos, recensque conversos ad fidem (item multos theatrorum vanitati deditos) timens ex altera parte, ne studium philosophiae gentilis, unde haurirent regulas vivendi, retraheret ad Paganismum, suasit omni vi lectionem SS. librorum, ut hinc virtutes addiscerent. E contrario S. Hieron. praefat. in Iosue, et epist. 105. ad Paulin. conqueritur, quod nimis vulgata sit S. Scripturae lectio. Et huius certe ratio potius locum habet hoc tempore, quo novatores omnia sursum deorsum vertentes, miserum vulgus hac illecebra ad innumeros errores pertrahunt. Quis dubitet S. Chrysostomum, si his temporibus viveret, aeque ac SS. Greg. Nazianz., Hieronymum, Augustinum, contra promiscuam illam et periculosam Scripturae lectionem, stylum et linguam vibraturum? Si temeraria Scripturae S. tractatio citra haeresim frequentata, S. Hieronymo ista verba expressit: «Sola Scriptura est, quam sibi passim omnes vendicant: hanc garrula anus, hanc delirus senex, hanc sophista verbosus, hanc universi praesumunt, lacerant, docent antequam discant, etc.» Quid de Neo-Evangelicis dixisset? Quid si vidisset Argulam Lutheri discipulam omnes Universitatis Ingolstadiensis doctores ad disputandum provocare? omnes idiotas et mulierculas sibi verum Scripturae intellectum vendicare?

III. — Praeter hactenus excussos Amesii cavillos, etiam Gerhardus addit nonnullos. 1. th. 86. disp. 1. arguit: «Si, ut Bellarm. hic concedit, hebraea lingua a temporibus Esdrae desiit esse vulgaris et vernacula, ergo ante Babylonicam captivitatem per multa saecula Iudaei in vernacula Scripturas publice et in communi usu legerunt: Cur antiquo illo iure Ecclesiam hodie volunt privare?» Resp.: Non probat Gerhardus (quod tamen maxime oportebat) fuisse sacros codices in promiscuo usu Iudaeorum ante captivitatem Babylonicam. Oppositum facile colligitur. Tum ex eo, quod rex debuerit sua manu describere legem Dei a sacerdotibus acceptam. Deut. XVII. 19. Tum quod non nisi singulis septenniis praelegeretur lex Mosaica. Deut. XXXI. vers. 11. Videatur P. Gretserus pag. 886. et seq. 2. Etsi gratis concederetur assumptum, mala tamen esset illatio. Cur enim non potius colligatur oppositum ex usu contrario tempore Christi et Apostolorum etiam recepto et probato? Quod th. 87. et 78. subdit: Quod syriacae linguae usus vulgaris haberi coniunctam hebraicae peritiam, falsum esse constat ex dictis supra, ut et quae usque ad finem 1. disput.

Quae in disp. 11. th. 2. et 3. cavillatur e lib I. de verbo Dei, cap. 12. discussa sunt superius in cap. 1.

Th. 4. sic ait: «Quoties Bellarminus allegat epistolas Pauli ad Rom., Corinth., Ephes., Philippens., Coloss., Thessal., toties nostram suffragio suo confirmat sententiam. Quibus enim Deus et sancti Dei homines Scripturam S. destinarunt, illi etiam Scripturam legere possunt, imo legere debent. Atqui omnibus omnino, et sic etiam laicis Deus et sancti Dei homines Scripturam S. destinarunt; ergo etiam laici illam legere debent; quia iuxta S. August. lib. VI. contra Faustum cap. 9.» Impium est, si non legimus nos, quod scriptum est propter nos. Resp.: sicut totus homo denominatur videns, loquens, etc., etsi non nisi per oculos videat, per os loquatur: ita et totum corpus Ecclesiae est, cui omnis sive Scriptura sive traditio oralis destinata est. Hinc vero non sequitur, impios esse omnes, qui non per se legunt Scripturas: nec impii sunt pastores et doctores Ecclesiae, qui non nisi ante fractum aut scissum panem verbi Dei parvulis in Christo permittunt; non magis quam parentes, qui non permittunt filiolis, ut acuto ipsi cultro sibi panem praescindant. Eumdem esse sensum S. Augustini patet ex toto illo cap. 9. Sed instat th. 6. «Per quod laici in fide, spe, et caritate possunt aedificari, ad eo nequaquam sunt arcendi, sed hoc fieri potest per lectionem Scripturae» iuxta Bellarminum; «ergo ab hac non sunt arcendi». Resp.: Maior tantum vera est tunc, cum non nisi aedificare potest, non autem per accidens; cum ob debilitatem vel pravitatem lectoris saepe et obesse possit, et hoc proclivius esse experientia doceat. Sane Christianus quivis Cathechesi instructus de fide, spe, caritate, easque inconcussas retinens, non indiget Scripturis nisi ad alios instruendos, ut ait S. August. lib. I. de doct. Christ. cap. 38. Videatur idem S. Doctor ibid. lib. II. cap. 6. et 13. et lib. III. cap. 12.

Th. 7. Repetuntur fere eadem, quae ante th. 86. iterumque contendit Deum voluisse laicos legere Prophetarum libros. Sed hoc nec apparenter probat. Oppositum est verum.

Th. 8. satis lepide imo sycophantice cavillatur: «Iuxta Bellarminum historiae depictae possunt collocari in Ecclesiis, eaedemque populum instruere possunt. At si in historicis illis picturis Caini fratricidium, Noachi ex ebrietate denudationem, Iosephi sollicitationem ad stuprum, Davidem cum libidinis illecebra Betsabae lavacrum spectantem, seniores Susannae pudicitiae insidiantes etc., populo spectanda proponunt; cur non in Scripturis legi historias illas populo ob scandali metum prohibent?» Resp.: Bellarm. indefinite locutus est de picturis, quae populum instruere possint ac incitare ad pietatem, quales certe non sunt historiae a Gerhardo allatae et similes. Tales enim nec in privatis quidem domibus (nedum in sacris aedibus) tolerarent homines pudici et religiosi. Sycophantatur ergo Gerhardus in minore sui argumenti.

Quae th. 9. et 10. argutatur, explosa manent cum iis, quae dixerat supra th. 89. disp. 1.

Vindiciae III: Pro libro tertio De Verbo Dei

Vindiciae IV: Pro libro quarto De Verbo Dei

↑ Top of work