Vindiciae Bellarminianae: De Verbo Dei
Vitus Erbermann, S.J. (1597–1675)
Vindiciae Bellarminianae in quatuor controversiarum tomos
Vitus Erbermann’s defense of Robert Bellarmine’s De Verbo Dei against William Ames and Johann Gerhard, organized by the four books of the first general controversy.
Vindiciae I: Pro libro primo De Verbo Dei
Vindiciae II: Pro libro secundo De Verbo Dei
Vindiciae III: Pro libro tertio De Verbo Dei
Vindiciae IV: Pro libro quarto De Verbo Dei
Ad caput II.
Quia Amesius contra divisiones traditionum, a Bellarmino hoc cap. allatas, nihil movet, merito creditur, illas ab eo ratas haberi. Prior divisio sumitur penes auctores traditionum, et ita aliquae sunt «divinae», quae acceptae sunt ab ipso Christo Apostolos docente, et nusquam in divinis litteris inveniuntur; uti sunt materiae et formae sacramentorum. «Apostolicae», quae ab Apostolis institutae sunt, non tamen absque Spiritus S. assistentia, et nihilominus non exstant scriptae in eorum epistolis; quale est quadragesimale ieiunium. Solent tamen subinde divinae etiam dici apostolicae, eo quod ab his primum Ecclesiae traditae sint; et vice versa apostolicae interdum dicuntur divinae, eo quod Apostoli eas non sine spiritu Dei instituerint. Et hoc modo omnes eorum Epistolae, et apostolica scripta, dicuntur divina pariter et apostolica scripta, etiamsi in eis quaedam sint praecepta divina, quaedam proprie Apostolica; ut patet ex illo I Corint. VII. vers. 18. Praecipio non ego, sed Dominus. Et postea vers. 12. Dico ego, non Dominus. Praeter divinas et Apostolicas dantur etiam «ecclesiasticae» traditiones, quae proprie sunt consuetudines quaedam antiquae, vel a Praelatis vel a populis inchoatae, quae paulatim tacito consensu populorum vim legis obtinuerunt. Porro traditiones divinae eamdem vim habent, quam praecepta divina scripta in Evangeliis: Apostolicae non scriptae eamdem quae scriptae: idemque est de ecclesiasticis. Ratione materiae, aliquae traditiones sunt fidei, aliae ad mores pertinent: rursus aliae sunt perpetuae, aliae temporales: aliquae universales, aliae particulares: aliae necessariae, continentes praeceptum, aliae liberae.
Ad caput III.
Statum controversiae de verbo Dei non scripto, seu ut Amesius vult: De sufficientia; vel ut Gerhardo placet: De perfectione Scripturae, Bellarminus hoc modo proponit: I. Nos asserimus in Scripturis non contineri expressam ac totam doctrinam necessariam, sive de fide, sive de moribus; et proinde praeter verbum Dei scriptum, requiri etiam non scriptum, id est, divinas et apostolicas traditiones. At ipsi (haeretici) docent in Scriptura omnia contineri ad fidem et mores necessaria, et proinde non esse opus alio verbo non scripto. II. Illi existimant, Apostolos quaedam instituisse praeter Scripturam, quae ad ritus et ordinem Ecclesiae pertinent, quae tamen non sunt necessaria nec praecepta, sed libera: nihil autem tradidisse praeter Scripturam ad fidem aut mores necessario pertinens. Nos autem agnoscimus traditiones apostolicas omnis generis. III. Illi putant, traditiones apostolicas, si quae fuerunt, nunc non exstare, id est, non certo posse demonstrari aliquam apostolicam traditionem. Nos e contra asserimus, non deesse certas vias et rationes, quibus apostolicae traditiones ostendantur. Amesius ait: «Se in isthoc statu quaestionis nihil fere desiderare: tantum in primo membro vocem, expresse, ambigue poni; quia non quaeritur, an totidem verbis omnia necessaria in Scripturis contineantur; sed vel sententia expressa, vel per necessariam consequentiam inde colligenda. In secundo etiam membro ait, eos qui negant, quaedam ab Apostolis instituta necessaria, intelligendos esse de necessitate perpetua et universali: quidquid enim ab Apostolis institutum fuit, fuit etiam necessarium pro illo tempore, et pro illis Ecclesiis, pro quibus fuit institutum. Illud quoque quod in tertio membro dicitur de certitudine, intelligi debere de certitudine fide divinae, non alia.» Sed 1. quoad ly «expresse» nihil mutandum aut explicandum est. Neque enim hic sermo est de revelatione Dei mediata. Illationes vero Calvinistarum et Lutheranorum nec pili aestimandas iam saepe monuimus, et deinceps innumeris et luculentis exemplis constabit. 2. Falsum esse, instituta omnia apostolica necessitatem imponentia fuisse tantum pro eo tempore et loco necessaria servatu, patet exemplo Quadragesima, etc.? 3. Certitudine fidei constat esse nonnulla, quae ex apostolica traditione habentur, ac ad fidem pertinent, ut non rebaptizandos, qui ab haereticis baptizati sunt; haec quatuor Evangelia quae habemus esse verbum Dei, etc. Alia quae libera sunt observantiae ab Apostolis instituta non cognoscuntur nisi certitudine morali.
Post statum quaestionis expositum, notandum est, quod dum Amesius dissimulat defendere parentem suum Calvinum, uterinosque suos Brentium et Kemnitium a criminatione mendacii, cuius illos Bellarminus convicit (itemque Gretserus contra illorum hyperaspistas Witakerum et Iunium) hoc ipso fatetur, eos reos, cum non exiguo praeiudicio causae suae, quae tam mendaces patronos habet.
Ad caput IV.
Multis ineluctabilibus argumentis Bellarminus hoc capite sacrarum traditionum fidem contra heterodoxos adstruit, quae ut ordine pertractentur, in seqq. paragraphos distribuere opportunum erit, et in primis.
§I: Defenditur traditionum a Bellarmino asserta necessitas.
I. Bis mille annis usque ad Moysen conservata est religio sola traditione; ergo S. Scriptura non est simpliciter Ecclesiae necessaria. Amesius videns Witakeri, Iunii etc. sociorum suorum effugia esse a P. Gretsero praeclusa, alia molitur, sed infeliciter. Ait 1. «Simili ratione argutari licet, diu conservatam fuisse religionem, non tantum sine Pontifice Romano, sed etiam sine baptismo et Cena Dominica, cum similibus institutis; ergo non sunt simpliciter necessaria». Resp.: Concedo totum. Sunt enim haec tantum necessaria ex hypothesi liberae institutionis divinae cum decreto obligante. Potuisset Christus simpliciter alia media et praecepta suae Ecclesiae praescribere, quis dubitet? Ostendatur vero simile decretum Dei obligans ad habendum necessario verbum scriptum, et obtinebunt intentum. 2. Ait: «Falsum est, toto illo tempore conservatam fuisse religionem sola traditione ordinaria, e manu quasi unius hominis in manum alterius. Viva Dei vox perpetuo fere sonabat in Ecclesia». Resp.: Amesius temere pronuntiat falsum, cuius oppositum nec leviter probare potest; nam posterius effatum non est probatio prioris, sed illustrissima ἀπόδοιξις mendacissimae audaciae; quam 2. continuat etiam in th. seqq. ubi, cum Bellarminus dixisset, quod praeter Iudaeos, Iob et multi alii ad Ecclesiam Dei pertinuerint, et in ipso populo Dei, etsi Scripturae exstarent, tamen magis usi fuerint Iudaei traditione quam Scriptura, ut patet, tum Exod. XII. vers. 8. Iob. VIII. vers. 8. Iudic. VI. vers. 13. Psalm. XLIII. vers. 1. et LXXVII. vers. 3. Ecclesiast. VIII. vers. 11, tum quia ad tempus Esdrae, Scripturae non erant redacta ad formam librorum, ut facile haberi possent, sed erant dispersae, ita ut interdum ex negligentia Sacerdotum longo tempore non invenirentur, ut constat ex IV Reg. XXII. ubi ex illa consternatione et trepidatione totius Israelis ob inventionem libri legis, perspicue elucescit, aut nulla aut pauca exemplaria legis tunc Hierosolymis superfuisse. Hoc cum e Scripturis, iubare meridiano sit clarius, audet tamen Amesius «manifeste falsum» dicere, quod Iudaei magis usi fuerint traditione quam Scriptura. Quomodo autem probat tam audax effatum? «Officium, inquit, eorum fuit, verba legis perpetuo habere in oculis, in corde et in ore. Deut. VI. vers. 6. 7. 8. 9.» Verba loc. cit. haec sunt: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua. Haec ergo est lex, seu praeceptum Dei, de quo mox subditur: Eruntque verba haec, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo: et narrabis ea filiis tuis: et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens. Et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos, scribesque ea in limine et ostiis domus. Ecce: cum tanta vehementia inculcetur primum et maximum Dei mandatum in lege, nullo verbo fit mentio Scripturae et lectionis; totum enim quod hic indicatur, sine ulla Scriptura, in chartis aut membranis exacte perfici potuit; nec prorsus aliud, omni illa locutionum varietate intendit Deus, quam exstimulare Iudaeos, ut curent, ne mandatorum eius obliviscantur, sed saepe animo ea revolvant, ac ita praesentem omnium memoriam habeant, ac si frontalibus, dextralibus, et liminaribus inscripta haberent. Legatur S. Hieronym. in illa verba cap. XXIII. S. Matth. «Dilatant phylacteria sua, etc.» et patebit, Amesium verba citata Deuteronomii prorsus pharisaice interpretari. Falsum etiam est, quod ait: «Si qui pii vivebant extra Ecclesiam» (Synagogam Iudaeorum debebat dicere) «visibilem, cum illis extra ordinem egit Deus». Sed quomodo extra ordinem, cum eumdem ordinem servarit, duobus annorum millibus ante legem Moysis, et nulli nisi ex gente hebraea tenerentur legibus illius particularis Ecclesiae? Ceteri, uti Iob eiusque amici, Ninivitae etc., iustificabantur et salvabantur per observantiam legis naturae, quae per veras traditiones a Noe ad ipsos pervenerat.
II. - A Christi adventu, inquit Bellarm. per annos multos, fuit Ecclesia sine Scripturis, ita ut adhuc suo tempore scribat S. Irenaeus lib. III. cap. 4. fuisse gentes aliquas Christianas, quae solis traditionibus, sine Scripturis, optime viverent. Ex qua deductione satis apparet, Scripturas non esse simpliciter necessarias. Amesius cum hic nil habeat quod ad rem faciat, confugit 1. ad Vetus Testamentum. Sed de hoc iam non quaeritur. 2. Ait ex eo «quod sapientissimus Deus voluit Apostolos Evangelium viva voce praedicatum, quam primum scriptis consignare, hoc ipso ostenditur necessitas Scripturae». At quomodo, quaeso, ostenditur haec necessitas? Numquid sicut gentes illae apud S. Irenaeum «optime vivebant sine Scripturis», ita poterant et aliae, ita et omnes? Si autem esset necessitas, sive medii sive praecepti, habere Scripturas Novi Testamenti, non potuissent illae gentes optime vivere vitam Christianam, non servando praeceptum hoc, quod fingit Amesius, habendi Scripturas.
Hactenus ostendit Bellarminus, Scripturas non esse simpliciter necessarias; iam etiam probatur.
§II: Scripturas non esse sufficientes sine traditionibus, quamvis traditiones sufficientes fuerint sine Scripturis.
Si Amesio credimus: «Hic Bellarminus duplici blasphemia traditiones extollit supra Scripturas». Hic nimirum mos est haereticorum, cum maxime convincuntur eorum errores, tunc insolentissime calumniari, ne victi videantur. Experiamur porro quam viriliter enervet Bellarmini argumenta.
I. Argumento. — Vel totus Canon Scripturarum simul sumptus est sufficiens, vel singuli libri per se. Non singuli, ut ipsi haeretici admittunt: neque totus Canon; quia multi libri vere Canonici perierunt. Mirifice torquentur hoc argumento novatores. Amesius, Witakeri, Iunii, Sibrandi, etc., nugis relictis, respondet 1.: «Non est sufficiens enumeratio in disiunctione. Illi enim libri Scripturae, qui exstant, coniunctim considerati, neque sunt unus liber, neque singularis,» ut Bellarminus iudicat, «totus canon: istos tamen sufficientes affirmamus.» Sed contra 1. Quomodo sufficiunt, si non sunt totus Canon? quomodo non sunt totus Canon, si (ut Amesius num. 3. contendit) nullus liber canonicus periit? Contra 2. Si Amesio non sufficit ea enumeratio in disiunctione, sufficiet saltem haec: Vel totus Canon simul, vel singuli libri, vel aliqua pars librorum sufficiens est. Non 1. et 2. ut Amesius fatetur: ergo aliqua pars. Et quaenam haec? Determinetur, et erit Canon. 2. Respondet: «Si etiam ex istis, qui exstant, unus aut alter liber periisset (ut Epistola 2 et 3. Ioan.) reliqui tamen essent sufficientes ad Ecclesiae salutem. Deus enim in toto Canone, non sufficienter tantum, sed abundanter saluti nostrae providit. Coincidit haec responsio fere cum illa Dan. Chamierii in Colloq. Alanens. act. 50. qui tamen addebat etiam, Epistola ad Philemonem. At cum urgeretur, cur non etiam detrahi posset 1. Epistola sancti Ioannis, Iacobi, Iudae etc., nil respondit, nisi «argumentantem esse importunum.» Verum enim vero unde sciunt, alios omnes libros esse necessarios? et quaenam indubitata regula metiuntur hanc doctrinae perfectionem: quae est quasi novus Scripturae canon? Cur tres illae potius Epistolae quam aliae demi possent? Quid de capitibus et versibus singulis statuent? Numquid tandem eo adigentur, ut vix unum Evangeliorum librum integrum retineant? Aut saltem semper relinquent quaestionem resolvendam: Quinam et quot libri ex Canone possint auferri salva sufficientia. 3. Negat Amesius ullum e canonicis libris periisse, argumento illo, quo Bellarm. supra lib. II. cap. 2. et 7. probavit: Hebraeos et Graecos codices non esse in universum corruptos. At certe hic paritatem rationum probare oportebat. Maluit tamen Sannionem agere, dicendo: «Si perierunt libri canonici, Pontificum haec culpa fuit, qui etiam possunt ac debent nobis ex plenitudine scientiae infallibilis, quam habere dicuntur, eosdem Ecclesiae restituere.» Nempe sales et nugae Bellarminum enervant!
II. Argum. — Si Deus totum verbum divinum adaequate in Scripturam coniicere voluisset, rem tanti momenti Apostolis precepisset, et Apostoli id etiam alicubi aperte testatum reliquissent. At hoc nusquam factum legitur; immo ad scribendum non nisi necessitate quadam coacti animum applicuerunt. Witakerus et Iunius negant minorem. Amesius autem negat sequelam maioris «si de externo aperto mandato intelligatur.» Verum quid est opus externo mandato? et quidnam est hoc «externum?» numquid tale, quale verbis istis exprimitur? Praedicate Evangelium omni Creaturae. Marc. XVI. vers. 15. 2. Dum Amesius ait: «Sequi mandatum ex eo, quod iuxta Bellarm. cap. 3. Apostoli Deo volente, suggerente et inspirante scripserint»; confundit praecepta cum consiliis et suggestionibus, quod est perabsurdum, ut tom. 2. ex instituto probabitur. Sed adhuc lepidius arguit. 3. «Ioanni duodecies in Apocalypsi mandatur, ut scribat: quot autem de uno exprimitur, de ceteris intelligitur.»Respon.: Hoc pariter probaret: Apostolos omnes iussos esse, «devorare suos libros, quia quod de uno exprimitur, de ceteris intelligitur;» scilicet aut fatue aut Calvinistice sapienter. 4. «Non magis,» ait «coacti fuerunt Apostoli scribere, quam praedicare». Resp.: Non coacti sunt Apostoli, sed iussi praedicare. Scribere autem vel coactos vel iussos,non probat Amesius,sed principium petit. Ast necdum ineptiarum finis. Ait enim 5. Instantia Ecclesiarum quas Bellarmin. dicit quosdam Apostolorum obtestatas esse, ut scriberent, satis ostendit necessitatem Scripturae fuisse tum temporis Ecclesiae notam.» Rem oppido novam adfert, nempe «novam Ecclesiae notam.» Hactenus «enim Neo-Evangelici communiter» (et ipsemet Amesius infra) puram Evangelii praedicationem posuere: quis vero unus «Scripturae necessitatem»? Quid vero factum illis gentibus, quae usque ad S. Irenaei tempora optime sine Scripturis vixerant? Quomodo autem optime vixerunt et Christiane crediderunt, et tamen caruerunt nota Ecclesiae? Quo porro syllogismo ex illa «instantia» colligitur haec «nota». 6. Male sic colligit: «Neque propter mandatum Dei, neque propter» intentionem scribentis, quae in Mose non possunt negari, concedit Bellarminus sufficientiam Scripturae ab ipso exaratae: Haec igitur tota ratio nihil spectat ad quaestionem.» Rectius ita intulisset: Ex mandato scribendi non infertur sufficientia Scripturae; ergo multo minus cogitanda est, ubi nullum fuit mandatum.
Ad illud quod addit Bellarminus: «Si Apostoli doctrinam suam ex professo litteris consignare voluissent, certe Catechismum aut similem librum confecissent. At illi vel historias scripserunt, ut Evangelistae; vel epistolas ex occasione aliqua, et in iis non nisi obiter disputationes de dogmatibus tractaverunt.» Nota, Amesium omisisse ly «ex professo» ne scilicet cavillandi argumentum deficeret. Unde respondet 1.: «Quis hoc sibi arrogabit, ut Spiritui sancto sit a consilio, et modum agendi praescribat? Verum non praescribimus hic, nisi quod ipsa intentio finis, et mediorum opportunorum electio inde secuta praescribit etiam in actibus divinis prudentissimis. 2. Instat exemplo «Mosis, qui doctrinam suam litteris consignare voluit, et tamen historice scripsit, sicut Evangelistae.» Negatur assumptum de doctrina scriptione ex professo, quam ideo astute omisit Amesius. 3. Ait: «Tam absurde hic loquitur Bellarminus, ac si concludere vellet, Apostolos non voluisse doctrinam suam litteris consignare.» Sed quid mirum, quod ex truncato per malam fidem Antecedente, absurdum inferatur consequens? Rectene sic infertur? Apostoli ex professo suam doctrinam (universam) non scripserunt; ergo plane non scripserunt. 4. Ait.: «Inepte etiam, si non blaspheme agit Bellarm. dum innuit, maiorem fuisse sufficientiam futuram in uno cathechismo, quam iam reperitur in omnibus scriptis Apostolorum.» Verum quis dubitet in ordine ad nudam instructionem de dogmatibus fidei, potuisse Spiritum sanctum facillime per Apostolos (vel omnes vel singulos) unum aliquem librum conscribere, qui omnia fidei dogmata usque ad hanc diem controversa, verbis apertissimis decidisset? Quis etiam dubitet, talem librum in ordine ad hune finem praecise, longe maximam habiturum sufficientiam? Inepte igitur conviciatur Amesius id quod verum est, aut certe id quod non intelligit.
§III: Probatur idem exemplis.
III. Argument. Bellarmini tale est: Multa sunt quae ignorari non possunt, et tamen in Scripturis non continentur. Nam 1. tempore Vet. Test. feminae remedium aliquot habebant, quo a peccato originali purgarentur, sicut pro masculis instituta erat circumcisio, secundum multorum opinionem: quid autem esset pro feminis, nusquam habet Scriptura. Prima evasio Amesii est plane nugatoria et ridicula. «Ex confessione», ait «Bellarmini cap. 1. omnia scripta sunt, quae sunt omnibus necessaria. Remedium feminis necessarium, aeque est omnibus necessarium, ac illud necessarium est masculis: ergo remedium feminis necessarium est in Scripturis.» Resp. cum Bellarmini effatum loquatur de iis, qua scitu sunt omnibus necessaria, nimis inepte subsumptum Amesii, de applicandi medii necessitate loquitur. Baptismus in re vel in voto susceptus, est omnibus indispensabiliter in Novo Testamento necessarius, ut tom. 3. probabitur: notitia tamen eius necessitatis non est omnibus etiam adultis necessitate medii necessaria; posset enim in infantia baptizatus, ignorans postea Baptismi necessitatem, et credens de Trinitate et Christo praecise qua in Symbolo Apostolico continentur, posset, inquam, talis salvari. Adde, minorem esse plane falsam et absurdam multipliciter, ut consideranti patebit. Secunda evasio Amesii est mera petitio principii. Tertia est contumeliosa, cum ait: «Non est ferenda sophistica Bellarmini impudentia, cum hic dicat: sine dubio tale remedium purgans a peccato necessarium fuisse feminis; et tamen viris circumcisionem in illum finem institutam affirmat. lib. II. de Sacram. cap. 13. solummodo secundum multorum opinionem; praesertim cum ipse fateatur, multos veterum contra sentire lib. I. cap. 4. de Sacram. Baptis.» Resp.: Non est ferenda contumeliosa impostura Amesii, aut certe stupida imperitia, dum Bellarmino affingit sive antilogiam sive amphibologiam. Bellarm. ubique agnoscit necessitatem remedii purgantis a peccato. In lib. ii. de Sacram. cap. 3. tantum docet, Scotum cum aliis dicere: Circumcisionem iustificasse ex opere operato, uti sacramenta novae legis. Sanctum Thomam vero cum aliis probabilius dicere: Hebraeis meritum Christi in veteri lege fuisse applicatum per solam fidem, quae tamen fides requirebat ut conditionem, sine qua non operabatur, sacramentum circumcisionis. Numquid ergo hoc loco iuxta Bellarm. et omnes Catholicos, necessaria ad iustificationem erat circumcisio? sive deinde necessaria fuerit ut causa, sive ut conditio sine qua non, quod ad rem praesentem non facit. 4. Evasio Amesii, cum ait: «Circumcisionem, quamvis facta fuerit tantum in masculis, tamen institutam etiam pro feminis, quia scilicet pro toto semine Abrahae, Gen. XVII. vers. 9. 10. concidit fere cum Witakeri, Iunii, et Sibrandi delirio, aientium: «Vim circumcisionis ad feminas pertigisse, et illas in circumcisione virorum fuisse consecratas. Nam femina tamquam pars viri habita est». Fatuitatem hanc recitasse, refutasse est. Intolerabilior tamen in Amesio quam Witakero et sociis, cum hanc a Gretsero castigatam facile videre potuerit.
IV.- Inquit Bellarm.: Non est ullo modo credibile, non fuisse remedium ullum pro masculis morientibus ante diem octavam; et tamen nil hac de re exstat in Scriptura. Ait Amesius 1. «Aque est credibile, nullum fuisse remedium pro infantibus Iudaeorum ante octavam diem morientibus, ac illud quod a pontificiis creditur, nullum esse remedium pro infantibus et Christianorum morientibus antequam possint baptizari». Resp.: Nego assumptum. Disparitas est, quia pro nobis stat illa Salvatoris hypothetica universaliter peremptoria. Nisi quis renatus fuerit ex aqua, etc. Nil tale pro sua credulitate habet Amesius. 2. Ait «Bellarminus alibi incertum esse dicit, quod hic nullo modo credibile esse affirmat.» Et mox verba Bellarmini lib. de Bapt. cap. 4. recitans, rursus impostorem agit, dum truncat de sententia haec verba prorsus necessaria: «et quod illud esset». Haec verba prioribus, non disiunctive, sed omnino copulative iungenda sunt, uti coniunctio: «Et», ipsaque auctoris intentio exigunt. Quos mox laudat, Alex. Alensis, et S. Thomas, nil eum iuvant: uterque enim fidei interna iungit actus externos, etsi hos omittat Amesius in testimonio sancti Thomae. Quidquid vero de his sit, semper manet principale Bellarmini intentum: Nusquam in sacra Scriptura exstare testimonium, parvulos sola fide aliena absque ullo externo actu fuisse salvatos.
V.—Asserit Bellarm.: Gentiles multi salvati sunt tempore Veter. Testam. et tamen nihil pro eorum iustificatione ab originali aliisque peccatis in Scriptura habetur. Amesius ait: «Quasi non diserte scriberetur, benedicendas omnes familias terrae in Abrahamo, Genes. XII. vers. 3. quod promissum accipiendum fuit per fidem, et accipientibus valebat ad iustificationem, Rom. Iv. vers. 3.» Demus hoc; at ex quo loco Scriptura ostenditur, gentium quarumvis infantibus per solam fidem parentum fuisse applicatam illam benedictionem promissam?
§IV: Traditio est necessaria pro ipsa Scriptura.
VI. — Arguit Bellarminus: Necesse est nosse exstare libros aliquos vere divinos; et tamen hoc, nullo modo ex Scriptura haberi potest. Nam etiamsi Scriptura dicat, libros Prophetarum et Apostolorum esse divinos, tamen non certo id credam, nisi prius credidero, Scripturam qua hoc dicit, esse divinam. Nam etiam in Alcorano Mahumeti passim legimus, ipsum Alcoranum de caelo a Deo missum, et tamen ei non credimus. Ergo hoc dogma tam necessarium, quod scilicet sit aliqua Scriptura divina, non potest sufficienter sciri ex sola Scriptura: proinde cum fides nitatur Verbo Dei, nisi habeamus Verbum Dei non scriptum, nulla in nobis erit fides. Integre visum est repetere hac Bellarmini verba, qua Amesius suo more truncando enervavit, ut haberet campum maledicendi, et comparandi Pontificios Mahumetanis. Statim enim ex ipsis Bellarmini verbis liquet, non comparari Scripturae libros cum Alcorano (ut Calvinista calumniantur), sed vult tantum Bellarm. respectu nostri ad eliciendum assensum non satis esse, si Scriptura dicat: hanc vel illam epistolam esse divinam et canonicam. Sed aliud quid praeterea requiri: cum quivis liber, quantumvis ab impostore scriptus, affirmare possit, se divinum esse, ut patet exemplo Alcorani. Quid hic non rationabile et sanctum? impie ergo cavillantur Calvinistae. Nec mirum; hoc enim iis perfacile; difficillimum autem, immo impossibile est ipsis, enervare hoc Catholicorum argumentum, cuius vi Lutherani in Colloq. Ratisbonensi adacti sunt ad haec ipsissima verba: «Multoties responsum est, esse aliquid necessario credendum extra Scripturam, tamquam historia a Spiritu sancto tradita; et quidem fide infallibili, scilicet, qui sint libri canonici, seu Verbum Dei scriptum». Huic Hunniano asserto plane repugnant cum Pareo Amesius et alii Calvinistae. Videamus quomodo Amesius probet intentum: «Sacras», inquit, «Scripturas vere et certe divinas esse, multis argumentis probat ipse Bellarm. lib. I. cap. 2. qua ex ipsis Scripturis petit, nulla mentione facta traditionum. Neque hic negat, hanc doctrinam in Scripturis contineri. Nihil igitur hoc argumento continetur de doctrina non scripta». Resp.: falso imponit Amesius Bellarmino, quod huic nec in mentem, nec in stylum unquam venit. Numquam in illo cap. 2. lib. I. vel leviter probare intendit ex ipsis Scriptura libris, esse hos vel illos vere divinos aut canonicos. Quod autem ex communi Christianorum consensione ibidem supponat, esse aliquod Verbum Dei scriptum, cuius authentiam, canonem, editionem infra suis locis examinanda reliquit, nihil ad rem hic facit. Si Bellarminum loc. cit. putavit Amesius probasse libros sacros esse canonicos ex ipsis Scripturis, cur non paucis verbis argumentum tam palmare inclusit, et hic conspiciendum omnibus proposuit? Sed nimirum a more suo hic non debebat recedere, enervare Bellarminum mentiendo et cavillando!
VII. - Dixit Bellarmino: Non satis est scire, esse Scripturam divinam; sed oportet scire, quae sit illa: immo in particulari etiam scire oportet, istos qui sunt in manibus, esse illos. Hoc autem ex ipsa Scriptura scire est impossibile. Respondet Amesius, cum parente suo Calvino: «Iisdem argumentis, quibus ostenditur aliquos libros esse Scripturam divinam, simul etiam ostenditur (maxima saltem ex parte) quinam sint illi. Neque est hac doctrina non scripta, saltem de toto Veteri Testamento, et magna parte Novi». Quanam vero sunt illa eadem argumenta? Numquid inclyta illa criteria tantopere iactata a vobis? at cur illa non probant Luthero, quod vobis cum Calvino probant: Epistolas sancti Iacobi, Iudae, I. et II. Ioannis etc. esse libros divinos? numquid ideo, quia (ut loquitur Calvinus) illi «spiritum» (Calvinisticum) «non habent»? Nempe huc ad illum privatum vertiginis spiritum tandem omnis probationis pondus relabitur, quod idem mox asserit etiam de ipsa Scripturam intelligentia. Hic spiritus est ille oculus, qui solus videt res illas tam evidentes. Per oculum Calvinisticum clarissime apparet divinitas Epistola sancti Iacobi, quae oculis Lutheranis apparet straminea, aut saltem non Apostolica. Huc nempe adiguntur omnes, qui negant etiam hanc traditionem de libris sacris. Lutherani autem, qui hanc traditionem cum Catholicis admittunt, deberent quoque consequenter admittere, ex traditione ecclesiastica saltem non minus haberi genuinum illorum librorum sensum. Quid enim prodest, scire infallibiliter, quaenam verba sint vere divinitus revelata, nisi quoque sciam infallibilem eorum sensum in rebus ad fidei articulos pertinentibus? Quam infeliciter in hoc puncto claudicaverit in utramque partem (Lutheranorum et Calvinistarum) H. Conringius, videatur in Exam. Examin. Conring. Interrogat. 5. §. 4. qui ab Amesio videtur hausisse illam evidentiam omnium veterum Scriptorum communem pro auctario spiritus privati.
§V: Probatur traditionum necessitas ulterius.
VIII. - Ait Bellarmino: Credendum est, beatam Mariam semper fuisse virginem, contra errorem Helvidii, ut Ecclesia semper credidit; et tamen nullum est de hac re in Scripturis testimonium. Amesius quod hic reponeret non habuit, nisi ex Witakero male adducta verba sancti Basilii homil. de Nativitate Domini; ubi tamen solum docet: nihil ad Incarnationis et Nativitatis Dominicae mysterium pertinere, utrum B. Virgo postea cum Iosepho, coniugalem consuetudinem habuerit: ad mysterii maiestatem sufficere, virginitatem eo usque illibatam fuisse custoditam. Verbis tamen mox sequentibus vult, ne quis unquam Christi amantium ad aures admittat illud: Deiparam non semper mansisse virginem illibatam. Unde liquet, Amesium et mala fide laudasse sanctum Basilium sibi assentientem, et iuxta hunc sanctum, non censeri debere Amesium in numero Deum amantium.
IX. - Credendum est, in Nov. Testam. Pascha celebrandum esse die Dominica, ut contra haeresim Quartadecimanorum tenuit antiqua Ecclesia. Ad hoc Amesius: «De Paschatis», inquit, «necessitate nihil omnino credendum est; humana instituta non sunt obiecta fidei divinae». Resp.: illustre hoc est exemplum reverentiae et obedientiae erga magnam synodum Nicaenam, quam alias solent iactare Protestantes, hic tamen eius decretum explodunt, maluntque associari haereticis illis Quartadecimanis damnatis, quam Ss. Patribus illos damnantibus. «At», inquit, «humana instituta non sunt obiecta fidei divinae». Resp.: Si, ut verba hic sonant, accipiantur, manifestum errorem continent. Numquid enim Actor. xv. vers.28. decretum Apostolorum de abstinentia a sanguine et suffocato erat institutum humanum? et tamen quisquis illud vel negaret iam, vel etiam tunc cum obligabat recusasset observare, sine dubio haereseos aut schismatis crimen admisisset. Nemo auctoritatem Ecclesiae aut concilii oecumenici, aliquid Dei nomine sub anathemate praecipientis aut vetantis spernit, quin spernat Deum, (iuxta illud: Qui vos spernit me spernit), et consequenter semper dum discredit, derogat ei illam auctoritatem a Deo concessam, et crimen haeresis committit. Instituta ergo humana Ecclesiae semper auctoritatem a Deo concessam involvunt, quae sine dubio est obiectum fidei divinae.
X. - Bellarm.: Oportet credere, baptismum parvulorum esse ratum. Amesius: «Ex Scripturis hoc probat ipse Bellarm. lib. I. de Sacram cap. 8». Resp.: suadet id exinde probabiliter, non vero convincit: hoc enim ex sola traditione fieri potest, qua exclusa facile eluditur quodvis Scripturae pro Padobaptismo testimonium, ut experti sunt Lutherani in congressu cum Anabaptistis. Amesius 2.: «Omnia scripta esse ab Apostolis, quae sunt simpliciter omnibus necessaria, fatetur etiam Bellarm. huius libri cap. 11.» Responsio patet ex dictis §. 3. ad 1. Evasionem.
Omittit hic Amesius duo postrema Bellarmini argumenta; prius de Purgatorio, quod Bellarminus ait Lutherum credidisse, etsi fateretur non posse probari ex sacris litteris. Posterius (minime dissimulandum, etsi prius a Calviniano facile contemnatur) est hoc: Credunt omnes haeretici huius temporis, nullum esse verbum Dei nisi scriptum. At hoc certe in tota Scriptura nusquam invenitur; ergo omnes haeretici credunt aliquid non scriptum tamquam Dei verbum. Hoc argumentum, quantumvis dissimularit Amesius, plane iugulat efficacissime omnes Traditionum hostes; et forte ideo suaviter illud dissimulare omittereque voluit Amesius. Sed non tantum in praesenti efficaciter sternit hostes traditionum, sed etiam omnem eorum qualemcumque fidem penitus convellit ac dissipat. Numquam hactenus vidimus, vel audivimus ullum, qui se ab isto monstro dialectico, ex ipsorum principiis legitime nato expedire potuerit, nempe: Si nihil credendum est, nisi quod in sacris Scripturis positum est, nihil omnino credendum, quod in sacris Scripturis ponitur. Eas enim esse sacras Scripturas nusquam legitur in sacris Scripturis, ut per se patet; aut legant nobis inde. Sed iuxta Novatores nihil nisi verbum Dei scriptum credendum est; ergo neque omnia, quae in sacris codicibus posita sunt, nec quidquam eorum credendum est; quia nihil horum tamquam verbum Dei scriptum in sacris litteris ponitur. Ergo suo dogmate falsificante seipsum, funditus evertunt omnem suam fidem, quam iactant divinam, ostenduntque esse persuasionem mere humanam. Et quamvis scriptum inveniretur, adhuc sine traditione non scripta vim non haberet. Adeo essentialiter necessaria est traditio ad totum corpus doctrinae divinae scriptum infallibiliter servandum. Nec evadunt hic illi Lutherani, qui admittunt quidem hanc traditionem de libris canonicis, sed non ut verbum Dei.
Sic enim et hi omnem suam fidem fundant super re fallibili, ac proinde etiam ipsam suam fidem ostendunt esse fallibilem, immo falsam. Sane absque his tribus principiis plane certis, quae ex sola traditione Ecclesia habentur, omnis fides, humana et fluxa est, nempe: 1. quod tota Scriptura Veteris et Novi Testamenti sit verbum Dei; 2. quod ipsa sit incorrupta (ad eum modum, quo supra de Vulgata diximus); 3. quod habeamus verum et legitimum eius sensum. Intelligo autem haec de toto corpore doctrinae Christianae iuxta ea quae dixi supra ad disput. de Iud. Controv. §. 1. num. 6, 8.
Ad caput V.
Aliquas veras traditiones dari, Bellarm. hoc cap. ex Novo Testamento probat.
I. - Ex Ioan XVI. vers. 12. Multa habeo vobis dicere, quae non potestis portare modo. Et Ioan. ult. vers. 25. Sunt autem et alia multa, quae fecit Iesus. Et illa quae promittebat Dominus Ioan. xvi. vers. 12. se dicturum, dixit haud dubie post resurrectionem suam, ut Lucas testatur Actor. I. vers. 3., per dies 40. apparens eis, et loquens de regno Dei. At de gestis et verbis Domini post resurrectionem paucissima scribunt Evangelistae; Non est autem ullo modo credibile, Apostolos, qui illa viderant, et audierant, non tradidisse Ecclesiae. Amesius, cum omissis ceteris, solum verba sancti Ioannis recitasset, nec vim argumenti Bellarminiani ullatenus expressisset, mox incipit cum suo Witakero calumniari, dicendo: «Non magis ea dicta facere pro Pontificiis, ac pro antiquis haereticis; quia non magis isti quam illi possunt ostendere, illa quae praeter Scripturas tradunt, ea esse, quae tunc Dominus docere differebat: Neque possunt ullo modo probare, illa eadem non esse ab Apostolis scripta». Praeterea: «Nullam speciem consequentiae habet ista ratio: Ante Resurrectionem Apostoli quaedam non potuerunt portare, ergo postea illa non scripserunt». Resp. 1. Disparitas inter antiquos illos haereticos, qui verbo Christi (Multa habeo vobis dicere) abutebantur, et nos, luculenta est, quia traditiones, quas habet Ecclesia Catholica, eo ipso, quod illas habet ut divinitus per Apostolos acceptas, sanctae piaeque sunt, quaeque illustrissima habent suffragia a SS. Patribus et conciliis: secus illae haereticorum. 2. Numquid etiam istis verbis: Hoc corpus meum, utuntur Catholici ad transsubstantiationem, Lutherani ad impanationem, Sacramentarii ad figuram corporis Christi probandam? An ideo, quia duae istarum sententiarum sine dubio falsae et haereticae sunt, ideo tertia vera sententia, ex iis Christi verbis non debebit probari? 3. Nullo iure tenemur nos Calvinistis probare, ea quae «Christus Apostolis de regno Dei» (seu Ecclesiae regimine) «post resurrectionem locutus est», non esse eadem cum iis quae Apostoli scripsere. Ipsi potius oppositum ostendere tenentur, cum nil nisi scriptum verbum admittant. Ubi vero vel leviter simile aliquid scriptum? Praesumptio stat pro nobis, ut argumentum Bellarmini plane evincit.
II. - Ex I Corinth. XI. v. 2. Sicut tradidi vobis, praecepta mea tenetis. Et vers. 23. Accepi a Domino, quod et tradidi vobis. Et infra vers. 34. Cetera cum venero disponam. Certe praecepta haec de modo orandi et sumendi Eucharistiam, et «cetera disponenda a se», non inveniuntur scripta; aut assignent nobis loca Protestantes. Sanctus Chrysost. et Theophyl. in eum Pauli locum aperte notant: Apostolum loqui de praeceptis non scriptis. Amesius videns Witakerum et Iunium infeliciter effugia quaesisse, volendo positive ostendere, eadem quae Apostolus dixit, tradita postea scripto consignasse etc., cautius ipse acturus, onus probandi in nos Catholicos confert: «Nisi», inquit, «Pontificii possint demonstrare. 1. Omnia quae Apostolus praecepit Corinthiis, esse universaliter necessaria ad salutem. 2. Illa qui praecepit, et tradidit, nusquam esse scripta. 3. Se iam certo scire, quanam illa sint, quae Apostolus tradidit, et non scripsit; nihil possunt ex illis verbis extorquere in patrocinium suarum traditionum». Sed cur, quaeso? an quia ita placet Amesio? Sed quo iure exigit a nobis probationem, quibus est abunde satis, quod constet ex verbis Apostoli: Eum oretenus tradidisse Corinthiis, qua nusquam legimus? Asserenti incumbit probatio. In aeternum autem illi non ostendent, per illa «cetera disponenda» intelligi tantum leviora de ritibus, et non de Sacramentis, Sacrificio, Ministrorum ordinatione etc. Quam vero Amesius sui immemor est, cum supra th. 6. num. 3. asserebat: «Ioanni duodecies mandatum ut scribat. Quod autem de uno exprimitur, de ceteris intelligitur etc.» Hic tamen praecepta Apostolica Corinthiis data nolit ad alios pertinere.
III. — Tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram. Il Thessal. il. vers. 14. Unde sic arguit Bellarm. Apostolus mandat, ut traditiones etiam non scriptae observentur; ergo revera observandae sunt. Amesius: «Nulla species consequentia est in hac ratione: Apostolus Thessalonicenses quaedam docuit per sermonem, et quaedam per epistolam; ergo quaedam docuit necessaria, quae in nulla parte Scriptura continentur». Sit ita. Sed hac consequentia Amesii; illa prior Bellarmini est, qua hactenus stat infracta. Ex dictis ad cap. antec. constat, ne fieri quidem posse, ut omnia sine traditione in scripto habeantur, quae ad fidei doctrinam universae pertinent. Miser Amesius viderat, tot tamque multiplicia suorum eflugia a Gretsero valide praclusa, et SS. Basilium, Chrysost., Hier., ac pracipue Vincent. Latinens., etc., apertissime stare pro nobis, dum ex hoc loco Apostoli universe pronuntiant: «Eadem fide digna esse tam non scripta quam scripta; Utraque parem vim ad pietatem habere, et eum qui non scriptis contradicit, imprudentem ea damnare, qua in Evangelio necessaria ad salutem habentur etc.». Nihilominus maluit quoquo modo contradicere, quam apertae veritati manus dare.
IV. - Timoth. ultim. vers. 20. O Timothee depositum custodi; ubi nomine depositi non Scriptura sed traditio intelligitur, ut facile ex verbis Apostoli colligitur. Nam si loqueretur de verbis scriptis, non tam anxie commendaret depositum. Scriptura enim facile conservaretur in thecis, et a librariis: Apostolus autem vult servari per Spiritum S. in pectore Timothei. Et deinde non adderet: Haec commenda fidelibus, qui idonei erunt alios docere; sed diceret: Commenda librariis, ut multa exemplaria transcribant. Nec diceret: Quae audisti a me per multos testes; sed quae scripsi tibi. Videatur de hoc loco Commonitorium Vincentii Lirin. Amesius haec more suo facile enervavit, truncando et omittendo omnes probationes, ac loco responsi calumnias in Rom. Pontificem vibrando; addendo denique glossas textui Apostoli directe contrarias.
V. - Plura habens vobis scribere, nolui per chartam et atramentum, Epistol. II. Ioan. vers. 12. et III vers. 13. Hinc colligitur: Multa a Ioanne Apostolo dicta esse discipulis, et per discipulos Ecclesia universae, quae tamen scripta non sunt. Amesius: «Hac consequentia ratione concludere licet: nullam doctrinam in tota Scriptura contineri, quam Ioannes in duabus illis Epistolis posterioribus non exaravit. Non Scriptura tantum, sed et rationi vim faciunt, qui hunc in modum argumentantur». Sed certe Bellarmini collectio firma est. Si enim Apostolus multa dixit discipulis, quae non scripsit; ergo per oralem traditionem eos docuit, et nos per ipsos. Quomodo vero hinc pari ratione concludatur effatum Amesii, qui potest capere capiat. Ego sane facilius hinc colligerem, eum somniasse, aut quovis modo delirasse.
Ad caput VII.
Cum Bellarminus sacras traditiones, supra, ex Veteri et Novo Testamento abunde firmarit, easdem testimonii Patrum et Conciliorum, hisce duobus proximis, et infra cap. 11. denuo roborat. Ubi cum respondisset obiectionibus quas haeretici e Patribus petunt, tria posuit notatu digna, quae hoc loco referre opportunum erit. Unum: duplo esse plura ea testimonia, quae nos e Patribus pro traditionibus citavimus in contrarium. Alterum: nostra testimonia expresse docere de traditionibus non scriptis recipiendis; adeo ut haeretici, cum id negare non possent, passim verterentur in blasphemias: Testimonia autem ab eis adducta non proprie ad traditiones pertinere, sed per malas consequentias eo tandem ab adversariis detorqueri. Postremum est: adversarios evidentia testimoniorum convictos, aliquando fateri, a quibusdam Patribus traditiones esse defensas; nos autem adigi non posse, ut admittamus, ab ullo Patrum oppugnatas esse traditiones. Amesius his notationibus suaviter dissimulatis.
Th. 10. ait: 1. «Illud idem quod fuit probandum, est: Doctrinam aliquam necessariam esse, quae in Scripturis non continetur. Hoc autem testimoniis (Patrum et conciliorum) non probatur, nec probari potest». Resp.: Amesius hic infra th. 19. 20. et alibi passim in hoc cap. fraudulenter ludit aequivocatione vocis «necessaria doctrina». Cum enim Bellarmin. cap. 11. dixerit: (Ea quae sunt omnibus simpliciter scitu necessaria ad salutem, praedicasse Apostolos omnibus, et eadem quoque ab illis esse scripta) Amesius arripit ea verba, quasi de omnibus creditu necessariis pronuntiarentur. Est autem longa lataque disparitas inter haec et illa «necessaria». Nam priora sunt paucissima, et Symboli Apostolici, et Decalogi limites vix egrediuntur. Posteriora autem sunt plurima, omnia scilicet revelata, sive scripto, traditione ad nos transmissa, quae Catholici omnes implicite credunt, cum paucis illis explicite cognitis simul cum his assentiuntur. Et sic inter necessario (saltem implicite) credenda, sine dubio sunt etiam illa, quae aperte SS. Patres dicunt ex traditione recipienda esse.
2. Ait Amesius: «Veteres saepe traditiones approbant, quae in Scripturis continentur; praesertim si totidem verbis in Scripturis non exprimantur. Formulas quasdam verborum traditioni tribuunt, quorum sensum ex Scripturis ipsimet ostendunt. Maxima tamen ex parte ritus et caeremonias sine Scripturis receptas (de quibus non disputatur) per traditiones designant. In iis autem plus satis fuerunt faciles et liberales: secundum illud Hieronymi ad Lucifer: Unaquaeque provincia abundet in sensu suo, et praecepta maiorum, leges Apostolicas arbitretur. Cum tamen ex Scripturis iudicium ferunt, traditiones non scriptas plane damnant: sicut idem Hier. in Hagg. cap. 1.» Quae absque auctoritate et testimoniis Scripturae quasi traditione Apostolica reperiunt et confingunt, percutit gladius Dei. Resp.: Haec effugiola sunt perquam futilia, et vim testimoniorum e SS. Patribus, et Conciliis a Bellarm. allatorum nec tantillum laedunt. Nam esto, nomine traditionum apud Patres censeatur etiam Scripturae sensus ex traditione ecclesiastica habitus (quod vel maxime novis Evangelii interpretibus adversatur) itemque certae formulae verborum, ut ὁμοούσιος, θεοτόκος etc. Denique nonnulla, quae ad ritus potius, quam ad dogmata pertinere videntur: clarissimum tamen est, ex verbis sanctorum Basilii, Chrysostomi,Augustini etc., eos etiam loqui expresse, et quasi in actu signato de dogmatibus (ut patet vel exemplo Symboli Apostolici). Et quamvis de solis ritibus, verborum formulis, et sensu Scripturarum loquerentur, adhuc probaretur traditionum necessitas. Quisquis enim vel minimi eiusmodi ritus institutionem non niti auctoritate a Deo in Scripturis concessa contenderet, haeresis labe sine dubio sorderet.
Ad caput VIII.
Allata in prioribus capp. argumenta pro traditionibus, plane convincunt intentum, etiam pleraque seorsim. Quae vero hic sequuntur, sunt perquam probabiles rationes et coniecturae suasivae, non apodicticae; cum hac res a libero Dei decreto dependeat, qui si voluisset, sine dubio potuisset omnia revelata in scripto tradere ita perspicue, distincte et determinate, ut nulla posset oriri lis de vero verborum sensu. Excipimus tamen unicam et solam traditionem de ipsa tali canonica Scriptura. Illam enim ad hanc manifestandam necessario requiri, iam supra ostensum est; nisi quis vellet loco traditionis infallibilis fingere continua miracula, quae Scripturam illam redderent evidenter credibilem, ut dictam a Deo.
1. - Argumentum Bellarminus petit a consensu haereticorum in contemnendis traditionibus. Ut enim ex communi consensu SS. Patrum omnium aetatum, recipientium traditiones, colligimus, eas esse recipiendas: ita ex communi consensu haereticorum omnium aetatum reiicientium traditiones, colligimus, eas non esse reiiciendas. Perquam sane rationabilis coniectura, quam tamen explodit Amesius, 1. cum ait: «Perpendatur similis ratio: Haeretici omnium aetatum reiecerunt gentium idololatriam; ergo non est reiicienda».
Responsio: Non est haec similis, sed valde dispar ratio; qua non debet sumi a re in qua conveniunt haeretici cum Catholicis, sed in qua dissident. Deinde Amesius iterum truncavit Bellarmini verba, omittendo illud: Ex consensu Patrum in traditionibus recipiendis; alioquin statim patuisset sophisma.
2. ait Amesius: «Manifeste falsum est, omnes haereticos omnes traditiones reiecisse». Resp.: Neque hoc affirmavit Bellarminus, sed loquitur de omnium aetatum haereticis indefinite. Imo si sermo sit de traditionibus Catholica Ecclesiae, et non de fanaticis et fictitiis nec unus quidem forte nominabitur haereticus, qui illas omnes admiserit. Certe ipse S. Cyprianus, ut suum Anabaptismum tueretur, aliter id praestare nequivit, nisi a traditione ecclesiastica ad Scripturam provocando; ut recte observat Bellarm., frustra reclamante Witakero.
II. - Bellarm. argument. petitur ex more omnium gentium, Iudaeorum, Atheniensium, Spartanorum, Romanorum, etc. In iure civili et canonico vis eadem tribuitur legi scriptae, et consuetudini non scriptae. Ergo natura ipsa quasi clamare videtur, traditiones non scriptas vel necessarias, vel certe utilissimas esse. Qua Amesius de legibus antiquissimis Romanorum, et definitione legis ex iure canonico, etc., affert, disparata sunt, non nobis contraria. Etsi autem «mores gentium et profanorum hominum non semper consonent viis Dei»: in hoc tamen aperte conveniunt Gentes illae cum Ecclesia Dei, quod iure non scripto etiam gubernari queant, ut de facto contigisse patet supra ex dictis ad cap.
4. Certe gentes illae barbarae, que apud Irenaeum dicuntur «vixisse sine Scriptura optime in omni iustitia, castitate et sapientia etc.», omnibus Biblistis sine dubio longissime antecellebant; nec periclitabantur de scientia voluntatis divinae, ut Amesius suspicari videtur.
III. - Argument. Bellarminus petit ab Ecclesiae dignitate. Congruit enim ipsi ut sponsae Christi, ut habeat nonnulla sibi concredita, quorum cognitio non sit apud omnes pervulgata. Amesius: «Obiectio, inquit, ridicula simul et profana! Scriptura enim longe alia ratione est in Ecclesia, quam apud alios. Ecclesia est lex vitae, et ipsa vita Deuteron. XXXII. vers. 47. Praeterea Moyses expresse dicit: Legem scriptam fuisse sapientiam, prudentiam, et dignitatem Ecclesiae, supra omnes gentes ante oculos populorum, qui audirent eius statuta, Deuteronom. Iv. vers. 6.» Resp.: Non obiectio Bellarmini, sed responsio Amesii perquam ridicula est, quae praeter aequivocationem «Scripturae» nihil in recessu virium habet. Scriptura sacra, quoad characteres manu pictos eadem ratione est in Ecclesia, qua est apud quemvis Iudaeum, turcam, gentilem, haereticum, atheum: quoad interiorem autem medullam veri sensus, sine dubio est longe aliter in Ecclesia ac alibi, quia alibi nullo modo est. Iste autem longe alius modus quoad maximam partem habetur ex traditione ecclesiastica;extra quam iactari quidem potest, sed haberi universim et infallibiliter non potest. Nota etiam, Amesium, violente et contra sensum Moysis ex Deuter XXXII. vers. 47 dicere: Ecclesiam esse legem vita et ipsam vitam.
IV.- Bellarm. argument.: Dignitas multorum mysteriorum silentium requirit, nec decet, ut in Scripturis quae toti mundo leguntur, explicentur. Quae hic occinit Amesius, depulsa invenies infra ad cap. II. Resp.: ad 5. argumen. Contumelia blasphema, quas hic evomit in S. mysterium Missae, refutationem aliam non merentur, quam detestationem Sacramentariae haeresi debitam.