Libro Tobiae Amesius obiicit: «A Bellarmino ad incitas redacto sine ulla probabili ratione fingi duas Rhages», ut antilogia eius libri solvatur. Resp.: Si solutio Bellarmini (quae tamen sine incommodo sustineri potest, ut patet ex Gretsero p. 116.) minus placuit, cur non alteram vel acceptavit, vel refutavit Amesius, qua apud Serarium in comment. eius libri ostenditur ex profanis quoque scriptoribus, Aeliano, Curtio, Strabone etc. Ecbatanam, ubi habitabat Gabelus, etiam dictam esse Rhagam vel Rhages? Sed quid opus est immorari tricis istis, et antilogiis apparentibus expediendis, quae passim ab interpretibus SS. librorum dudum sunt extricatae? quales et istae, 1. de mendacio, quod Angelo Raphaeli tribuitur, 2. de commento magico, quo fumus cordis cuiusdam piscis dicitur extricare omne genus daemoniorum, 3. de domo Dei, quae falso dicitur cap. XIV. incensa vivente Tobia: «Ad haec, inquit Ames., et millia consultissimum visum Bellarmino nihil omnino respondere». Certius dixisset, de his et similibus ei visum est nihil proponere, tum quia non invenit ea obiecta libro Tobiae a Cacodoxis, tum quia obvia est eorum solutio ex interpp. Amesio autem consultissimum visum, de more cavillari, cum enervare non posset doctrinae Catholicae robur.