Summa contra Gentiles, Liber IV
Thomas Aquinas (1225–1274)
Summa contra Gentiles, sive de veritate catholicae fidei contra errores infidelium
First published 1918
The Summa contra Gentiles (1259-1265) is St Thomas Aquinas's great apologetic and missionary work. Liber IV of this edition reproduces the critical text of the Leonine Opera omnia, tomus XV (Rome, 1930), with the commentary of Franciscus de Sylvestris Ferrariensis printed with the text.
Caput I: Cap. 1
Caput II: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput III: Quod filius Dei sit Deus
Caput IV: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput VI: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VII: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VIII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput IX: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput X: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput XI: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XII: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XIII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIV: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XVI: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVIII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XIX: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur
Caput XXII: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum
Caput XXIII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti
Caput XXIV: Quod spiritus sanctus procedat a filio
Caput XXV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum
Caput XXVI: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus
Caput XXVII: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae
Caput XXVIII: De errore Photini circa incarnationem
Caput XXIX: De errore Manichaeorum circa incarnationem
Caput XXX: De errore Valentini circa incarnationem
Caput XXXI: De errore Apollinaris circa corpus Christi
Caput XXXII: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi
Caput XXXIII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam
Caput XXXIV: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem
Caput XXXV: Contra errorem Eutychetis
Caput XXXVI: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo
Caput XXXVII: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo
Caput XXXVIII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi
Caput XXXIX: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi
Caput XL: Obiectiones contra fidem incarnationis
Caput XLI: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei
Caput XLII: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei
Caput XLIII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta
Caput XLIV: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus
Caput XLV: Quod Christum decuit nasci ex virgine
Caput XLVI: Quod Christus natus est de spiritu sancto
Caput XLVII: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem
Caput XLVIII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam
Caput XLIX: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum
Caput L: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros
Caput LI: Obiectiones contra peccatum originale
Caput LII: Solutio obiectionum positarum
Caput LIII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari
Caput LIV: Quod conveniens fuit Deum incarnari
Caput LV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis
Caput LVI: De necessitate sacramentorum
Caput LVII: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis
Caput LVIII: De numero sacramentorum novae legis
Caput LIX: De Baptismo
Caput LX: De confirmatione
Caput LXI: De Eucharistia
Caput LXII: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae
Caput LXIII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi
Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci
Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium
Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis
Caput LXVII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis
Caput LXVIII: Solutio auctoritatis inductae
Caput LXIX: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum
Caput LXX: De sacramento poenitentiae. Et primo, quod homines post gratiam sacramentalem acceptam peccare possunt
Caput LXXI: Quod homo peccans post sacramentorum gratiam potest converti per gratiam
Caput LXXII: De necessitate poenitentiae et partium eius
Caput LXXIII: De sacramento extremae unctionis
Caput LXXIV: De sacramento ordinis
Caput LXXV: De distinctione ordinum
Caput LXXVI: De episcopali potestate: et quod in ea unus sit summus
Caput LXXVII: Quod per malos ministros sacramenta dispensari possunt
Caput LXXVIII: De sacramento matrimonii
Caput LXXIX: Quod per Christum resurrectio corporum sit futura
Caput LXXX: Obiectiones contra resurrectionem
Caput LXXXI: Solutio praemissarum obiectionum
Caput LXXXII: Quod homines resurgent immortales
Caput LXXXIII: Quod in resurgentibus non erit usus ciborum neque venereorum
Caput LXXXIV: Quod corpora resurgentium erunt eiusdem naturae
Caput LXXXV: Quod corpora resurgentium erunt alterius dispositionis
Caput LXXXVI: De qualitate corporum glorificatorum
Caput LXXXVII: De loco corporum glorificatorum
Caput LXXXVIII: De sexu et aetate resurgentium
Caput LXXXIX: De qualitate corporum resurgentium in damnatis
Caput XC: Quomodo substantiae incorporeae patiantur ab igne corporeo
Caput XCI: Quod animae statim post separationem a corpore poenam vel praemium consequuntur
Caput XCII: Quod animae sanctorum post mortem habent voluntatem immutabilem in bono
Caput XCIII: Quod animae malorum post mortem habent voluntatem immutabilem in malo
Caput XCIV: De immutabilitate voluntatis in animabus in Purgatorio detentis
Caput XCV: De immutabilitate voluntatis communiter in omnibus animabus post separationem a corpore
Caput XCVI: De finali iudicio
DE FINALI IUDICIO.
Ex praemissis igitur apparet quod duplex est retributio pro his quae homo in vita gerit: una secundum animam, quam aliquis percipit statim cum anima fuerit a corpore separata; alia vero retributio erit in resumptione corporum, secundum quod quidam impassibilia et gloriosa corpora, quidam vero passibilia resument et ignobilia. Et prima quidem retributio singillatim fit singulis, secundum quod divisim singuli moriuntur. Secunda autem retributio simul omnibus fiet, secundum quod omnes simul resurgent. Omnis autem retributio qua diversa redduntur secundum diversitatem meritorum, iudicium requirit. Necesse est ergo duplex esse iudicium: unum, quo divisim singulis quantum ad animam redditur poena vel praemium; aliud autem commune, secundum quod, quantum ad animam et corpus, reddetur omnibus simul quod meruerunt.
Et quia Christus sua humanitate, secundum quam passus est et resurrexit, nobis et resurrectionem et vitam aeternam promeruit; sibi competit illud commune iudicium, quo resurgentes vel praemiantur vel puniuntur. Propterea de eo dicitur Ioan. v: Potestatem dedit ei iudicium facere, quia Filius hominis est.
Oportet autem iudicium proportionale esse his de quibus iudicatur. Et quia finale iudicium erit de praemio vel poena visibilium corporum, conveniens est ut illud iudicium visibiliter agatur. Unde etiam Christus in forma humanitatis iudicabit, quam omnes possint videre, tam boni quam mali. Visio autem divinitatis eius beatos facit, ut in Tertio 1 est ostensum: unde a solis bonis poterit videri. Iudicium autem animarum, quia de invisibilibus est, invisibiliter agitur.
Licet autem Christus in illo finali iudicio auctoritatem habeat iudicandi, iudicabunt tamen simul cum illo, velut iudicis assessores, qui ei prae ceteris adhaeserunt, scilicet Apostoli, quibus dictum est, Matth. xix: Vos qui secuti estis me, sedebitis super sedes iudicantes duodecim tribus Israel: quae promissio etiam ad illos extenditur, qui Apostolorum vestigia imitantur.