Summa contra Gentiles, Liber IV

Thomas Aquinas

Summa contra Gentiles, Liber IV

Thomas Aquinas (1225–1274)

Summa contra Gentiles, sive de veritate catholicae fidei contra errores infidelium

First published 1918

The Summa contra Gentiles (1259-1265) is St Thomas Aquinas's great apologetic and missionary work. Liber IV of this edition reproduces the critical text of the Leonine Opera omnia, tomus XV (Rome, 1930), with the commentary of Franciscus de Sylvestris Ferrariensis printed with the text.


Caput I: Cap. 1

Caput II: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis

Caput III: Quod filius Dei sit Deus

Caput IV: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio

Caput V: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio

Caput VI: De opinione Arii circa filium Dei

Caput VII: Improbatio opinionis Arii de filio Dei

Caput VIII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat

Caput IX: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii

Caput X: Rationes contra generationem et processionem divinam

Caput XI: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis

Caput XII: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia

Caput XIII: Quod non est nisi unus filius in divinis

Caput XIV: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam

Caput XV: De spiritu sancto, quod sit in divinis

Caput XVI: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam

RATIONES EX QUIBUS ALIQUI SPIRITUM SANCTUM EXISTIMAVERUNT ESSE CREATURAM.

Opinati sunt autem quidam Spiritum Sanctum creaturam esse, aliis creaturis excelsiorem: ad cuius assertionem Sacrae Scripturae testimoniis utebantur. Dicitur enim Amos IV 13, secundum litteram Septuaginta: Ecce, formans montes, et creans spiritum, et annuntians homini verbum eius. Et Zach. XII 1: Dicit Dominus, extendens caelum, et fundans terram, et creans spiritum hominis in eo. Videtur igitur quod Spiritus Sanctus sit creatura.

Adhuc. Dicit Dominus, Ioan. XVI 13, de Spiritu Sancto loquens: Non loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur: ex quo videtur quod nihil ultroneae potestatis auctoritate loquatur, sed iubenti per ministerium famuletur; loqui enim quae quis audit, famulantis esse videtur. Videtur igitur Spiritus Sanctus esse creatura Deo subiecta.

Item. Mitti inferioris esse videtur: cum in mittente importetur auctoritas. Spiritus autem Sanctus a Patre et Filio mittitur. Dicit enim Dominus, Ioan. XIV 26: Paraclitus Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia; et Ioan. XV 26: Cum venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre. Spiritus ergo Sanctus et Patre et Filio minor esse videtur.

Adhuc. Scriptura divina, Filium Patri associans in his quae divinitatis esse videntur, de Spiritu Sancto mentionem non facit: ut patet Matth. XI 27, cum Dominus dicit: Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, de Spiritu Sancto mentione non facta. Et Ioan. XVII 3 dicitur: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti, Iesum Christum, ubi etiam de Spiritu Sancto mentio non fit. Apostolus etiam, ad Rom. I 7, dicit: Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo; et I ad Cor. VIII 6: Nobis unus Deus Pater, ex quo omnia et nos in illo, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum; in quibus etiam nihil de Spiritu Sancto dicitur. Videtur igitur Spiritus Sanctus Deus non esse.

Amplius. Omne quod movetur creatum est: ostensum est enim in Primo Deum immobilem esse. Spiritui autem Sancto Scriptura divina motum attribuit. Dicitur enim Gen. I 2: Spiritus Domini ferebatur super aquas. Et Ioel. II 28: Effundam de spiritu meo super omnem carnem. Videtur igitur Spiritus Sanctus creatura esse.

Praeterea. Omne quod potest augeri vel dividi, mutabile est et creatum. Haec autem Spiritui Sancto in Scripturis Sacris attribui videntur. Dicit enim Dominus, Num. XI 16, 17, ad Moysen: Congrega mihi septuaginta viros de senioribus Israel, et auferam de spiritu tuo, tradamque eis. Et IV Reg. II 9, 10, dicitur quod Eliseus ab Elia petiit, Obsecro quod fiat spiritus tuus duplex in me, et Elias respondit, Si videris quando tollar a te, erit quod petisti. Videtur ergo Spiritus Sanctus esse mutabilis, et non esse Deus.

Item. In Deum tristitia cadere non potest: cum tristitia passio quaedam sit, Deus autem impassibilis est. Cadit autem tristitia in Spiritum Sanctum. Unde Apostolus dicit, Ephes. IV 30: Nolite contristare Spiritum Sanctum Dei. Et Isaiae LXIII 10 dicitur: Ipsi ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt Spiritum Sanctum eius. Videtur igitur Spiritus Sanctus Deus non esse.

Adhuc. Deo non convenit orare, sed magis orari. Spiritui autem Sancto orare convenit: dicitur enim ad Rom. VIII 26: Ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Spiritus ergo Sanctus non esse Deus videtur.

Amplius. Nullus congrue donat nisi id cuius habet dominium. Sed Deus Pater dat Spiritum Sanctum, et similiter Filius. Dicit enim Dominus, Lucae XI 13: Pater vester de caelo dabit Spiritum bonum petentibus se; et Act. V 32, Petrus dicit quod Deus Spiritum Sanctum dedit obedientibus sibi. Ex his igitur videtur quod Spiritus Sanctus Deus non sit.

Item. Si Spiritus Sanctus verus Deus est, oportet quod naturam divinam habeat: et sic, cum Spiritus Sanctus a Patre procedat, ut dicitur Ioan. XV 26, necesse est quod ab eo naturam divinam accipiat. Quod autem accipit naturam eius a quo producitur, ab eo generatur: proprium enim est geniti ut in similem speciem sui principii producatur. Spiritus ergo Sanctus genitus erit, et per consequens Filius. Quod sanae fidei repugnat.

Praeterea. Si Spiritus Sanctus naturam divinam a Patre accipit et non quasi genitus, oportet divinam naturam duobus modis communicari: scilicet per modum generationis, quo procedit Filius; et per illum modum quo procedit Spiritus Sanctus. Hoc autem uni naturae competere non videtur, ut duobus modis communicetur, si quis universas naturas inspiciat. Oportet igitur, ut videtur, cum Spiritus Sanctus naturam per generationem non accipiat, quod nullo modo accipiat eam. Et sic videtur non esse verus Deus.

Fuit autem haec positio Arii, qui Filium et Spiritum Sanctum dixit esse creaturas: Filium tamen maiorem Spiritu Sancto, et Spiritum Sanctum eius ministrum; sicut et Filium minorem Patre esse dicebat. - Quem etiam quantum ad Spiritum Sanctum secutus est Macedonius, qui de Patre et Filio recte sensit quod unius eiusdemque substantiae sint, sed hoc de Spiritu Sancto credere noluit, creaturam eum esse dicens. Unde quidam Macedonianos Semiarianos vocant: eo quod cum Arianis in parte conveniunt, et in parte differunt ab eisdem.

Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit verus Deus

Caput XVIII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona

Caput XIX: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur

Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae

Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur

Caput XXII: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum

Caput XXIII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti

Caput XXIV: Quod spiritus sanctus procedat a filio

Caput XXV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum

Caput XXVI: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus

Caput XXVII: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae

Caput XXVIII: De errore Photini circa incarnationem

Caput XXIX: De errore Manichaeorum circa incarnationem

Caput XXX: De errore Valentini circa incarnationem

Caput XXXI: De errore Apollinaris circa corpus Christi

Caput XXXII: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi

Caput XXXIII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam

Caput XXXIV: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem

Caput XXXV: Contra errorem Eutychetis

Caput XXXVI: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo

Caput XXXVII: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo

Caput XXXVIII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi

Caput XXXIX: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi

Caput XL: Obiectiones contra fidem incarnationis

Caput XLI: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei

Caput XLII: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei

Caput XLIII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta

Caput XLIV: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus

Caput XLV: Quod Christum decuit nasci ex virgine

Caput XLVI: Quod Christus natus est de spiritu sancto

Caput XLVII: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem

Caput XLVIII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam

Caput XLIX: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum

Caput L: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros

Caput LI: Obiectiones contra peccatum originale

Caput LII: Solutio obiectionum positarum

Caput LIII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari

Caput LIV: Quod conveniens fuit Deum incarnari

Caput LV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis

Caput LVI: De necessitate sacramentorum

Caput LVII: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis

Caput LVIII: De numero sacramentorum novae legis

Caput LIX: De Baptismo

Caput LX: De confirmatione

Caput LXI: De Eucharistia

Caput LXII: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae

Caput LXIII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi

Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci

Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium

Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis

Caput LXVII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis

Caput LXVIII: Solutio auctoritatis inductae

Caput LXIX: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum

Caput LXX: De sacramento poenitentiae. Et primo, quod homines post gratiam sacramentalem acceptam peccare possunt

Caput LXXI: Quod homo peccans post sacramentorum gratiam potest converti per gratiam

Caput LXXII: De necessitate poenitentiae et partium eius

Caput LXXIII: De sacramento extremae unctionis

Caput LXXIV: De sacramento ordinis

Caput LXXV: De distinctione ordinum

Caput LXXVI: De episcopali potestate: et quod in ea unus sit summus

Caput LXXVII: Quod per malos ministros sacramenta dispensari possunt

Caput LXXVIII: De sacramento matrimonii

Caput LXXIX: Quod per Christum resurrectio corporum sit futura

Caput LXXX: Obiectiones contra resurrectionem

Caput LXXXI: Solutio praemissarum obiectionum

Caput LXXXII: Quod homines resurgent immortales

Caput LXXXIII: Quod in resurgentibus non erit usus ciborum neque venereorum

Caput LXXXIV: Quod corpora resurgentium erunt eiusdem naturae

Caput LXXXV: Quod corpora resurgentium erunt alterius dispositionis

Caput LXXXVI: De qualitate corporum glorificatorum

Caput LXXXVII: De loco corporum glorificatorum

Caput LXXXVIII: De sexu et aetate resurgentium

Caput LXXXIX: De qualitate corporum resurgentium in damnatis

Caput XC: Quomodo substantiae incorporeae patiantur ab igne corporeo

Caput XCI: Quod animae statim post separationem a corpore poenam vel praemium consequuntur

Caput XCII: Quod animae sanctorum post mortem habent voluntatem immutabilem in bono

Caput XCIII: Quod animae malorum post mortem habent voluntatem immutabilem in malo

Caput XCIV: De immutabilitate voluntatis in animabus in Purgatorio detentis

Caput XCV: De immutabilitate voluntatis communiter in omnibus animabus post separationem a corpore

Caput XCVI: De finali iudicio

Caput XCVII: De statu mundi post iudicium

↑ Top of work