Summa contra Gentiles, Liber IV

Thomas Aquinas

Summa contra Gentiles, Liber IV

Thomas Aquinas (1225–1274)

Summa contra Gentiles, sive de veritate catholicae fidei contra errores infidelium

First published 1918

The Summa contra Gentiles (1259-1265) is St Thomas Aquinas's great apologetic and missionary work. Liber IV of this edition reproduces the critical text of the Leonine Opera omnia, tomus XV (Rome, 1930), with the commentary of Franciscus de Sylvestris Ferrariensis printed with the text.


Caput I: Cap. 1

Caput II: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis

Caput III: Quod filius Dei sit Deus

Caput IV: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio

Caput V: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio

Caput VI: De opinione Arii circa filium Dei

Caput VII: Improbatio opinionis Arii de filio Dei

Caput VIII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat

Caput IX: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii

Caput X: Rationes contra generationem et processionem divinam

Caput XI: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis

Caput XII: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia

Caput XIII: Quod non est nisi unus filius in divinis

Caput XIV: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam

Caput XV: De spiritu sancto, quod sit in divinis

Caput XVI: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam

Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit verus Deus

QUOD SPIRITUS SANCTUS SIT VERUS DEUS.

Ostenditur autem evidentibus Scripturae testimoniis quod Spiritus Sanctus sit Deus. Nulli enim templum consecratur nisi Deo: unde et in Psalmo dicitur: Deus in templo sancto suo. Deputatur autem templum Spiritui Sancto: dicit enim Apostolus, I ad Cor. vi¹⁹: An nescitis quoniam membra vestra templum sunt Spiritus Sancti? Spiritus ergo Sanctus Deus est. Et praecipue cum membra nostra, quae templum Spiritus Sancti esse dicit, sint membra Christi: nam supra praemiserat: Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Inconveniens autem esset, cum Christus sit verus Deus, ut ex superioribus patet, quod membra Christi templum Spiritus Sancti essent, nisi Spiritus Sanctus Deus esset.

Item. A sanctis latriae servitus non nisi vero Deo exhibetur: dicitur enim Deut. vi¹³: Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies. Serviunt autem sancti Spiritui Sancto: dicit enim Apostolus, Philipp. iii³: Nos sumus circumcisio, qui Spiritui Deo servimus. Et licet quidam libri habeant, qui spiritu Domini servimus, tamen graeci libri, et antiquiores latini, habent, Qui Spiritui Deo servimus. Et ex ipso graeco apparet quod hoc de servitute latriae intelligendum est, quae soli Deo debetur. Est igitur Spiritus Sanctus verus Deus, cui latria debetur.

Adhuc. Sanctificare homines proprium Dei opus est: dicitur enim Levit. xxii³²: Ego Dominus, qui sanctifico vos. Est autem Spiritus Sanctus qui sanctificat: dicit enim Apostolus, I Cor. vi¹¹:

Abluti estis, sanctificati estis, iustificati estis, in nomine Domini nostri Iesu Christi, et in Spiritu Dei nostri; et II ad Thess. II¹³, dicitur: Elegit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis. Oportet igitur Spiritum Sanctum Deum esse.

Amplius. Sicut vita naturae corporis est per animam, ita vita iustitiae ipsius animae est per Deum: unde Dominus dicit, Ioan. VI⁵⁸: Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem, et qui manducat me, et ipse vivet propter me. Huiusmodi autem vita est per Spiritum Sanctum: unde ibidem subditur: Spiritus est qui vivificat; et ad Rom. VIII¹³, dicit Apostolus: Si Spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Spiritus ergo Sanctus divinae naturae est.

Praeterea. Dominus, in argumentum suae divinitatis contra Iudaeos, qui sustinere non poterant ut se Deo aequalem faceret, asserit in se esse resuscitandi virtutem: dicens, Ioan. v²¹: Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Virtus autem resuscitativa ad Spiritum Sanctum pertinet: dicit enim Apostolus, Rom. VIII¹¹: Si Spiritus eius qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum eius in vobis. Spiritus ergo Sanctus est divinae naturae.

Item. Creatio solius Dei opus est, ut supra ostensum est. Pertinet autem creatio ad Spiritum Sanctum: dicitur enim in Psalmo: Emitte Spiritum tuum, et creabuntur; et Iob XXXIII⁴, dicitur: Spiritus Dei fecit me; et Eccli. I⁹, dicitur de Deo: Ipse creavit illam, scilicet sapientiam, Spiritu Sancto. Est ergo Spiritus Sanctus divinae naturae.

Adhuc. Apostolus dicit, I ad Cor. II¹⁰, ¹¹: Spiritus omnia scrutatur, etiam profunda Dei. Quis enim scit quae sunt hominis nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Ita et quae Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei. Comprehendere autem omnia profunda Dei non est alicuius creaturae: quod patet ex hoc quod Dominus dicit, Matth. XI²⁷: Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius. Et Isaiae XXIV¹⁶, ex persona Dei, dicitur: Secretum meum mihi. Ergo Spiritus Sanctus non est creatura.

Praeterea. Secundum praedictam Apostoli comparationem, Spiritus Sanctus se habet ad Deum sicut spiritus hominis ad hominem. Spiritus autem hominis intrinsecus est homini, et non est extraneae naturae ab ipso, sed est aliquid eius. Igitur et Spiritus Sanctus non est naturae extraneae a Deo.

Amplius. Si quis conferat verba Apostoli praemissa verbis Isaiae Prophetae, manifeste percipiet Spiritum Sanctum Deum esse. Dicitur enim Isaiae LXIV⁴: Oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti expectantibus te. Quae quidem verba Apostolus cum introduxisset, subiungit verba praemissa, scilicet quod Spiritus scrutatur profunda Dei. Unde manifestum est quod Spiritus Sanctus illa profunda Dei cognoscit quae praeparavit expectantibus eum. Si ergo haec nullus vidit praeter Deum, ut Isaias dicit, manifestum est Spiritum Sanctum Deum esse.

Item. Isaiae VI⁸, ⁹ dicitur: Audivi vocem Dei dicentis, Quem mittam, et quis ibit nobis? Et dixi, Ecce ego sum, mitte me. Et dixit, Vade, et dices populo huic, Audite audientes et nolite intelligere. Haec autem verba Paulus Spiritui Sancto attribuit: unde dicitur Act. ult., quod Paulus dixit Iudaeis: Bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam Prophetam dicens: Vade ad populum istum, et dic ad eos, Aure audietis et non intelligetis. Manifestum est ergo Spiritum Sanctum Deum esse.

Adhuc. Ex Sacris Scripturis apparet Deum esse qui locutus est per prophetas: dicitur enim Num. XII⁶, ex ore Dei: Si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum; et in Psalmo dicitur: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Manifeste autem ostenditur Spiritum Sanctum locutum esse in prophetis. Dicitur enim Act. I¹⁶: Oportet enim impleri Scripturam quam praedixit Spiritus Sanctus per os David. Et Matth. XXII, Dominus dicit: Quomodo dicunt scribae Christum filium David esse? Ipse enim dicebat in Spiritu Sancto: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis. Et II Pet. I²¹ dicitur: Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines. Manifeste ergo ex Scripturis colligitur Spiritum Sanctum Deum esse.

Item. Revelatio mysteriorum proprium opus Dei ostenditur in Scripturis: dicitur enim Dan. II²⁸: Est Deus in caelo revelans mysteria. Mysteriorum autem revelatio opus Spiritus Sancti ostenditur: dicitur enim I ad Cor. II¹⁰: Nobis revelavit Deus per Spiritum suum; et XIV² dicitur: Spiritus loquitur mysteria. Spiritus ergo Sanctus Deus est.

Praeterea. Interius docere proprium opus Dei est: dicitur enim in Psalmo de Deo: Qui docet hominem scientiam; et Dan. II²¹: Dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam. Hoc autem proprium opus Spiritus Sancti esse manifestum est: dicit enim Dominus, Ioan. XIV²⁶: Paraclitus Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia. Spiritus ergo Sanctus est divinae naturae.

Adhuc. Quorum est eadem operatio, oportet esse eandem naturam. Est autem eadem operatio Filii et Spiritus Sancti. Quod enim Christus in sanctis loquatur, Apostolus ostendit, II ad Cor. ult., dicens: An experimentum quaeritis eius qui in me loquitur, Christus? Hoc etiam opus Spiritus Sancti esse manifeste apparet: dicitur enim Matth. x²⁰: Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Est ergo eadem natura Filii et Spiritus Sancti, et per consequens Patris: cum ostensum sit Patrem et Filium unam esse naturam.

Amplius. Inhabitare mentes sanctorum proprium Dei est: unde Apostolus dicit, II ad Cor. vi¹⁶: Vos estis templum Dei vivi: sicut dicit Dominus, Quoniam inhabitabo in illis. Hoc autem idem Apostolus Spiritui Sancto attribuit: dicit enim, I ad Cor. iii¹⁶: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Sanctus habitat in vobis? Est ergo Spiritus Sanctus Deus.

Item. Esse ubique proprium Dei est, qui dicit Ier. xxiii²⁴: Caelum et terram ego impleo. Hoc Spiritui Sancto convenit. Dicitur enim Sap. I⁷: Spiritus Domini replevit orbem terrarum; et in Psalmo: Quo ibo a Spiritu tuo? Et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in caelum, tu illic es, etc. Dominus etiam discipulis dicit, Act. I⁸: Accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Ierusalem, et in omni Iudaea et Samaria, et usque ad ultimum terrae. Ex quo patet quod Spiritus Sanctus ubique est, qui ubicumque existentes inhabitat. Spiritus ergo Sanctus Deus est.

Praeterea. Expresse in Scriptura Spiritus Sanctus Deus nominatur. Dicit enim Petrus, Act. v³: Anania, cur tentavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto? Et postea subdit: Non es mentitus hominibus, sed Deo. Spiritus ergo Sanctus est Deus.

Item. I ad Cor. xiv² dicitur: Qui loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo: nemo enim audit, Spiritus autem loquitur mysteria: ex quo dat intelligere quod Spiritus Sanctus loquebatur in his qui variis linguis loquebantur. Postmodum autem dicit: In lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic, et nec sic exaudiet me, dicit Dominus. Spiritus ergo Sanctus, qui loquitur mysteria diversis labiis et linguis, Deus est.

Adhuc. Post pauca subdit: Si omnes prophetent, intret autem quis infidelis vel idiota, convincitur ab omnibus, diiudicatur ab omnibus: occulta enim cordis eius manifesta fiunt, et ita, cadens in faciem, adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit. Patet autem per id quod praemisit, quod Spiritus loquitur mysteria, quod manifestatio occultorum cordis a Spiritu Sancto sit. Quod est proprium divinitatis signum: dicitur enim Ierem. xvii⁹.¹⁰: Pravum est cor hominis et inscrutabile: quis cognoscet illud? Ego Dominus, scrutans corda et probans renes. Unde ex hoc indicio etiam infidelis perpendere dicitur quod ille qui haec occulta cordium loquitur, sit Deus. Ergo Spiritus Sanctus Deus est.

Item. Parum post dicit: Spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt: non enim est dissensionis Deus, sed pacis. Gratiae autem prophetarum, quas spiritus prophetarum nominavit, a Spiritu Sancto sunt. Spiritus ergo Sanctus, qui huiusmodi gratias sic distribuit ut ex eis non dissensio, sed pax sequatur, Deus esse ostenditur in hoc quod dicit, Non est dissensionis Deus, sed pacis.

Amplius. Adoptare in filios Dei non potest esse opus alterius nisi Dei. Nulla enim creatura spiritualis dicitur filius Dei per naturam, sed per adoptionis gratiam: unde et hoc opus Filio Dei, qui verus Deus est, Apostolus attribuit, ad Gal. iv⁴.⁵, dicens: Misit Deus Filium suum, ut adoptionem filiorum reciperemus. Spiritus autem Sanctus est adoptionis causa: dicit enim Apostolus, ad Rom. viii¹⁵: Accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater. Ergo Spiritus Sanctus non est creatura, sed Deus.

Item. Si Spiritus Sanctus non est Deus, oportet quod sit aliqua creatura. Planum est autem quod non est creatura corporalis. - Nec etiam spiritualis. Nulla enim creatura spirituali creaturae infunditur: cum creatura non sit participabilis sed magis participans. Spiritus autem Sanctus infunditur sanctorum mentibus, quasi ab eis participatus: legitur enim et Christus eo plenus fuisse, et etiam Apostoli. Non est ergo Spiritus Sanctus creatura, sed Deus.

Si quis autem dicat praedicta opera, quae sunt Dei, Spiritui Sancto attribui non per auctoritatem ut Deo, sed per ministerium quasi creaturae: - expresse hoc esse falsum apparet ex his quae Apostolus dicit, I Cor. xii⁶, dicens: Divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus; et postea, connumeratis diversis donis Dei, subdit: Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. Ubi manifeste expressit Spiritum Sanctum Deum esse: tum ex eo quod Spiritum Sanctum operari dicit quae supra dixerat Deum operari; tum ex hoc quod eum pro suae voluntatis arbitrio operari confitetur. Manifestum est igitur Spiritum Sanctum Deum esse.

Caput XVIII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona

Caput XIX: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur

Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae

Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur

Caput XXII: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum

Caput XXIII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti

Caput XXIV: Quod spiritus sanctus procedat a filio

Caput XXV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum

Caput XXVI: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus

Caput XXVII: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae

Caput XXVIII: De errore Photini circa incarnationem

Caput XXIX: De errore Manichaeorum circa incarnationem

Caput XXX: De errore Valentini circa incarnationem

Caput XXXI: De errore Apollinaris circa corpus Christi

Caput XXXII: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi

Caput XXXIII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam

Caput XXXIV: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem

Caput XXXV: Contra errorem Eutychetis

Caput XXXVI: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo

Caput XXXVII: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo

Caput XXXVIII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi

Caput XXXIX: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi

Caput XL: Obiectiones contra fidem incarnationis

Caput XLI: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei

Caput XLII: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei

Caput XLIII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta

Caput XLIV: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus

Caput XLV: Quod Christum decuit nasci ex virgine

Caput XLVI: Quod Christus natus est de spiritu sancto

Caput XLVII: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem

Caput XLVIII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam

Caput XLIX: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum

Caput L: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros

Caput LI: Obiectiones contra peccatum originale

Caput LII: Solutio obiectionum positarum

Caput LIII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari

Caput LIV: Quod conveniens fuit Deum incarnari

Caput LV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis

Caput LVI: De necessitate sacramentorum

Caput LVII: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis

Caput LVIII: De numero sacramentorum novae legis

Caput LIX: De Baptismo

Caput LX: De confirmatione

Caput LXI: De Eucharistia

Caput LXII: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae

Caput LXIII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi

Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci

Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium

Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis

Caput LXVII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis

Caput LXVIII: Solutio auctoritatis inductae

Caput LXIX: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum

Caput LXX: De sacramento poenitentiae. Et primo, quod homines post gratiam sacramentalem acceptam peccare possunt

Caput LXXI: Quod homo peccans post sacramentorum gratiam potest converti per gratiam

Caput LXXII: De necessitate poenitentiae et partium eius

Caput LXXIII: De sacramento extremae unctionis

Caput LXXIV: De sacramento ordinis

Caput LXXV: De distinctione ordinum

Caput LXXVI: De episcopali potestate: et quod in ea unus sit summus

Caput LXXVII: Quod per malos ministros sacramenta dispensari possunt

Caput LXXVIII: De sacramento matrimonii

Caput LXXIX: Quod per Christum resurrectio corporum sit futura

Caput LXXX: Obiectiones contra resurrectionem

Caput LXXXI: Solutio praemissarum obiectionum

Caput LXXXII: Quod homines resurgent immortales

Caput LXXXIII: Quod in resurgentibus non erit usus ciborum neque venereorum

Caput LXXXIV: Quod corpora resurgentium erunt eiusdem naturae

Caput LXXXV: Quod corpora resurgentium erunt alterius dispositionis

Caput LXXXVI: De qualitate corporum glorificatorum

Caput LXXXVII: De loco corporum glorificatorum

Caput LXXXVIII: De sexu et aetate resurgentium

Caput LXXXIX: De qualitate corporum resurgentium in damnatis

Caput XC: Quomodo substantiae incorporeae patiantur ab igne corporeo

Caput XCI: Quod animae statim post separationem a corpore poenam vel praemium consequuntur

Caput XCII: Quod animae sanctorum post mortem habent voluntatem immutabilem in bono

Caput XCIII: Quod animae malorum post mortem habent voluntatem immutabilem in malo

Caput XCIV: De immutabilitate voluntatis in animabus in Purgatorio detentis

Caput XCV: De immutabilitate voluntatis communiter in omnibus animabus post separationem a corpore

Caput XCVI: De finali iudicio

Caput XCVII: De statu mundi post iudicium

↑ Top of work