Summa contra Gentiles, Liber IV
Thomas Aquinas (1225–1274)
Summa contra Gentiles, sive de veritate catholicae fidei contra errores infidelium
First published 1918
The Summa contra Gentiles (1259-1265) is St Thomas Aquinas's great apologetic and missionary work. Liber IV of this edition reproduces the critical text of the Leonine Opera omnia, tomus XV (Rome, 1930), with the commentary of Franciscus de Sylvestris Ferrariensis printed with the text.
Caput I: Cap. 1
Caput II: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput III: Quod filius Dei sit Deus
Caput IV: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput VI: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VII: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VIII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput IX: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput X: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput XI: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XII: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XIII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIV: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XVI: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVIII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XIX: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur
Caput XXII: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum
Caput XXIII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti
Caput XXIV: Quod spiritus sanctus procedat a filio
Caput XXV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum
Caput XXVI: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus
Caput XXVII: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae
Caput XXVIII: De errore Photini circa incarnationem
Caput XXIX: De errore Manichaeorum circa incarnationem
Caput XXX: De errore Valentini circa incarnationem
Caput XXXI: De errore Apollinaris circa corpus Christi
Caput XXXII: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi
Caput XXXIII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam
Caput XXXIV: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem
Caput XXXV: Contra errorem Eutychetis
Caput XXXVI: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo
Caput XXXVII: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo
Caput XXXVIII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi
Caput XXXIX: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi
Caput XL: Obiectiones contra fidem incarnationis
OBIECTIONES CONTRA FIDEM INCARNATIONIS.
Sed contra hanc Catholicae fidei sententiam plures difficultates concurrunt, propter quas adversarii fidei Incarnationem impugnant1.
Ostensum est enim in Primo libro2 quod Deus neque corpus est, neque virtus in corpore. Si autem carnem assumpsit, sequitur quod vel sit mutatus in corpus, vel quod sit virtus in corpore, post incarnationem. Impossibile igitur videtur Deum fuisse incarnatum.
Item. Omne quod acquirit novam naturam, est substantiali mutationi subiectum: secundum hoc enim aliquid generatur, quod naturam aliquam acquirit. Si igitur hypostasis Filii Dei fiat de novo subsistens in natura humana, videtur quod esset substantialiter mutata.
Adhuc. Nulla hypostasis alicuius naturae extenditur extra naturam illam: quin potius natura invenitur extra hypostasim, utpote multas hypostases sub se habens. Si igitur hypostasis Filii Dei sit per incarnationem facta hypostasis humanae naturae, sequitur quod Filius Dei non sit ubique post incarnationem: cum humana natura ubique non sit.
Amplius. Rei unius et eiusdem non est nisi unum quod quid est: hoc enim significat substantiam rei, quae unius una est. Sed natura cuiuslibet rei est quod quid est eius: natura enim rei est quam significat definitio3. Impossibile est igitur, ut videtur, quod una hypostasis in duabus naturis subsistat.
Praeterea. In his quae sunt sine materia, non potest esse aliud quidditas rei et res, ut supra4 ostensum est. Et hoc praecipue in Deo, qui est non solum sua quidditas, sed etiam suum esse5. Sed humana natura non potest esse idem quod divina hypostasis. Ergo impossibile esse videtur quod divina hypostasis subsistat in humana natura.
Item. Natura est simplicior et formalior hypostasi quae in ea subsistit: nam per additionem alicuius materialis natura communis individuatur ad hanc hypostasim. Si igitur divina hypostasis subsistat in humana natura, videtur sequi quod humana natura sit simplicior et formalior quam divina hypostasis. Quod est omnino impossibile.
Adhuc. In his solum quae sunt ex materia et forma composita, differre invenitur singulare et quidditas eius: ex eo quod singulare est individuatum per materiam designatam, quae in quidditate et natura speciei non includitur; in signatione enim Socratis includitur haec materia, non autem in ratione humanae naturae. Omnis igitur hypostasis in natura humana subsistens est constituta per materiam signatam. Quod de divina hypostasi dici non potest. Non est igitur possibile, ut videtur, quod hypostasis Verbi Dei subsistat in humana natura.
Amplius. Anima et corpus in Christo non fuerunt minoris virtutis quam in aliis hominibus. Sed in aliis hominibus ex sua unione constituunt suppositum, hypostasim et personam. Igitur in Christo ex unione animae et corporis constituitur suppositum, hypostasis et persona. Non autem suppositum, hypostasis et persona Dei Verbi, quae est aeterna. Igitur in Christo est aliud suppositum, hypostasis et persona, praeter suppositum, hypostasim et personam Dei Verbi, ut videtur.
Praeterea. Sicut ex anima et corpore constituitur humana natura in communi, ita ex hac anima et ex hoc corpore constituitur hic homo, quod est hypostasis hominis. Sed in Christo fuit haec anima et hoc corpus. Igitur ex eorum unione constituta est hypostasis, ut videtur. Et sic idem quod prius.
Item. Hic homo qui est Christus, prout consideratur ex anima solum et carne consistens, est quaedam substantia. Non autem universalis. Ergo particularis. Ergo est hypostasis.
Adhuc. Si idem est suppositum humanae et divinae naturae in Christo, oportet quod de intellectu hominis qui est Christus, sit hypostasis divina. Non autem est de intellectu aliorum hominum. Homo igitur aequivoce de Christo dicetur et aliis. Et sic non erit eiusdem speciei nobiscum.
Amplius. In Christo tria inveniuntur, ut ex dictis6 patet: scilicet corpus, anima et divinitas. Anima autem, cum sit nobilior corpore, non est suppositum corporis, sed magis forma eius. Neque igitur id quod est divinum, est suppositum humanae naturae, sed magis formaliter se habet ad ipsam.
Praeterea. Omne quod advenit alicui post esse completum, advenit ei accidentaliter. Sed, cum Verbum Dei sit ab aeterno, manifestum est quod caro assumpta advenit ei post esse completum. Igitur advenit ei accidentaliter.
Sexto: quia natura humana esset simplicior et formalior divina hypostasi. Natura enim simplicior et formalior est hypostasi quae in ea subsistit.
Septimo: quia omnis hypostasis in humana natura subsistens est constituta per materiam signatam. Quod de divina hypostasi dici non potest.
Octavo: quia in aliis hominibus anima et corpus ex sua unione constituunt suppositum. Ista autem non fuerunt minoris virtutis in Christo quam in aliis hominibus.
Nono: quia in Christo fuit haec anima et hoc corpus. Ex quibus constituitur hic homo, qui est hypostasis.
Decimo: quia hic homo qui est Christus, est quaedam substantia. Et per consequens, hypostasis.
Undecimo. Homo aequivoce dicetur de Christo et aliis hominibus. Quia de intellectu hominis qui est Christus erit hypostasis divina: non autem de intellectu aliorum hominum.
Duodecimo: quia, cum anima non sit suppositum corporis, eo quod sit nobilior, nec quod est divinum erit suppositum humanae naturae.
Tertio decimo: probatur quod caro assumpta advenit Verbo Dei accidentaliter. Quia advenit ei post esse completum: cum Verbum Dei sit ab aeterno.