Summa contra Gentiles, Liber IV
Thomas Aquinas (1225–1274)
Summa contra Gentiles, sive de veritate catholicae fidei contra errores infidelium
First published 1918
The Summa contra Gentiles (1259-1265) is St Thomas Aquinas's great apologetic and missionary work. Liber IV of this edition reproduces the critical text of the Leonine Opera omnia, tomus XV (Rome, 1930), with the commentary of Franciscus de Sylvestris Ferrariensis printed with the text.
Caput I: Cap. 1
Caput II: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput III: Quod filius Dei sit Deus
Caput IV: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput VI: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VII: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VIII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput IX: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput X: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput XI: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XII: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XIII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIV: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XVI: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVIII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XIX: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur
Caput XXII: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum
Caput XXIII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti
Caput XXIV: Quod spiritus sanctus procedat a filio
Caput XXV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum
RATIONES OSTENDERE VOLENTIUM QUOD SPIRITUS SANCTUS NON PROCEDAT A FILIO, ET SOLUTIO IPSARUM.
Quidam vero, pertinaciter veritati resistere volentes, quaedam in contrarium inducunt, quae vix responsione sunt digna. Dicunt enim quod Dominus, de processione Spiritus Sancti loquens, eum a Patre procedere dixit, nulla mentione facta de Filio: ut patet Ioan. xv²⁶, ubi dicitur: Cum venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum Veritatis, qui a Patre procedit. Unde, cum de Deo nihil sit sentiendum nisi quod in Scriptura traditur, non est dicendum quod Spiritus Sanctus procedat a Filio.
Sed hoc omnino frivolum est. Nam propter unitatem essentiae, quod in Scripturis de una persona dicitur, et de alia oportet intelligi, nisi repugnet proprietati personali ipsius, etiam si dictio exclusiva adderetur. Licet enim dicatur Matth. xi²⁷, quod nemo novit Filium nisi Pater, non tamen a cognitione Filii vel ipse Filius, vel Spiritus Sanctus excluditur. Unde etiam si diceretur in Evangelio quod Spiritus Sanctus non procedit nisi a Patre, non per hoc removeretur quin procederet a Filio: cum hoc proprietati Filii non repugnet, ut ostensum est 1. - Nec est mirum si Dominus Spiritum Sanctum a Patre procedere dixit, de se mentione non facta: quia omnia ad Patrem referre solet, a quo habet quicquid habet; sicut cum dicit, Ioan. vii¹⁶: Mea doctrina non est mea, sed eius qui misit me, Patris. Et multa huiusmodi in verbis Domini inveniuntur, ad commendandam in Patre auctoritatem principii. - Nec tamen in auctoritate praemissa omnino reticuit se esse Spiritus Sancti principium: cum dixit eum Spiritum Veritatis, se autem prius dixerat Veritatem 2.
Obiiciunt etiam quod in quibusdam Conciliis 3 invenitur sub interminatione anathematis prohibitum ne aliquid addatur in Symbolo in Conciliis ordinato: in quo tamen de processione Spiritus Sancti a Filio mentio non habetur. Unde arguunt Latinos anathematis reos, qui hoc in Symbolo addiderunt.
Sed haec efficaciam non habent. Nam in determinatione Synodi Chalcedonensis 4 dicitur quod Patres apud Constantinopolim congregati doctrinam Nicaenae Synodi corroboraverunt, non quasi aliquid minus esset inferentes, sed de Spiritu Sancto intellectum eorum, adversum eos qui Dominum eum respuere tentaverunt, Scripturarum testimoniis declarantes. Et similiter dicendum est quod processio Spiritus Sancti a Filio implicite continetur in Constantinopolitano Symbolo 5, in hoc quod ibi dicitur quod procedit a Patre: quia quod de Patre intelligitur, oportet et de Filio intelligi, ut dictum est 6. Et ad hoc addendum sufficit auctoritas Romani Pontificis, per quam etiam inveniuntur antiqua Concilia esse confirmata.
Inducunt etiam quod Spiritus Sanctus, cum sit simplex, non potest esse a duobus; et quod Spiritus Sanctus, si perfecte procedat a Patre, non procedit a Filio; et alia huiusmodi. Quae facile est solvere etiam parum in theologicis exercitato. Nam Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti, propter unitatem divinae virtutis, et una productione producunt Spiritum Sanctum: sicut etiam tres personae sunt unum principium creaturae, et una actione creaturam producunt.