Summa contra Gentiles, Liber IV

Thomas Aquinas

Summa contra Gentiles, Liber IV

Thomas Aquinas (1225–1274)

Summa contra Gentiles, sive de veritate catholicae fidei contra errores infidelium

First published 1918

The Summa contra Gentiles (1259-1265) is St Thomas Aquinas's great apologetic and missionary work. Liber IV of this edition reproduces the critical text of the Leonine Opera omnia, tomus XV (Rome, 1930), with the commentary of Franciscus de Sylvestris Ferrariensis printed with the text.


Caput I: Cap. 1

Caput II: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis

Caput III: Quod filius Dei sit Deus

Caput IV: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio

Caput V: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio

Caput VI: De opinione Arii circa filium Dei

Caput VII: Improbatio opinionis Arii de filio Dei

Caput VIII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat

Caput IX: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii

Caput X: Rationes contra generationem et processionem divinam

RATIONES CONTRA GENERATIONEM ET PROCESSIONEM DIVINAM.

Omnibus igitur diligenter consideratis, manifeste apparet hoc nobis de generatione divina in Sacris Scripturis proponi credendum, quod Pater et Filius, etsi personis distinguantur, sunt tamen unus Deus, et unam habent essentiam seu naturam. Quia vero a creaturarum natura hoc invenitur valde remotum, ut aliqua duo supposito distinguantur et tamen eorum sit una essentia; humana ratio, ex creaturarum proprietatibus procedens, multipliciter in hoc secreto divinae generationis patitur difficultatem.

Nam cum generatio nobis nota mutatio quaedam sit, cui opponitur corruptio, difficile videtur in Deo generationem ponere, qui est immutabilis, incorruptibilis, et aeternus, ut ex superioribus patet.

Amplius. Si generatio mutatio est, oportet omne quod generatur, mutabile esse. Quod autem mutatur, exit de potentia in actum: nam motus est actus existentis in potentia secundum quod huiusmodi. Si igitur Filius Dei est genitus, videtur quod neque aeternus sit, tanquam de potentia in actum exiens; neque verus Deus, ex quo non est actus purus, sed aliquid potentialitatis habens.

Adhuc. Genitum naturam accipit a generante. Si ergo Filius genitus est a Deo Patre, oportet quod naturam quam habet, a Patre acceperit. Non est autem possibile quod acceperit a Patre aliam naturam numero quam Pater habet et similem specie, sicut fit in generationibus univocis, ut cum homo generat hominem, et ignis ignem: supra enim ostensum est quod impossibile est esse plures numero deitates. - Videtur etiam esse impossibile quod receperit eandem naturam numero quam Pater habet. Quia si recipit partem eius, sequitur divinam naturam esse divisibilem; si autem totam, videtur sequi quod natura divina, si sit tota transfusa in Filium, desinat esse in Patre; et sic Pater generando corrumpitur. - Neque iterum potest dici quod natura divina per quandam exuberantiam effluat a Patre in Filium, sicut aqua fontis effluit in rivum et fons non evacuatur: quia natura divina, sicut non potest dividi, ita nec augeri. - Videtur ergo reliquum esse quod Filius naturam a Patre acceperit, non eandem numero nec specie quam Pater habet, sed omnino alterius generis: sicut accidit in generatione aequivoca, ut, cum animalia ex putrefactione nata virtute solis generantur, ad huius speciem non attingunt. Sequitur ergo quod Dei Filius neque verus Filius sit, cum non habeat speciem Patris: neque verus Deus, cum non recipiat divinam naturam.

Item. Si Filius recipit naturam a Deo Patre, oportet quod in eo aliud sit recipiens, et aliud natura recepta: nihil enim recipit seipsum. Filius igitur non est sua essentia vel natura. Non est igitur verus Deus.

Praeterea. Si Filius non est aliud quam essentia divina; cum essentia divina sit subsistens, ut in Primo probatum est; constat autem quod etiam Pater est ipsa essentia divina: videtur relinqui quod Pater et Filius conveniant in eadem re subsistente. Res autem subsistens in intellectualibus naturis vocatur persona. Sequitur igitur, si Filius est ipsa divina essentia, quod Pater et Filius conveniant in persona. Si autem Filius non est ipsa divina essentia, non est verus Deus: hoc enim de Deo probatum est in primo libro. Videtur igitur quod vel Filius non sit verus Deus, ut dicebat Arius: vel non sit alius personaliter a Patre, ut Sabellius asserebat.

Adhuc. Illud quod est principium individuationis in unoquoque, impossibile est inesse alteri quod supposito distinguatur ab eo: quod enim in multis est, non est individuationis principium.

Ista autem essentia Dei est per quam Deus individuatur: non enim essentia Dei est forma in materia, ut per materiam individuari posset. Non est igitur aliud in Deo Patre per quod individuetur, quam sua essentia. Eius igitur essentia in nullo alio supposito esse potest. Aut igitur non est in Filio: et sic Filius non est verus Deus, secundum Arium. Aut Filius non est alius supposito a Patre: et sic est eadem persona utriusque, secundum Sabellium.

Amplius. Si Pater et Filius sunt duo supposita, sive duae personae, et tamen sunt in essentia unum, oportet in eis esse aliquid praeter essentiam per quod distinguantur: nam essentia communis utrique ponitur; quod autem commune est, non potest esse distinctionis principium. Oportet igitur id quo distinguuntur Pater et Filius, esse aliud ab essentia divina. Est ergo persona Filii composita ex duobus, et similiter persona Patris: scilicet ex essentia communi, et ex principio distinguente. Uterque igitur est compositus. Neuter ergo est verus Deus.

Si quis autem dicat quod distinguuntur sola relatione, prout unus est Pater et alius Filius; quae autem relative praedicantur, non aliquid videntur praedicare in eo de quo dicuntur, sed magis ad aliquid; et sic per hoc compositio non inducitur: - videtur quod haec responsio non sit sufficiens ad praedicta inconvenientia vitanda. Nam relatio non potest esse absque aliquo absoluto: in quolibet enim relativo oportet intelligi quod ad se dicitur, praeter id quod ad aliud dicitur; sicut servus aliquid est absolute, praeter id quod ad dominum dicitur. Relatio igitur illa per quam Pater et Filius distinguuntur, oportet quod habeat aliquod absolutum in quo fundetur. Aut igitur illud absolutum est unum tantum: aut sunt duo absoluta. Si est unum tantum, in eo non potest fundari duplex relatio: nisi forte sit relatio identitatis, quae distinctionem operari non potest, sicut dicitur idem eidem idem. Si ergo sit talis relatio quae distinctionem requirat, oportet quod praeintelligatur absolutorum distinctio. Non ergo videtur possibile quod personae Patris et Filii solis relationibus distinguantur.

Praeterea. Oportet dicere quod relatio illa quae Filium distinguit a Patre, aut sit res aliqua: aut sit in solo intellectu. Si autem sit res aliqua; non autem videtur esse illa res quae est divina essentia, quia divina essentia communis est Patri et Filio; erit ergo in Filio aliqua res quae non est eius essentia. Et sic non est verus Deus: ostensum est enim in Primo quod nihil est in Deo quod non sit sua essentia. Si autem illa relatio sit in intellectu tantum, non ergo potest personaliter distinguere Filium a Patre: quae enim personaliter distinguuntur, realiter oportet distingui.

Item. Omne relativum dependet a suo correlativo. Quod autem dependet ab altero, non est verus Deus. Si igitur personae Patris et Filii relationibus distinguantur, neuter erit verus Deus.

Adhuc. Si Pater est Deus et Filius est Deus, oportet quod hoc nomen Deus de Patre et Filio substantialiter praedicetur: cum divinitas accidens esse non possit. Praedicatum autem substantiale est vere ipsum de quo praedicatur: nam cum dicitur, Homo est animal, quod vere homo est, animal est; et similiter, cum dicitur, Sortes est homo, quod vere Sortes est, homo est. Ex quo videtur sequi quod impossibile sit ex parte subiectorum inveniri pluralitatem, cum unitas sit ex parte substantialis praedicati: non enim Sortes et Plato sunt unus homo, licet sint unum in humanitate; neque homo et asinus sunt unum animal, licet sint unum in animali. Si ergo Pater et Filius sunt duae personae, impossibile videtur quod sint unus Deus.

Amplius. Opposita praedicata pluralitatem ostendunt in eo de quo praedicantur. De Deo autem Patre et de Deo Filio opposita praedicantur: nam Pater est Deus ingenitus et generans, Filius autem est Deus genitus. Non igitur videtur esse possibile quod Pater et Filius sint unus Deus.

Haec igitur et similia sunt ex quibus aliqui, divinorum mysteria propria ratione metiri volentes, divinam generationem impugnare nituntur. Sed quia veritas in seipsa fortis est, et nulla impugnatione convellitur, oportet intendere ad ostendendum quod veritas fidei ratione superari non possit.

Caput XI: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis

Caput XII: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia

Caput XIII: Quod non est nisi unus filius in divinis

Caput XIV: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam

Caput XV: De spiritu sancto, quod sit in divinis

Caput XVI: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam

Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit verus Deus

Caput XVIII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona

Caput XIX: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur

Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae

Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur

Caput XXII: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum

Caput XXIII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti

Caput XXIV: Quod spiritus sanctus procedat a filio

Caput XXV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum

Caput XXVI: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus

Caput XXVII: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae

Caput XXVIII: De errore Photini circa incarnationem

Caput XXIX: De errore Manichaeorum circa incarnationem

Caput XXX: De errore Valentini circa incarnationem

Caput XXXI: De errore Apollinaris circa corpus Christi

Caput XXXII: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi

Caput XXXIII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam

Caput XXXIV: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem

Caput XXXV: Contra errorem Eutychetis

Caput XXXVI: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo

Caput XXXVII: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo

Caput XXXVIII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi

Caput XXXIX: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi

Caput XL: Obiectiones contra fidem incarnationis

Caput XLI: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei

Caput XLII: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei

Caput XLIII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta

Caput XLIV: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus

Caput XLV: Quod Christum decuit nasci ex virgine

Caput XLVI: Quod Christus natus est de spiritu sancto

Caput XLVII: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem

Caput XLVIII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam

Caput XLIX: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum

Caput L: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros

Caput LI: Obiectiones contra peccatum originale

Caput LII: Solutio obiectionum positarum

Caput LIII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari

Caput LIV: Quod conveniens fuit Deum incarnari

Caput LV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis

Caput LVI: De necessitate sacramentorum

Caput LVII: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis

Caput LVIII: De numero sacramentorum novae legis

Caput LIX: De Baptismo

Caput LX: De confirmatione

Caput LXI: De Eucharistia

Caput LXII: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae

Caput LXIII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi

Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci

Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium

Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis

Caput LXVII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis

Caput LXVIII: Solutio auctoritatis inductae

Caput LXIX: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum

Caput LXX: De sacramento poenitentiae. Et primo, quod homines post gratiam sacramentalem acceptam peccare possunt

Caput LXXI: Quod homo peccans post sacramentorum gratiam potest converti per gratiam

Caput LXXII: De necessitate poenitentiae et partium eius

Caput LXXIII: De sacramento extremae unctionis

Caput LXXIV: De sacramento ordinis

Caput LXXV: De distinctione ordinum

Caput LXXVI: De episcopali potestate: et quod in ea unus sit summus

Caput LXXVII: Quod per malos ministros sacramenta dispensari possunt

Caput LXXVIII: De sacramento matrimonii

Caput LXXIX: Quod per Christum resurrectio corporum sit futura

Caput LXXX: Obiectiones contra resurrectionem

Caput LXXXI: Solutio praemissarum obiectionum

Caput LXXXII: Quod homines resurgent immortales

Caput LXXXIII: Quod in resurgentibus non erit usus ciborum neque venereorum

Caput LXXXIV: Quod corpora resurgentium erunt eiusdem naturae

Caput LXXXV: Quod corpora resurgentium erunt alterius dispositionis

Caput LXXXVI: De qualitate corporum glorificatorum

Caput LXXXVII: De loco corporum glorificatorum

Caput LXXXVIII: De sexu et aetate resurgentium

Caput LXXXIX: De qualitate corporum resurgentium in damnatis

Caput XC: Quomodo substantiae incorporeae patiantur ab igne corporeo

Caput XCI: Quod animae statim post separationem a corpore poenam vel praemium consequuntur

Caput XCII: Quod animae sanctorum post mortem habent voluntatem immutabilem in bono

Caput XCIII: Quod animae malorum post mortem habent voluntatem immutabilem in malo

Caput XCIV: De immutabilitate voluntatis in animabus in Purgatorio detentis

Caput XCV: De immutabilitate voluntatis communiter in omnibus animabus post separationem a corpore

Caput XCVI: De finali iudicio

Caput XCVII: De statu mundi post iudicium

↑ Top of work