Summa contra Gentiles, Liber IV

Thomas Aquinas

Summa contra Gentiles, Liber IV

Thomas Aquinas (1225–1274)

Summa contra Gentiles, sive de veritate catholicae fidei contra errores infidelium

First published 1918

The Summa contra Gentiles (1259-1265) is St Thomas Aquinas's great apologetic and missionary work. Liber IV of this edition reproduces the critical text of the Leonine Opera omnia, tomus XV (Rome, 1930), with the commentary of Franciscus de Sylvestris Ferrariensis printed with the text.


Caput I: Cap. 1

Caput II: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis

Caput III: Quod filius Dei sit Deus

Caput IV: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio

Caput V: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio

Caput VI: De opinione Arii circa filium Dei

Caput VII: Improbatio opinionis Arii de filio Dei

Caput VIII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat

Caput IX: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii

Caput X: Rationes contra generationem et processionem divinam

Caput XI: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis

Caput XII: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia

Caput XIII: Quod non est nisi unus filius in divinis

Caput XIV: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam

Caput XV: De spiritu sancto, quod sit in divinis

Caput XVI: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam

Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit verus Deus

Caput XVIII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona

Caput XIX: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur

Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae

Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur

Caput XXII: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum

Caput XXIII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti

Caput XXIV: Quod spiritus sanctus procedat a filio

Caput XXV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum

Caput XXVI: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus

Caput XXVII: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae

Caput XXVIII: De errore Photini circa incarnationem

Caput XXIX: De errore Manichaeorum circa incarnationem

Caput XXX: De errore Valentini circa incarnationem

Caput XXXI: De errore Apollinaris circa corpus Christi

Caput XXXII: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi

Caput XXXIII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam

Caput XXXIV: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem

Caput XXXV: Contra errorem Eutychetis

Caput XXXVI: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo

Caput XXXVII: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo

Caput XXXVIII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi

Caput XXXIX: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi

Caput XL: Obiectiones contra fidem incarnationis

Caput XLI: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei

Caput XLII: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei

Caput XLIII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta

Caput XLIV: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus

Caput XLV: Quod Christum decuit nasci ex virgine

Caput XLVI: Quod Christus natus est de spiritu sancto

Caput XLVII: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem

Caput XLVIII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam

Caput XLIX: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum

Caput L: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros

QUOD PECCATUM ORIGINALE TRADUCATUR A PRIMO PARENTE IN POSTEROS.

Ostensum est igitur in praemissis non esse impossibile quod fides Catholica de incarnatione Filii Dei praedicat. Consequens autem est ostendere quod conveniens fuit Filium Dei naturam assumpsisse humanam.

Huius autem convenientiae rationem Apostolus assignare videtur ex peccato originali, quod in omnes pertransit: dicit enim Rom. v 19: Sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius hominis obedientiam iusti constituentur multi. Sed quia Pelagiani haeretici peccatum originale negaverunt, ostendendum est homines cum peccato originali nasci.

Et primo quidem assumendum est quod dicitur Gen. ii 15-17: Tulit Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso, praecepitque ei dicens: Ex omni ligno paradisi comede, de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas: in quacumque autem die comederis ex eo, morte morieris. Sed quia Adam nec eo die quo comedit actu mortuus est, oportet sic intelligi quod dicitur, morte morieris: idest, necessitati mortis eris addictus. Quod quidem frustra diceretur si homo ex institutione suae naturae necessitatem moriendi haberet. Oportet igitur dicere quod mors, et necessitas moriendi, sit poena homini pro peccato inflicta. Poena autem non infligitur iuste nisi pro culpa. In quibuscumque igitur invenitur haec poena, necesse est ut in eis inveniatur aliqua culpa. Sed in omni homine invenitur haec poena, etiam a principio suae nativitatis: ex tunc enim nascitur necessitati mortis addictus; unde et aliqui mox post nativitatem moriuntur, de utero translati ad tumulum. Ergo in eis est aliquod peccatum. Sed non peccatum actuale: quia non habent pueri usum liberi arbitrii, sine quo nihil imputatur homini ad peccatum, ut ex his quae dicta sunt in Tertio libro apparet. Necesse est igitur dicere quod in eis sit peccatum per originem traductum.

Hoc etiam expresse apparet ex verbis Apostoli Rom. v 12: Sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit, et per peccatum mors, ita et in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Non potest autem dici quod per unum hominem in mundum peccatum intraverit per modum imitationis. Quia sic peccatum non pervenisset nisi ad eos qui peccando primum hominem imitantur: et, cum mors per peccatum in mundum intraverit, non perveniret mors nisi ad eos qui peccant in similitudinem primi hominis peccantis. Sed ad hoc excludendum, Apostolus subdit quod regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae. Non ergo intellexit Apostolus quod per unum hominem peccatum in mundum intraverit per modum imitationis, sed per modum originis. Praeterea. Si secundum imitationem Apostolus loqueretur de introitu peccati in mundum, potius dixisset per diabolum peccatum intrasse in mundum quam per unum hominem: sicut etiam expresse dicitur Sap. II 24,25: Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum: imitantur autem illum qui sunt ex parte illius. Adhuc. In Psalmo David dicit: Ecce, in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea . Quod non potest intelligi de peccato actuali: cum David ex legitimo matrimonio conceptus et natus dicatur. Oportet igitur ut hoc ad peccatum originale referatur. Amplius. Iob XIV 4 dicitur: Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu qui solus es? Ex quo manifeste accipi potest quod ex immunditia humani seminis aliqua immunditia ad hominem ex semine conceptum perveniat. Quod oportet intelligi de immunditia peccati, pro qua sola homo in iudicium deducitur: praemittitur enim : Et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in iudicium? Sic igitur aliquod peccatum est quod homo contrahit ab ipsa sui origine, quod originale dicitur. Item. Baptismus et alia sacramenta Ecclesiae sunt quaedam remedia contra peccatum, ut infra patebit. Exhibetur autem baptismus, secundum communem Ecclesiae consuetudinem, pueris recenter natis. Frustra igitur exhiberetur nisi in eis esset aliquod peccatum. Non est autem in eis peccatum actuale: quia carent usu liberi arbitrii, sine quo nullus actus homini in culpam imputatur. Oportet igitur dicere in eis esse peccatum per originem traductum: cum in operibus Dei et Ecclesiae nihil sit vanum et frustra . Si autem dicatur quod baptismus infantibus datur, non ut a peccato mundentur, sed ut ad regnum Dei perveniant, quo perveniri non potest sine baptismo, cum Dominus dicat, Ioan. III 5, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei: — hoc vanum est. Nullus enim a regno Dei excluditur nisi propter aliquam culpam. Finis enim omnis rationalis creaturae est ut ad beatitudinem perveniat, quae esse non potest nisi in regno Dei. Quod quidem nihil est aliud quam ordinata societas eorum qui divina visione fruuntur, in qua vera beatitudo consistit, ut patet ex his quae in Tertio sunt ostensa . Nihil autem a fine suo deficit nisi propter aliquod peccatum. Si igitur pueri nondum baptizati ad regnum Dei pervenire non possunt, oportet dicere esse in eis aliquod peccatum. Sic igitur,secundum Catholicae fidei traditionem, tenendum est homines nasci cum peccato originali.

Caput LI: Obiectiones contra peccatum originale

Caput LII: Solutio obiectionum positarum

Caput LIII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari

Caput LIV: Quod conveniens fuit Deum incarnari

Caput LV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis

Caput LVI: De necessitate sacramentorum

Caput LVII: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis

Caput LVIII: De numero sacramentorum novae legis

Caput LIX: De Baptismo

Caput LX: De confirmatione

Caput LXI: De Eucharistia

Caput LXII: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae

Caput LXIII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi

Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci

Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium

Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis

Caput LXVII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis

Caput LXVIII: Solutio auctoritatis inductae

Caput LXIX: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum

Caput LXX: De sacramento poenitentiae. Et primo, quod homines post gratiam sacramentalem acceptam peccare possunt

Caput LXXI: Quod homo peccans post sacramentorum gratiam potest converti per gratiam

Caput LXXII: De necessitate poenitentiae et partium eius

Caput LXXIII: De sacramento extremae unctionis

Caput LXXIV: De sacramento ordinis

Caput LXXV: De distinctione ordinum

Caput LXXVI: De episcopali potestate: et quod in ea unus sit summus

Caput LXXVII: Quod per malos ministros sacramenta dispensari possunt

Caput LXXVIII: De sacramento matrimonii

Caput LXXIX: Quod per Christum resurrectio corporum sit futura

Caput LXXX: Obiectiones contra resurrectionem

Caput LXXXI: Solutio praemissarum obiectionum

Caput LXXXII: Quod homines resurgent immortales

Caput LXXXIII: Quod in resurgentibus non erit usus ciborum neque venereorum

Caput LXXXIV: Quod corpora resurgentium erunt eiusdem naturae

Caput LXXXV: Quod corpora resurgentium erunt alterius dispositionis

Caput LXXXVI: De qualitate corporum glorificatorum

Caput LXXXVII: De loco corporum glorificatorum

Caput LXXXVIII: De sexu et aetate resurgentium

Caput LXXXIX: De qualitate corporum resurgentium in damnatis

Caput XC: Quomodo substantiae incorporeae patiantur ab igne corporeo

Caput XCI: Quod animae statim post separationem a corpore poenam vel praemium consequuntur

Caput XCII: Quod animae sanctorum post mortem habent voluntatem immutabilem in bono

Caput XCIII: Quod animae malorum post mortem habent voluntatem immutabilem in malo

Caput XCIV: De immutabilitate voluntatis in animabus in Purgatorio detentis

Caput XCV: De immutabilitate voluntatis communiter in omnibus animabus post separationem a corpore

Caput XCVI: De finali iudicio

Caput XCVII: De statu mundi post iudicium

↑ Top of work