Summa contra Gentiles, Liber IV
Thomas Aquinas (1225–1274)
Summa contra Gentiles, sive de veritate catholicae fidei contra errores infidelium
First published 1918
The Summa contra Gentiles (1259-1265) is St Thomas Aquinas's great apologetic and missionary work. Liber IV of this edition reproduces the critical text of the Leonine Opera omnia, tomus XV (Rome, 1930), with the commentary of Franciscus de Sylvestris Ferrariensis printed with the text.
Caput I: Cap. 1
Caput II: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
QUOD SIT GENERATIO, PATERNITAS ET FILIATIO IN DIVINIS.
Principium autem considerationis a secreto divinae generationis sumentes, quid de ea secundum Sacrae Scripturae documenta teneri debeat, praemittamus. Dehinc vero ea quae contra veritatem fidei, infidelitas adinvenit argumenta ponamus1: quorum solutione subiecta2, huius considerationis propositum consequemur.
Tradit igitur nobis Sacra Scriptura in divinis paternitatis et filiationis nomina, Iesum Christum Filium Dei contestans. Quod in scriptura Novi Testamenti frequentissime invenitur. Dicitur enim Matth. XI^{27}: Nemo novit Filium nisi Pater: neque Patrem quis novit nisi Filius. — Ab hoc Marcus suum Evangelium coepit, dicens: Initium Evangelii Iesu Christi, Filii Dei. — Ioannes etiam Evangelista hoc frequenter ostendit: dicitur enim Ioan. III^{35}: Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu eius; et Ioan. V^{21}: Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. — Paulus etiam Apostolus haec verba frequenter interserit: dicit enim, Rom. I^{1-3}, se segregatum in Evangelium Dei, quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis Sanctis de Filio suo; et ad Heb. I^{1}: Multifariam multisque modis olim Deus loquens Patribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio.
Hoc etiam traditur, licet rarius, in scriptura Veteris Testamenti. Dicitur enim Proverb. XXX^{4}: Quod nomen eius? Et quod nomen Filii eius, si nosti? In Psalmo etiam legitur3: Dominus dixit ad me, Filius meus es tu. Et iterum4: Ipse invocavit me, Pater meus es tu.
Et quamvis haec duo ultima verba aliqui vellent ad sensum alium retorquere, ut quod dicitur, Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ad ipsum David referatur; quod vero dicitur, Ipse invocavit me, Pater meus es tu, Salomoni attribuatur: tamen ea quae coniunguntur utrique, hoc non omnino ita esse ostendunt. Neque enim David potest competere quod additur, Ego hodie genui te; et quod subditur, Dabo tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae, cum eius regnum usque ad terminos terrae non fuerit dilatatum, ut historia Libri Regum declarat. Neque etiam Salomoni potest omnino competere quod dicitur, Ipse invocavit me, Pater meus es tu: cum subdatur5, Ponam in saeculum saeculi sedem eius, et thronum eius sicut dies caeli. Unde datur intelligi quod, quia quaedam praemissis verbis annexa David vel Salomoni possint congruere, quaedam vero nequaquam, quod de David et Salomone haec verba dicantur, secundum morem Scripturae, in alterius figuram, in quo universa compleantur.
Quia vero nomina patris et filii generationem aliquam consequuntur, ipsum etiam divinae generationis nomen Scriptura non tacuit. Nam in Psalmo, ut dictum est, legitur: Ego hodie genui te. — Et Proverb. VIII^{24, 25}, dicitur: Nondum erant abyssi et ego iam concepta eram: ante omnes colles ego parturiebar: vel, secundum aliam litteram6: Ante omnes colles generavit me Dominus. — Dicitur etiam Isaiae ult.7: Numquid ego, qui alios parere facio, ipse non pariam? dicit Dominus. Si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero? ait Dominus Deus. Et licet dici possit hoc esse referendum ad multiplicationem filiorum Israel de captivitate revertentium in terram suam, quia praemittitur8, Parturivit et peperit Sion filios suos, tamen hoc proposito non obsistit. Ad quodcumque enim ratio aptetur, ipsa tamen ratio, quae ex Dei ore inducitur, firma et stabilis manet: ut, si ipse aliis generationem tribuat, sterilis non sit. Nec esset conveniens ut qui alios vere generare facit, ipse non vere, sed per similitudinem generet: cum oporteat nobilius esse aliquid in causa quam in causatis, ut ostensum est9. — Ioan. etiam I dicitur10: Vidimus gloriam eius quasi Unigeniti a Patre; et iterum11: Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. — Et Paulus dicit, Heb. I^{6}: Et cum iterum introducit Primogenitum in orbem terrae, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei. II. De generationis vero nomine, quam nomina patris et filii consequuntur, mentionem facit Scriptura in Psalmo, Ego hodie etc.; Proverb. viii, Nondum erant abyssi etc.; Isaiae ult., Numquid ego qui alios etc.
Si dicatur hoc dictum referendum esse ad multiplicationem filiorum Israel, ut antecedentia verba videntur innuere: hoc proposito non obsistit. Quia ipsa ratio, ex ore Dei inducta, firma et stabilis manet ad quodcumque adaptetur: ut, si ipse aliis generationem tribuit, sterilis non sit. - Nec esset conveniens ipsum, qui alios vere generare facit, non vere, sed similitudinarie generare.
Probatur etiam auctoritate Novi Testamenti. Ioan. I, Vidimus gloriam eius etc.; item, Unigenitus etc.; et Pauli, ad Heb. I, Et iterum cum introducit primogenitum etc.