Summa contra Gentiles, Liber IV
Thomas Aquinas (1225–1274)
Summa contra Gentiles, sive de veritate catholicae fidei contra errores infidelium
First published 1918
The Summa contra Gentiles (1259-1265) is St Thomas Aquinas's great apologetic and missionary work. Liber IV of this edition reproduces the critical text of the Leonine Opera omnia, tomus XV (Rome, 1930), with the commentary of Franciscus de Sylvestris Ferrariensis printed with the text.
Caput I: Cap. 1
Caput II: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput III: Quod filius Dei sit Deus
QUOD FILIUS DEI SIT DEUS.
Considerandum tamen quod praedictis nominibus Divina Scriptura utitur etiam ad creationem rerum ostendendam: dicitur enim Iob xxxviii, 28, 29: Quis est pluviae pater? Vel quis genuit stillas roris? De cuius utero egressa est glacies? Et gelu de caelo quis genuit? Ne igitur nihil aliud ex paternitatis, filiationis et generationis vocabulis intelligeretur quam creationis efficacia, addidit Scripturae auctoritas ut eum quem filium et genitum nominabat, etiam Deum esse non taceret, ut sic praedicta generatio aliquid amplius quam creatio intelligeretur. Dicitur enim Ioan. I, 1: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Et quod Verbi nomine Filius intelligatur, ex consequentibus ostenditur: nam subdit1: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre. - Et Paulus dicit, Tit. III, 4: Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei.
Hoc etiam Veteris Testamenti scriptura non tacuit, Christum Deum nominans. Dicitur enim in Psalmo2: Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi, virga directionis virga regni tui: dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem. Et quod ad Christum dicatur, patet per id quod subditur: Propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. - Et Isaiae IX dicitur: Parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum eius; et vocabitur nomen eius Admirabilis, Consiliarius, Deus fortis, Pater futuri saeculi, Princeps pacis.
Sic igitur ex Sacra Scriptura docemur Filium Dei, a Deo genitum, Deum esse. Filium autem Dei Iesum Christum Petrus confessus est, ei dicens3: Tu es Christus, Filius Dei vivi. Ipse igitur et Unigenitus est, et Deus est.