Summa contra Gentiles, Liber IV
Thomas Aquinas (1225–1274)
Summa contra Gentiles, sive de veritate catholicae fidei contra errores infidelium
First published 1918
The Summa contra Gentiles (1259-1265) is St Thomas Aquinas's great apologetic and missionary work. Liber IV of this edition reproduces the critical text of the Leonine Opera omnia, tomus XV (Rome, 1930), with the commentary of Franciscus de Sylvestris Ferrariensis printed with the text.
Caput I: Cap. 1
Caput II: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput III: Quod filius Dei sit Deus
Caput IV: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput VI: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VII: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VIII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput IX: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput X: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput XI: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XII: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XIII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIV: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XVI: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVIII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XIX: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur
Caput XXII: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum
Caput XXIII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti
Caput XXIV: Quod spiritus sanctus procedat a filio
Caput XXV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum
Caput XXVI: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus
Caput XXVII: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae
Caput XXVIII: De errore Photini circa incarnationem
Caput XXIX: De errore Manichaeorum circa incarnationem
Caput XXX: De errore Valentini circa incarnationem
Caput XXXI: De errore Apollinaris circa corpus Christi
Caput XXXII: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi
Caput XXXIII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam
Caput XXXIV: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem
Caput XXXV: Contra errorem Eutychetis
Caput XXXVI: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo
Caput XXXVII: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo
Caput XXXVIII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi
Caput XXXIX: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi
Caput XL: Obiectiones contra fidem incarnationis
Caput XLI: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei
Caput XLII: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei
Caput XLIII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta
Caput XLIV: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus
Caput XLV: Quod Christum decuit nasci ex virgine
Caput XLVI: Quod Christus natus est de spiritu sancto
Caput XLVII: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem
Caput XLVIII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam
Caput XLIX: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum
Caput L: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros
Caput LI: Obiectiones contra peccatum originale
Caput LII: Solutio obiectionum positarum
Caput LIII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari
Caput LIV: Quod conveniens fuit Deum incarnari
Caput LV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis
Caput LVI: De necessitate sacramentorum
Caput LVII: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis
Caput LVIII: De numero sacramentorum novae legis
Caput LIX: De Baptismo
Caput LX: De confirmatione
Caput LXI: De Eucharistia
Caput LXII: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae
Caput LXIII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi
Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci
Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium
Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis
Caput LXVII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis
Caput LXVIII: Solutio auctoritatis inductae
Caput LXIX: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum
Caput LXX: De sacramento poenitentiae. Et primo, quod homines post gratiam sacramentalem acceptam peccare possunt
Caput LXXI: Quod homo peccans post sacramentorum gratiam potest converti per gratiam
Caput LXXII: De necessitate poenitentiae et partium eius
Caput LXXIII: De sacramento extremae unctionis
Caput LXXIV: De sacramento ordinis
Caput LXXV: De distinctione ordinum
Caput LXXVI: De episcopali potestate: et quod in ea unus sit summus
Caput LXXVII: Quod per malos ministros sacramenta dispensari possunt
Caput LXXVIII: De sacramento matrimonii
Caput LXXIX: Quod per Christum resurrectio corporum sit futura
QUOD PER CHRISTUM RESURRECTIO CORPORUM SIT FUTURA.
Quia vero supra 1 ostensum est quod per Christum liberati sumus ab his quae per peccatum primi hominis incurrimus; peccante autem primo homine, non solum in nos peccatum derivatum est, sed etiam mors, quae est poena peccati, secundum illud Apostoli, ad Rom. v: Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors: necessarium est quod per Christum ab utroque liberemur, et a culpa scilicet et a morte. Unde ibidem 2 dicit Apostolus: Si in unius delicto mors regnavit per unum, multo magis accipientes abundantiam donationis et iustitiae, in vitam regnabunt per unum Iesum Christum.
Ut igitur utrumque nobis in seipso demonstraret, et mori et resurgere voluit: mori quidem voluit ut nos a peccato purgaret, unde Apostolus dicit, Hebr. ix: Quemadmodum statutum est hominibus semel mori, sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata; resurgere autem voluit ut nos a morte liberaret unde Apostolus, I Cor. xv: Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium. Quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.
Effectum igitur mortis Christi in sacramentis consequimur quantum ad remissionem culpae: dictum est enim supra 3 quod sacramenta in virtute passionis Christi operantur.
Effectum autem resurrectionis Christi quantum ad liberationem a morte in fine saeculi consequemur, quando omnes per Christi virtutem resurgemus. Unde dicit Apostolus, I Cor. xv: Si Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est? Si autem resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexit. Si autem Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides nostra. Est igitur de necessitate fidei credere resurrectionem mortuorum futuram.
Quidam vero, hoc perverse intelligentes, resurrectionem corporum futuram non credunt: sed quod de resurrectione legitur in scripturis, ad spiritualem resurrectionem referre conantur, secundum quod aliqui a morte peccati resurgunt per gratiam.
Hic autem error ab ipso Apostolo reprobatur. Dicit enim II Tim. ii: Profana et vaniloquia devita, multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit: ex quibus est Hymenaeus et Philetus, qui a veritate fidei exciderunt, dicentes resurrectionem iam factam esse: quod non poterat intelligi nisi de resurrectione spirituali. Est ergo contra veritatem fidei ponere resurrectionem spiritualem, et negare corporalem.
Praeterea. Manifestum est ex his quae Apostolus Corinthiis dicit 4, quod praemissa verba de resurrectione corporali sunt intelligenda. Nam post pauca subdit 5: Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale, ubi manifeste corporis resurrectionem tangit; et postmodum subdit 6: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Hoc autem corruptibile et mortale est corpus. Corpus igitur est quod resurget.
Adhuc. Dominus, Ioan. v, utramque resurrectionem promittit. Dicit enim: Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem filii Dei, et qui audierint, vivent: quod ad resurrectionem spiritualem animarum pertinere videtur, quae tunc iam fieri incipiebat, dum aliqui per fidem Christo adhaerebant. Sed postmodum corporalem resurrectionem exprimit dicens 7: Venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei. Manifestum est enim quod animae in monumentis non sunt, sed corpora. Praedicitur ergo hic corporum resurrectio.
Expresse etiam corporum resurrectio praenuntiatur a Iob. Dicitur enim Iob xix: Scio quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursus circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum.
Ad ostendendum etiam resurrectionem carnis futuram evidens ratio suffragatur, suppositis his quae in superioribus sunt ostensa. Ostensum est enim in Secundo 8 animas hominum immortales esse. Remanent igitur post corpora a corporibus absolutae. Manifestum est etiam ex his quae in Secundo9 dicta sunt, quod anima corpori naturaliter unitur: est enim secundum suam essentiam corporis forma. Est igitur contra naturam animae absque corpore esse. Nihil autem quod est contra naturam, potest esse perpetuum10. Non igitur perpetuo erit anima absque corpore. Cum igitur perpetuo maneat, oportet eam corpori iterato coniungi: quod est resurgere. Immortalitas igitur animarum exigere videtur resurrectionem corporum futuram.
Adhuc. Ostensum est supra, in Tertio11, naturale hominis desiderium ad felicitatem tendere. Felicitas autem ultima est felicis perfectio. Cuicumque igitur deest aliquid ad perfectionem, nondum habet felicitatem perfectam, quia nondum eius desiderium totaliter quietatur: omne enim imperfectum perfectionem consequi naturaliter cupit. Anima autem a corpore separata est aliquo modo imperfecta, sicut omnis pars extra suum totum existens: anima enim naturaliter est pars humanae naturae. Non igitur potest homo ultimam felicitatem consequi nisi anima iterato corpori coniungatur: praesertim cum ostensum sit12 quod in hac vita homo non potest ad felicitatem ultimam pervenire.
Item. Sicut in Tertio13 ostensum est, ex divina providentia peccantibus poena debetur, et bene agentibus praemium. In hac autem vita homines ex anima et corpore compositi peccant vel recte agunt. Debetur igitur hominibus et secundum animam et secundum corpus praemium vel poena. Manifestum est autem quod in hac vita praemium ultimae felicitatis consequi non possunt, ex his quae in Tertio14 ostensa sunt. Multoties etiam peccata in hac vita non puniuntur: quinimmo, ut dicitur Iob ⅩⅪ: Hic impii vivunt, confortati sunt, sublimatique divitiis. Necessarium est igitur ponere iteratam animae ad corpus coniunctionem, ut homo in corpore et anima praemiari et puniri possit.