Summa contra Gentiles, Liber IV

Thomas Aquinas

Summa contra Gentiles, Liber IV

Thomas Aquinas (1225–1274)

Summa contra Gentiles, sive de veritate catholicae fidei contra errores infidelium

First published 1918

The Summa contra Gentiles (1259-1265) is St Thomas Aquinas's great apologetic and missionary work. Liber IV of this edition reproduces the critical text of the Leonine Opera omnia, tomus XV (Rome, 1930), with the commentary of Franciscus de Sylvestris Ferrariensis printed with the text.


Caput I: Cap. 1

Caput II: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis

Caput III: Quod filius Dei sit Deus

Caput IV: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio

Caput V: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio

Caput VI: De opinione Arii circa filium Dei

Caput VII: Improbatio opinionis Arii de filio Dei

Caput VIII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat

Caput IX: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii

Caput X: Rationes contra generationem et processionem divinam

Caput XI: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis

Caput XII: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia

Caput XIII: Quod non est nisi unus filius in divinis

Caput XIV: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam

Caput XV: De spiritu sancto, quod sit in divinis

Caput XVI: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam

Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit verus Deus

Caput XVIII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona

Caput XIX: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur

Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae

Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur

Caput XXII: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum

Caput XXIII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti

Caput XXIV: Quod spiritus sanctus procedat a filio

Caput XXV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum

Caput XXVI: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus

Caput XXVII: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae

Caput XXVIII: De errore Photini circa incarnationem

Caput XXIX: De errore Manichaeorum circa incarnationem

Caput XXX: De errore Valentini circa incarnationem

Caput XXXI: De errore Apollinaris circa corpus Christi

Caput XXXII: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi

Caput XXXIII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam

Caput XXXIV: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem

Caput XXXV: Contra errorem Eutychetis

Caput XXXVI: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo

Caput XXXVII: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo

Caput XXXVIII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi

Caput XXXIX: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi

Caput XL: Obiectiones contra fidem incarnationis

Caput XLI: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei

Caput XLII: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei

Caput XLIII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta

Caput XLIV: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus

Caput XLV: Quod Christum decuit nasci ex virgine

Caput XLVI: Quod Christus natus est de spiritu sancto

Caput XLVII: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem

Caput XLVIII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam

Caput XLIX: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum

Caput L: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros

Caput LI: Obiectiones contra peccatum originale

Caput LII: Solutio obiectionum positarum

Caput LIII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari

Caput LIV: Quod conveniens fuit Deum incarnari

Caput LV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis

Caput LVI: De necessitate sacramentorum

Caput LVII: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis

Caput LVIII: De numero sacramentorum novae legis

Caput LIX: De Baptismo

Caput LX: De confirmatione

Caput LXI: De Eucharistia

Caput LXII: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae

Caput LXIII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi

Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci

Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium

Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis

Caput LXVII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis

Caput LXVIII: Solutio auctoritatis inductae

Caput LXIX: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum

Caput LXX: De sacramento poenitentiae. Et primo, quod homines post gratiam sacramentalem acceptam peccare possunt

Caput LXXI: Quod homo peccans post sacramentorum gratiam potest converti per gratiam

Caput LXXII: De necessitate poenitentiae et partium eius

Caput LXXIII: De sacramento extremae unctionis

Caput LXXIV: De sacramento ordinis

Caput LXXV: De distinctione ordinum

Caput LXXVI: De episcopali potestate: et quod in ea unus sit summus

Caput LXXVII: Quod per malos ministros sacramenta dispensari possunt

Caput LXXVIII: De sacramento matrimonii

Caput LXXIX: Quod per Christum resurrectio corporum sit futura

Caput LXXX: Obiectiones contra resurrectionem

Caput LXXXI: Solutio praemissarum obiectionum

Caput LXXXII: Quod homines resurgent immortales

Caput LXXXIII: Quod in resurgentibus non erit usus ciborum neque venereorum

Caput LXXXIV: Quod corpora resurgentium erunt eiusdem naturae

Caput LXXXV: Quod corpora resurgentium erunt alterius dispositionis

Caput LXXXVI: De qualitate corporum glorificatorum

DE QUALITATE CORPORUM GLORIFICATORUM.

Quamvis autem merito Christi defectus naturae in resurrectione tollatur ab omnibus communiter tam bonis quam malis, remanebit tamen differentia inter bonos et malos quantum ad ea quae personaliter utrisque conveniunt. Est autem de ratione naturae quod anima humana sit corporis forma, ipsum vivificans et in esse conservans: sed ex personalibus actibus meretur anima in gloriam divinae visionis elevari, vel ab ordine huius gloriae propter culpam excludi. Disponetur igitur corpus communiter omnium secundum condecentiam animae: ut scilicet forma incorruptibilis esse incorruptibile corpori tribuat, contrariorum compositione non obstante: eo quod materia corporis humani divina virtute animae humanae quantum ad hoc subiicietur omnino. Sed ex claritate et virtute animae ad divinam visionem elevatae, corpus sibi unitum aliquid amplius consequetur. Erit enim totaliter subiectum animae, divina virtute hoc faciente, non solum quantum ad esse, sed etiam quantum ad actiones et passiones, et motus, et corporeas qualitates.

Sicut igitur anima divina visione fruens quadam spirituali claritate replebitur, ita per quandam redundantiam ex anima in corpus, ipsum corpus suo modo claritatis gloria induetur. Unde dicit Apostolus, I Cor. xv: Seminatur corpus in ignobilitate, surget in gloria: quia corpus nostrum nunc est opacum, tunc autem erit clarum; secundum illud Matth. xiii: Fulgebunt iusti sicut sol in regno Patris eorum.

Anima etiam quae divina visione fruetur, ultimo fini coniuncta, in omnibus experietur suum desiderium adimpletum. Et quia ex desiderio animae movetur corpus, consequens erit ut corpus omnino spiritui ad nutum obediat. Unde corpora resurgentium beatorum futura erunt agilia. Et hoc est quod Apostolus dicit ibidem: Seminatur in infirmitate, surget in virtute. Infirmitatem enim experimur in corpore quia invalidum invenitur ad satisfaciendum desiderio animae in motibus et actionibus quas anima imperat: quae infirmitas totaliter tunc tolletur, virtute redundante in corpus ex anima Deo coniuncta. Propter quod etiam Sap. iii, dicitur de iustis, quod tanquam scintillae in arundineto discurrent: non quod motus sit in eis propter necessitatem, cum nullo indigeant qui Deum habent, sed ad virtutis demonstrationem.

Sicut autem anima Deo fruens habebit desiderium adimpletum quantum ad omnis boni adeptionem, ita etiam eius desiderium impletum erit quantum ad remotionem omnis mali: quia cum summo bono locum non habet aliquod malum. Et corpus igitur perfectum per animam, proportionaliter animae, immune erit ab omni malo, et quantum ad actum et quantum ad potentiam. Quantum ad actum quidem, quia nulla in eis erit corruptio, nulla deformitas, nullus defectus. Quantum ad potentiam vero, quia non poterunt pati aliquid quod eis sit molestum. Et propter hoc impassibilia erunt. Quae tamen impassibilitas non excludit ab eis passionem quae est de ratione sensus: utentur enim sensibus ad delectationem secundum illa quae statui incorruptionis non repugnant. Ad hanc igitur eorum impassibilitatem ostendendam Apostolus dicit: Seminatur in corruptione, surget in incorruptione.

Rursus, anima Deo fruens ipsi perfectissime adhaerebit, et eius bonitatem participabit in summo, secundum suum modum: sic igitur et corpus perfecte subdetur animae, et eius proprietates participabit quantum possibile est, in perspicuitate sensuum, in ordinatione corporei appetitus, et in omnimoda perfectione naturae: tanto enim aliquid perfectius est in natura, quanto eius materia perfectius subditur formae. Et propter hoc dicit Apostolus: Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale. Spirituale quidem corpus resurgentis erit: non quia sit spiritus, ut quidam male intellexerunt, sive per spiritum intelligatur spiritualis substantia, sive aer aut ventus: sed quia erit omnino subiectum spiritui; sicut et nunc dicitur corpus animale, non quia sit anima, sed quia animalibus passionibus subiacet, et alimonia indiget.

Patet igitur ex praedictis quod, sicut anima hominis elevabitur ad gloriam spirituum caelestium ut Deum per essentiam videat, sicut in Tertio est ostensum; ita eius corpus sublimabitur ad proprietates caelestium corporum, inquantum erit clarum, impassibile, absque difficultate et labore mobile, et perfectissime sua forma perfectum. Et propter hoc Apostolus dicit resurgentium corpora esse caelestia, non quantum ad naturam, sed quantum ad gloriam. Unde cum dixisset quod sunt corpora caelestia, et sunt terrestria, subiungit quod alia est caelestium gloria, alia terrestrium. Sicut autem gloria in quam humana anima sublevatur, excedit naturalem virtutem caelestium spirituum, ut in Tertio est ostensum; ita gloria resurgentium corporum excedit naturalem perfectionem caelestium corporum, ut sit maior claritas, impassibilitas firmior, agilitas facilior et dignitas naturae perfectior.

Caput LXXXVII: De loco corporum glorificatorum

Caput LXXXVIII: De sexu et aetate resurgentium

Caput LXXXIX: De qualitate corporum resurgentium in damnatis

Caput XC: Quomodo substantiae incorporeae patiantur ab igne corporeo

Caput XCI: Quod animae statim post separationem a corpore poenam vel praemium consequuntur

Caput XCII: Quod animae sanctorum post mortem habent voluntatem immutabilem in bono

Caput XCIII: Quod animae malorum post mortem habent voluntatem immutabilem in malo

Caput XCIV: De immutabilitate voluntatis in animabus in Purgatorio detentis

Caput XCV: De immutabilitate voluntatis communiter in omnibus animabus post separationem a corpore

Caput XCVI: De finali iudicio

Caput XCVII: De statu mundi post iudicium

↑ Top of work