Summa contra Gentiles, Liber IV
Thomas Aquinas (1225–1274)
Summa contra Gentiles, sive de veritate catholicae fidei contra errores infidelium
First published 1918
The Summa contra Gentiles (1259-1265) is St Thomas Aquinas's great apologetic and missionary work. Liber IV of this edition reproduces the critical text of the Leonine Opera omnia, tomus XV (Rome, 1930), with the commentary of Franciscus de Sylvestris Ferrariensis printed with the text.
Caput I: Cap. 1
Caput II: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput III: Quod filius Dei sit Deus
Caput IV: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput VI: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VII: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VIII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput IX: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput X: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput XI: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XII: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XIII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIV: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XVI: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVIII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XIX: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
DE EFFECTIBUS ATTRIBUTIS SPIRITUI SANCTO IN SCRIPTURIS RESPECTU TOTIUS CREATURAE.
Oportet autem, secundum convenientiam praedictorum, considerare effectus quos Spiritui Sancto Sacra Scriptura attribuit.
Ostensum est enim in superioribus1 quod bonitas Dei est eius ratio volendi quod alia sint, et per suam voluntatem res in esse producit. Amor igitur quo suam bonitatem amat, est causa creationis rerum: unde et quidam antiqui philosophi amorem deorum causam omnium esse posuerunt, ut patet in I Metaph.2; et Dionysius dicit, iv cap. de Div. Nom.3, quod divinus amor non permisit ipsum sine germine esse. Habitum est autem ex praemissis4 quod Spiritus Sanctus procedit per modum amoris quo Deus amat seipsum. Igitur Spiritus Sanctus est principium creationis rerum. Et hoc significatur in Psalmo5: Emitte Spiritum tuum et creabuntur.
Ex hoc etiam quod Spiritus Sanctus per modum amoris procedit; amor autem vim quandam impulsivam et motivam habet: motus qui est a Deo in rebus, Spiritui Sancto proprie attribui videtur. Prima autem mutatio in rebus a Deo existens intelligitur secundum quod ex materia creata informi species diversas produxit. Unde hoc opus Spiritui Sancto Sacra Scriptura attribuit: dicitur enim Gen. I²: Spiritus Domini ferebatur super aquas. Vult enim Augustinus per aquas intelligi materiam primam6: super quam Spiritus Domini ferri dicitur, non quasi ipse moveatur, sed quia est motionis principium.
Rursus. Rerum gubernatio a Deo secundum quandam motionem esse intelligitur, secundum quod Deus omnia dirigit et movet in proprios fines. Si igitur impulsus et motio ad Spiritum Sanctum ratione amoris pertinet, convenienter rerum gubernatio et propagatio Spiritui Sancto attribuitur. Unde Iob XXXIII⁴ dicitur: Spiritus Domini fecit me; et in Psalmo7: Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.
Et quia gubernare subditos proprius actus domini est, convenienter Spiritui Sancto dominium attribuitur. Dicit enim Apostolus, II ad Cor. III¹⁷: Spiritus autem Dominus est. Et in Symbolo fidei8 dicitur: Credo in Spiritum Sanctum Dominum.
Item. Vita maxime in motu manifestatur: moventia enim seipsa vivere dicimus, et universaliter quaecumque a seipsis aguntur ad operandum.
Si igitur ratione amoris Spiritui Sancto impulsio et motio competit, convenienter etiam sibi attribuitur vita. Dicitur enim Ioan. vi⁶⁴: Spiritus est qui vivificat; et Ezech. xxxvii⁵: Dabo vobis Spiritum et vivetis. Et in Symbolo fidei 9 nos in Spiritum Sanctum vivificantem credere profitemur. Quod etiam et nomini Spiritus consonat: nam etiam corporalis vita animalium est per spiritum vitalem a principio vitae in cetera membra diffusum.