Summa contra Gentiles, Liber IV

Thomas Aquinas

Summa contra Gentiles, Liber IV

Thomas Aquinas (1225–1274)

Summa contra Gentiles, sive de veritate catholicae fidei contra errores infidelium

First published 1918

The Summa contra Gentiles (1259-1265) is St Thomas Aquinas's great apologetic and missionary work. Liber IV of this edition reproduces the critical text of the Leonine Opera omnia, tomus XV (Rome, 1930), with the commentary of Franciscus de Sylvestris Ferrariensis printed with the text.


Caput I: Cap. 1

Caput II: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis

Caput III: Quod filius Dei sit Deus

Caput IV: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio

Caput V: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio

Caput VI: De opinione Arii circa filium Dei

Caput VII: Improbatio opinionis Arii de filio Dei

Caput VIII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat

Caput IX: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii

Caput X: Rationes contra generationem et processionem divinam

Caput XI: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis

Caput XII: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia

Caput XIII: Quod non est nisi unus filius in divinis

Caput XIV: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam

Caput XV: De spiritu sancto, quod sit in divinis

Caput XVI: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam

Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit verus Deus

Caput XVIII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona

Caput XIX: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur

Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae

Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur

Caput XXII: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum

Caput XXIII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti

Caput XXIV: Quod spiritus sanctus procedat a filio

Caput XXV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum

Caput XXVI: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus

Caput XXVII: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae

Caput XXVIII: De errore Photini circa incarnationem

Caput XXIX: De errore Manichaeorum circa incarnationem

Caput XXX: De errore Valentini circa incarnationem

Caput XXXI: De errore Apollinaris circa corpus Christi

Caput XXXII: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi

Caput XXXIII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam

Caput XXXIV: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem

Caput XXXV: Contra errorem Eutychetis

Caput XXXVI: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo

Caput XXXVII: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo

Caput XXXVIII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi

Caput XXXIX: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi

Caput XL: Obiectiones contra fidem incarnationis

Caput XLI: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei

Caput XLII: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei

Caput XLIII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta

Caput XLIV: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus

Caput XLV: Quod Christum decuit nasci ex virgine

Caput XLVI: Quod Christus natus est de spiritu sancto

Caput XLVII: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem

Caput XLVIII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam

Caput XLIX: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum

Caput L: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros

Caput LI: Obiectiones contra peccatum originale

Caput LII: Solutio obiectionum positarum

Caput LIII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari

Caput LIV: Quod conveniens fuit Deum incarnari

Caput LV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis

Caput LVI: De necessitate sacramentorum

Caput LVII: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis

Caput LVIII: De numero sacramentorum novae legis

Caput LIX: De Baptismo

Caput LX: De confirmatione

Caput LXI: De Eucharistia

Caput LXII: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae

Caput LXIII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi

Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci

Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium

Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis

Caput LXVII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis

Caput LXVIII: Solutio auctoritatis inductae

Caput LXIX: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum

Caput LXX: De sacramento poenitentiae. Et primo, quod homines post gratiam sacramentalem acceptam peccare possunt

Caput LXXI: Quod homo peccans post sacramentorum gratiam potest converti per gratiam

Caput LXXII: De necessitate poenitentiae et partium eius

Caput LXXIII: De sacramento extremae unctionis

Caput LXXIV: De sacramento ordinis

Caput LXXV: De distinctione ordinum

Caput LXXVI: De episcopali potestate: et quod in ea unus sit summus

DE EPISCOPALI DIGNITATE: ET QUOD IN EA UNUS SIT SUMMUS.

Quia vero omnium horum ordinum collatio cum quodam sacramento perficitur, ut dictum est; sacramenta vero Ecclesiae sunt per aliquos ministros Ecclesiae dispensanda: necesse est aliquam superiorem potestatem esse in Ecclesia alicuius altioris ministerii, quae Ordinis sacramentum dispenset. Et haec est episcopalis potestas, quae, etsi quidem quantum ad consecrationem corporis Christi non excedat sacerdotis potestatem; excedit tamen eam in his quae pertinent ad fideles. Nam et ipsa sacerdotalis potestas ab episcopali derivatur; et quicquid arduum circa populum fidelem est agendum episcopis reservatur; quorum auctoritate etiam sacerdotes possunt hoc quod eis agendum committitur. Unde et in his quae sacerdotes agunt, utuntur rebus per episcopum consecratis: ut in Eucharistiae consecratione utuntur consecratis per episcopum calice, altari et pallis. Sic igitur manifestum est quod summa regiminis fidelis populi ad episcopalem pertinet dignitatem.

Manifestum est autem quod quamvis populi distinguantur per diversas dioeceses et civitates, tamen, sicut est una Ecclesia, ita oportet esse unum populum Christianum. Sicut igitur in uno speciali populo unius ecclesiae requiritur unus episcopus, qui sit totius populi caput; ita in toto populo Christiano requiritur quod unus sit totius Ecclesiae caput.

Item. Ad unitatem Ecclesiae requiritur quod omnes fideles in fide conveniant. Circa vero ea quae fidei sunt, contingit quaestiones moveri. Per diversitatem autem sententiarum divideretur Ecclesia, nisi in unitate per unius sententiam conservaretur. Exigitur igitur ad unitatem Ecclesiae conservandam quod sit unus qui toti Ecclesiae praesit. Manifestum est autem, quod Christus Ecclesiae in necessariis non defecit, quam dilexit; et pro qua sanguinem suum fudit: cum et de Synagoga dicatur per Dominum: Quid ultra debui facere vineae meae, et non feci? Isaiae v⁴. Non est igitur dubitandum quin ex ordinatione Christi unus toti Ecclesiae praesit.

Adhuc. Nulli dubium esse debet quin Ecclesiae regimen sit optime ordinatum: utpote per eum dispositum per quem Reges regnant, et legum conditores iusta decernunt. Optimum autem regimen multitudinis est ut regatur per unum: quod patet ex fine regiminis, qui est pax; pax enim et unitas subditorum est finis regentis; unitatis autem congruentior causa est unus quam multi. Manifestum est igitur regimen Ecclesiae sic esse dispositum ut unus toti Ecclesiae praesit.

Amplius. Ecclesia militans a triumphanti Ecclesia per similitudinem derivatur: unde et Ioannes in Apocalypsi, vidit Ierusalem descendentem de caelo; et Moysi dictum est quod faceret omnia secundum exemplar ei in monte monstratum. In triumphanti autem Ecclesia unus praesidet, qui etiam praesidet in toto universo, scilicet Deus: dicitur enim Apoc. xxi³: Ipsi populus eius erunt, et ipse cum eis erit eorum Deus. Ergo et in Ecclesia militante unus est qui praesidet universis.

Hinc est quod Oseae i¹¹ dicitur: Congregabuntur filii Iuda et filii Israel pariter, et ponent sibi caput unum. Et Dominus dicit, Ioan. x¹⁶: Fiet unum ovile et unus pastor.

Si quis autem dicat quod unum caput et unus pastor est Christus, qui est unus unius Ecclesiae sponsus: non sufficienter respondet. Manifestum est enim quod omnia ecclesiastica sacramenta ipse Christus perficit: ipse enim est qui baptizat; ipse qui peccata remittit; ipse est verus sacerdos, qui se obtulit in ara crucis, et cuius virtute corpus eius in altari quotidie consecratur: et tamen, quia corporaliter non cum omnibus fidelibus praesentialiter erat futurus, elegit ministros, per quos praedicta fidelibus dispensaret, ut supra dictum est. Eadem igitur ratione, quia praesentiam corporalem erat Ecclesiae subtracturus, oportuit ut alicui committeret qui loco sui universalis Ecclesiae gereret curam. Hinc est quod Petro dixit ante ascensionem: Pasce oves meas, Ioan. ult.; et ante passionem: Tu iterum conversus, confirma fratres tuos, Lucae xxii³²; et ei soli promisit: Tibi dabo claves regni caelorum; ut ostenderetur potestas clavium per eum ad alios derivanda, ad conservandam Ecclesiae unitatem.

Non potest autem dici quod, etsi Petro hanc dignitatem dederit, tamen ad alios non derivatur. Manifestum est enim quod Christus Ecclesiam sic instituit ut esset usque ad finem saeculi duratura: secundum illud Isaiae ix⁷: Super solium David, et super regnum eius sedebit, ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia, amodo et usque in sempiternum. Manifestum est igitur quod ita illos qui tunc erant in ministerio constituit, ut eorum potestas derivaretur ad posteros, pro utilitate Ecclesiae, usque ad finem saeculi: praesertim cum ipse dicat, Matth. ult.: Ecce, ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi.

Per hoc autem excluditur quorundam praesumptuosus error, qui se subducere nituntur ab obedientia et subiectione Petri, successorem eius Romanum Pontificem universalis Ecclesiae pastorem non recognoscentes

Caput LXXVII: Quod per malos ministros sacramenta dispensari possunt

Caput LXXVIII: De sacramento matrimonii

Caput LXXIX: Quod per Christum resurrectio corporum sit futura

Caput LXXX: Obiectiones contra resurrectionem

Caput LXXXI: Solutio praemissarum obiectionum

Caput LXXXII: Quod homines resurgent immortales

Caput LXXXIII: Quod in resurgentibus non erit usus ciborum neque venereorum

Caput LXXXIV: Quod corpora resurgentium erunt eiusdem naturae

Caput LXXXV: Quod corpora resurgentium erunt alterius dispositionis

Caput LXXXVI: De qualitate corporum glorificatorum

Caput LXXXVII: De loco corporum glorificatorum

Caput LXXXVIII: De sexu et aetate resurgentium

Caput LXXXIX: De qualitate corporum resurgentium in damnatis

Caput XC: Quomodo substantiae incorporeae patiantur ab igne corporeo

Caput XCI: Quod animae statim post separationem a corpore poenam vel praemium consequuntur

Caput XCII: Quod animae sanctorum post mortem habent voluntatem immutabilem in bono

Caput XCIII: Quod animae malorum post mortem habent voluntatem immutabilem in malo

Caput XCIV: De immutabilitate voluntatis in animabus in Purgatorio detentis

Caput XCV: De immutabilitate voluntatis communiter in omnibus animabus post separationem a corpore

Caput XCVI: De finali iudicio

Caput XCVII: De statu mundi post iudicium

↑ Top of work