Summa contra Gentiles, Liber IV

Thomas Aquinas

Summa contra Gentiles, Liber IV

Thomas Aquinas (1225–1274)

Summa contra Gentiles, sive de veritate catholicae fidei contra errores infidelium

First published 1918

The Summa contra Gentiles (1259-1265) is St Thomas Aquinas's great apologetic and missionary work. Liber IV of this edition reproduces the critical text of the Leonine Opera omnia, tomus XV (Rome, 1930), with the commentary of Franciscus de Sylvestris Ferrariensis printed with the text.


Caput I: Cap. 1

Caput II: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis

Caput III: Quod filius Dei sit Deus

Caput IV: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio

Caput V: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio

Caput VI: De opinione Arii circa filium Dei

Caput VII: Improbatio opinionis Arii de filio Dei

Caput VIII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat

Caput IX: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii

Caput X: Rationes contra generationem et processionem divinam

Caput XI: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis

Caput XII: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia

Caput XIII: Quod non est nisi unus filius in divinis

Caput XIV: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam

Caput XV: De spiritu sancto, quod sit in divinis

Caput XVI: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam

Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit verus Deus

Caput XVIII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona

Caput XIX: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur

Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae

Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur

Caput XXII: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum

Caput XXIII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti

Caput XXIV: Quod spiritus sanctus procedat a filio

Caput XXV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum

Caput XXVI: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus

Caput XXVII: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae

Caput XXVIII: De errore Photini circa incarnationem

Caput XXIX: De errore Manichaeorum circa incarnationem

Caput XXX: De errore Valentini circa incarnationem

Caput XXXI: De errore Apollinaris circa corpus Christi

Caput XXXII: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi

Caput XXXIII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam

Caput XXXIV: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem

Caput XXXV: Contra errorem Eutychetis

Caput XXXVI: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo

Caput XXXVII: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo

Caput XXXVIII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi

Caput XXXIX: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi

Caput XL: Obiectiones contra fidem incarnationis

Caput XLI: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei

Caput XLII: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei

Caput XLIII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta

Caput XLIV: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus

Caput XLV: Quod Christum decuit nasci ex virgine

QUOD CHRISTUM DECUIT NASCI EX VIRGINE.

Per hoc autem patet quod necesse fuit hominem illum ex virgine matre nasci, absque naturali semine.

Semen enim viri requiritur in generatione humana tanquam principium activum, propter virtutem activam quae in ipso est. Sed virtus activa in generatione corporis Christi non potuit esse naturalis, secundum praedicta: quia virtus naturalis non subito perficit totam corporis formationem, sed ad hoc indiget tempore; corpus autem Christi in ipso principio suae conceptionis fuit formatum et organizatum, ut ostensum est . Relinquitur igitur quod generatio Christi humana fuit absque naturali semine.

Item. Semen maris, in generatione animalis cuiuscumque, trahit ad se materiam quam mater ministrat, quasi virtus quae est in semine maris intendat sui ipsius complementum ut finem totius generationis; unde et, completa generatione, ipsum semen, immutatum et completum, est proles quae nascitur. Sed in generatione humana Christi fuit ultimus generationis terminus unio ad divinam personam, non autem aliqua persona seu hypostasis humana constituenda, ut ex dictis patet. Non igitur in hac generatione potuit esse activum principium semen viri, sed sola virtus divina: ut sicut semen viri, in generatione communi hominum, in suam subsistentiam trahit materiam a matre ministratam, ita eandem materiam, in generatione Christi, Verbum Dei ad suam unionem assumpsit.

Similiter autem manifestum est quod conveniens erat ut in ipsa generatione humana Verbi Dei, aliqua proprietas spiritualis generationis verbi reluceret. Verbum autem, secundum quod a dicente progreditur, sive interius conceptum sive exterius prolatum, corruptionem dicenti non affert, sed magis perfectionis plenitudo per verbum attenditur in dicente. Conveniens igitur fuit ut sic Verbum Dei secundum humanam generationem conciperetur et nasceretur, ut matris integritas non corrumperetur. - Cum hoc etiam manifestum est quod Verbum Dei, quo omnia constituta sunt, et quo omnia in sua integritate conservantur, sic nasci decuit ut per omnia matris integritatem servaret. Conveniens igitur fuit hanc generationem fuisse ex virgine.

Neque tamen hic generationis modus verae et naturali humanitati Christi derogat, licet aliter quam alii homines generatus sit. Manifestum est enim, cum virtus divina infinita sit, ut supra probatum est; et per eam omnes causae virtutem producendi effectum sortiantur: quod quicumque effectus per quamcunque causam producitur, potest per Deum absque illius causae adminiculo produci eiusdem speciei et naturae. Sicut igitur virtus naturalis quae est in humano semine producit hominem verum, speciem et humanam naturam habentem; ita virtus divina, quae talem virtutem semini dedit, absque huius virtute potest effectus illius virtutis producere, constituendo verum hominem, speciem et naturam humanam habentem.

Si vero aliquis dicat quod, cum homo naturaliter generatus habeat corpus naturaliter constitutum ex semine maris et eo quod femina subministrat, quicquid sit illud, corpus Christi non fuit eiusdem naturae cum nostro, si non est ex maris semine generatum: — ad hoc manifesta responsio est secundum Aristotelis positionem, dicentis quod semen maris non intrat materialiter in constitutionem concepti, sed est solum activum principium, materia vero corporis tota ministratur a matre. Et sic, quantum ad materiam corpus Christi non differt a corpore nostro: nam etiam corpora nostra materialiter constituta sunt ex eo quod est sumptum ex matre.

Si vero aliquis praedictae positioni Aristotelis repugnet, adhuc praedicta obiectio efficaciam non habet. Similitudo enim aliquorum aut dissimilitudo in materia non attenditur secundum statum materiae in principio generationis, sed secundum conditionem materiae iam praeparatae, prout est in termino generationis. Non enim differt secundum materiam aer ex terra, vel ex aqua generatus: quia licet aqua et terra in principio generationis differentia sint, tamen per actionem generantis ad unam dispositionem reducuntur. Sic igitur divina virtute materia quae solum ex muliere sumitur, potest reduci, in fine generationis, ad eandem dispositionem quam habet materia si sumatur simul ex mare et femina. Unde non erit aliqua dissimilitudo, propter diversitatem materiae, inter corpus Christi, quod divina virtute formatum est ex materia a sola matre assumpta, et corpora nostra, quae virtute naturae formantur ex materia, etiam si ab utroque parente assumantur. Manifestum est enim quod plus differt a materia quae ex viro et muliere simul assumitur, limus terrae, de quo Deus primum hominem formavit, quem utique constat fuisse verum hominem et nobis per omnia similem, quam materia sumpta solum ex femina, ex qua corpus Christi formatum est. Unde nativitas Christi ex virgine nihil derogat veritati humanitatis ipsius, nec similitudini eius ad nos. Licet enim virtus naturalis requirat determinatam materiam ad determinatum effectum ex ea producendum, virtus tamen divina, quae potest ex nihilo cuncta producere, in agendo ad materiam determinatam non coarctatur.

Similiter etiam nec per hoc aliquid deperit dignitati Matris Christi quod virgo concepit et peperit, quin vera et naturalis mater Filii Dei dicatur. Virtute enim divina faciente, materiam naturalem ad generationem corporis Christi ministravit, quod solum ex parte matris requiritur: ea vero quae in aliis matribus ad corruptionem virginitatis faciunt, non ordinantur ad id quod matris est, sed solum ad id quod patris est, ut semen maris ad locum generationis perveniat.

Caput XLVI: Quod Christus natus est de spiritu sancto

Caput XLVII: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem

Caput XLVIII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam

Caput XLIX: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum

Caput L: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros

Caput LI: Obiectiones contra peccatum originale

Caput LII: Solutio obiectionum positarum

Caput LIII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari

Caput LIV: Quod conveniens fuit Deum incarnari

Caput LV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis

Caput LVI: De necessitate sacramentorum

Caput LVII: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis

Caput LVIII: De numero sacramentorum novae legis

Caput LIX: De Baptismo

Caput LX: De confirmatione

Caput LXI: De Eucharistia

Caput LXII: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae

Caput LXIII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi

Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci

Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium

Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis

Caput LXVII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis

Caput LXVIII: Solutio auctoritatis inductae

Caput LXIX: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum

Caput LXX: De sacramento poenitentiae. Et primo, quod homines post gratiam sacramentalem acceptam peccare possunt

Caput LXXI: Quod homo peccans post sacramentorum gratiam potest converti per gratiam

Caput LXXII: De necessitate poenitentiae et partium eius

Caput LXXIII: De sacramento extremae unctionis

Caput LXXIV: De sacramento ordinis

Caput LXXV: De distinctione ordinum

Caput LXXVI: De episcopali potestate: et quod in ea unus sit summus

Caput LXXVII: Quod per malos ministros sacramenta dispensari possunt

Caput LXXVIII: De sacramento matrimonii

Caput LXXIX: Quod per Christum resurrectio corporum sit futura

Caput LXXX: Obiectiones contra resurrectionem

Caput LXXXI: Solutio praemissarum obiectionum

Caput LXXXII: Quod homines resurgent immortales

Caput LXXXIII: Quod in resurgentibus non erit usus ciborum neque venereorum

Caput LXXXIV: Quod corpora resurgentium erunt eiusdem naturae

Caput LXXXV: Quod corpora resurgentium erunt alterius dispositionis

Caput LXXXVI: De qualitate corporum glorificatorum

Caput LXXXVII: De loco corporum glorificatorum

Caput LXXXVIII: De sexu et aetate resurgentium

Caput LXXXIX: De qualitate corporum resurgentium in damnatis

Caput XC: Quomodo substantiae incorporeae patiantur ab igne corporeo

Caput XCI: Quod animae statim post separationem a corpore poenam vel praemium consequuntur

Caput XCII: Quod animae sanctorum post mortem habent voluntatem immutabilem in bono

Caput XCIII: Quod animae malorum post mortem habent voluntatem immutabilem in malo

Caput XCIV: De immutabilitate voluntatis in animabus in Purgatorio detentis

Caput XCV: De immutabilitate voluntatis communiter in omnibus animabus post separationem a corpore

Caput XCVI: De finali iudicio

Caput XCVII: De statu mundi post iudicium

↑ Top of work