Summa contra Gentiles, Liber IV
Thomas Aquinas (1225–1274)
Summa contra Gentiles, sive de veritate catholicae fidei contra errores infidelium
First published 1918
The Summa contra Gentiles (1259-1265) is St Thomas Aquinas's great apologetic and missionary work. Liber IV of this edition reproduces the critical text of the Leonine Opera omnia, tomus XV (Rome, 1930), with the commentary of Franciscus de Sylvestris Ferrariensis printed with the text.
Caput I: Cap. 1
Caput II: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput III: Quod filius Dei sit Deus
Caput IV: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput VI: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VII: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VIII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput IX: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput X: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput XI: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XII: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XIII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIV: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XVI: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVIII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XIX: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur
Caput XXII: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum
Caput XXIII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti
Caput XXIV: Quod spiritus sanctus procedat a filio
Caput XXV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum
Caput XXVI: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus
Caput XXVII: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae
Caput XXVIII: De errore Photini circa incarnationem
Caput XXIX: De errore Manichaeorum circa incarnationem
Caput XXX: De errore Valentini circa incarnationem
Caput XXXI: De errore Apollinaris circa corpus Christi
Caput XXXII: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi
Caput XXXIII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam
Caput XXXIV: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem
Caput XXXV: Contra errorem Eutychetis
Caput XXXVI: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo
Caput XXXVII: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo
Caput XXXVIII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi
Caput XXXIX: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi
Caput XL: Obiectiones contra fidem incarnationis
Caput XLI: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei
Caput XLII: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei
Caput XLIII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta
Caput XLIV: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus
QUOD NATURA HUMANA ASSUMPTA A VERBO IN IPSA CONCEPTIONE FUIT PERFECTA QUANTUM AD ANIMAM ET CORPUS.
Ulterius autem ex hoc manifestum est quod in ipso conceptionis principio anima rationalis corpori fuit unita.
Verbum enim Dei mediante anima rationali corpus assumpsit1: corpus enim hominis non magis assumptibile est a Deo quam alia corpora nisi propter animam rationalem. Non igitur Verbum Dei assumpsit corpus absque anima rationali. Cum igitur Verbum Dei assumpserit corpus ab ipso conceptionis principio, oportuit quod in ipso conceptionis principio anima rationalis corpori uniretur.
Item. Posito eo quod est posterius in generatione, necesse est et id quod est prius secundum generationis ordinem, poni. Posterius autem in generatione est id quod est perfectissimum. Perfectissimum autem est ipsum individuum generatum, quod in generatione humana est hypostasis vel persona, ad cuius constitutionem ordinantur et anima et corpus. Posita igitur personalitate hominis generati, necesse est quidem existere et corpus et animam rationalem. Personalitas autem hominis Christi non est alia quam personalitas Dei Verbi. Verbum autem Dei in ipsa conceptione univit sibi corpus humanum. Fuit ergo ibi personalitas illius hominis. Ergo oportuit quod et anima rationalis adesset.
Inconveniens etiam fuisset ut Verbum, quod est fons et origo omnium perfectionum et formarum, alicui rei informi et nondum perfectionem naturae habenti uniretur. Quicquid autem fit corporeum, ante animationem est informe et, nondum perfectionem naturae habens. Non igitur fuit conveniens ut Verbum Dei uniretur corpori nondum animato. Et sic a principio conceptionis oportuit animam illam corpori uniri.
Ex hoc etiam apparet quod corpus illud assumptum a principio conceptionis fuit formatum, si nihil informe Dei Verbum assumere debuit. — Similiter autem anima requirit propriam materiam: sicut et quaelibet alia forma naturalis. Est autem propria materia animae corpus organizatum: est enim anima entelechia corporis organici physici potentia vitam habentis2. Si igitur anima a principio conceptionis corpori fuit unita, ut ostensum est3, necessarium fuit ut corpus a principio conceptionis organizatum et formatum esset. — Et etiam organizatio corporis ordine generationis praecedit animae rationalis introductionem. Unde, posito posteriori, necesse fuit et ponere prius.
Crementum autem quantitatis usque ad debitam mensuram, nihil prohibet sequi corporis animationem. Sic igitur circa conceptionem hominis assumpti sentiendum est, quod in ipso conceptionis principio fuit corpus organizatum et formatum, sed nondum habens debitam quantitatem.