Summa contra Gentiles, Liber IV
Thomas Aquinas (1225–1274)
Summa contra Gentiles, sive de veritate catholicae fidei contra errores infidelium
First published 1918
The Summa contra Gentiles (1259-1265) is St Thomas Aquinas's great apologetic and missionary work. Liber IV of this edition reproduces the critical text of the Leonine Opera omnia, tomus XV (Rome, 1930), with the commentary of Franciscus de Sylvestris Ferrariensis printed with the text.
Caput I: Cap. 1
Caput II: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput III: Quod filius Dei sit Deus
Caput IV: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput VI: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VII: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VIII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput IX: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput X: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput XI: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XII: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XIII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIV: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XVI: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVIII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XIX: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur
Caput XXII: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum
Caput XXIII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti
Caput XXIV: Quod spiritus sanctus procedat a filio
Caput XXV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum
Caput XXVI: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus
Caput XXVII: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae
Caput XXVIII: De errore Photini circa incarnationem
Caput XXIX: De errore Manichaeorum circa incarnationem
Caput XXX: De errore Valentini circa incarnationem
Caput XXXI: De errore Apollinaris circa corpus Christi
Caput XXXII: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi
Caput XXXIII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam
Caput XXXIV: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem
Caput XXXV: Contra errorem Eutychetis
Caput XXXVI: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo
Caput XXXVII: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo
Caput XXXVIII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi
Caput XXXIX: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi
Caput XL: Obiectiones contra fidem incarnationis
Caput XLI: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei
Caput XLII: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei
Caput XLIII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta
Caput XLIV: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus
Caput XLV: Quod Christum decuit nasci ex virgine
Caput XLVI: Quod Christus natus est de spiritu sancto
Caput XLVII: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem
Caput XLVIII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam
Caput XLIX: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum
Caput L: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros
Caput LI: Obiectiones contra peccatum originale
Caput LII: Solutio obiectionum positarum
Caput LIII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari
Caput LIV: Quod conveniens fuit Deum incarnari
Caput LV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis
Caput LVI: De necessitate sacramentorum
Caput LVII: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis
Caput LVIII: De numero sacramentorum novae legis
Caput LIX: De Baptismo
Caput LX: De confirmatione
Caput LXI: De Eucharistia
Caput LXII: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae
Caput LXIII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi
Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci
Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium
Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis
Caput LXVII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis
Caput LXVIII: Solutio auctoritatis inductae
Caput LXIX: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum
Caput LXX: De sacramento poenitentiae. Et primo, quod homines post gratiam sacramentalem acceptam peccare possunt
CAPITULUM SEPTUAGESIMUM
DE SACRAMENTO POENITENTIAE. ET PRIMO, QUOD HOMINES POST GRATIAM SACRAMENTALEM ACCEPTAM PECCARE POSSUNT.
QUAMVIS autem per praedicta sacramenta hominibus gratia conferatur, non tamen per acceptam gratiam impeccabiles fiunt. Gratuita enim dona recipiuntur in anima sicut habituales dispositiones: non enim homo secundum ea semper agit. Nihil autem prohibet eum qui habitum habet, agere secundum habitum vel contra eum: sicut grammaticus potest secundum grammaticam recte loqui, vel etiam contra grammaticam loqui incongrue. Et ita est etiam de habitibus virtutum moralium: potest enim qui iustitiae habitum habet, et contra iustitiam agere. Quod ideo est quia usus habituum in nobis ex voluntate est: voluntas autem ad utrumque oppositorum se habet. Manifestum est igitur quod suscipiens gratuita dona peccare potest contra gratiam agendo.
Adhuc. Impeccabilitas in homine esse non potest sine immutabilitate voluntatis. Immutabilitas autem voluntatis non potest homini competere nisi secundum quod attingit ultimum finem. Ex hoc enim voluntas immutabilis redditur quod totaliter impletur, ita quod non habet quo divertat ab eo in quo est firmata. Impletio autem voluntatis non competit homini nisi ut finem ultimum attingenti: quandiu enim restat aliquid ad desiderandum, voluntas impleta non est. Sic igitur homini impeccabilitas non competit antequam ad ultimum finem perveniat. Quod quidem non datur homini in gratia quae in sacramentis confertur: quia sacramenta sunt in adiutorium hominis secundum quod est in via ad finem. Non igitur ex gratia in sacramentis percepta aliquis impeccabilis redditur.
Amplius. Omne peccatum ex quadam ignorantia contingit: Unde dicit1 Philosophus quod omnis malus est ignorans; et in Proverbiis dicitur2: Errant qui operantur malum. Tunc igitur solum homo securus potest esse a peccato secundum voluntatem, quando secundum intellectum securus est ab ignorantia et errore. Manifestum est autem quod homo non redditur immunis ab omni ignorantia et errore per gratiam in sacramentis perceptam: hoc enim est hominis secundum intellectum illam veritatem inspicientis quae est certitudo omnium veritatum; quae quidem inspectio est ultimus hominis finis, ut in Tertio3 ostensum est. Non igitur per gratiam sacramentorum homo impeccabilis redditur.
Item. Ad alterationem hominis quae est secundum malitiam et virtutem, multum operatur alteratio quae est secundum animae passiones: nam ex eo quod ratione passiones animae refrenantur et ordinantur, homo virtuosus fit vel in virtute conservatur: ex eo vero quod ratio sequitur passiones, homo redditur vitiosus. Quandiu igitur homo est alterabilis secundum animae passiones, est etiam alterabilis secundum vitium et virtutem. Alteratio autem quae est secundum animae passiones, non tollitur per gratiam in sacramentis collatam, sed manet in homine quandiu anima passibili corpori unitur. Manifestum est igitur quod per sacramentorum gratiam homo impeccabilis non redditur.
Praeterea. Superfluum videtur eos admonere ne peccent qui peccare non possunt. Sed per Evangelicam et Apostolicam doctrinam admonentur fideles iam per sacramenta Spiritus Sancti gratiam consecuti: dicitur enim Heb. XII¹⁵: Contemplantes ne quis desit gratiae Dei, ne qua radix amaritudinis, sursum germinans impediat; et Ephes. IV³⁰: Nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis; et I Cor. X¹²: Qui se existimat stare, videat ne cadat. Ipse etiam Apostolus de se dicit4: Castigo corpus meum et in servitutem redigo: ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar. Non igitur per gratiam in sacramentis perceptam homines impeccabiles redduntur.
Per hoc excluditur quorundam haereticorum error5, qui dicunt quod homo, postquam gratiam Spiritus percepit, peccare non potest: et si peccat, nunquam gratiam Spiritus Sancti habuit.
Assumunt autem in fulcimentum sui erroris quod dicitur I Cor. XIII⁸: Caritas nunquam excidit. Et I Ioan. III⁶ dicitur: Omnis qui in eo manet, non peccat; et omnis qui peccat, non vidit nec cognovit eum. Et infra6 expressius: Omnis qui est ex Deo, peccatum non facit: quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est.
Sed haec ad eorum propositum ostendendum efficacia non sunt. Non enim dicitur quod caritas nunquam excidit, propter hoc quod ille qui habet caritatem, eam quandoque non amittat, cum dicatur Apoc. II⁴, Habeo adversum te pauca, quod caritatem tuam primam reliquisti. Sed ideo dictum est quod caritas nunquam excidit, quia, cum cetera dona Spiritus Sancti de sui ratione imperfectionem habentia, utpote spiritus prophetiae et huiusmodi, evacuentur cum venerit quod perfectum est7, caritas in illo perfectionis statu remanebit.
Ea vero quae ex Epistola Ioannis inducta sunt, ideo dicuntur quia dona Spiritus Sancti quibus homo adoptatur vel renascitur in filium Dei, quantum est de se, tantam habent virtutem quod hominem sine peccato conservare possunt, nec homo peccare potest secundum ea vivens. Potest tamen contra ea agere, et ab eis discedendo peccare. Sic enim dictum est, Qui natus est ex Deo, non potest peccare, sicut si diceretur quod calidum non potest infrigidare: id tamen quod est calidum, potest fieri frigidum, et sic infrigidabit. Vel sicut si diceretur, Iustus non iniusta agit: scilicet, inquantum est iustus.