Summa contra Gentiles, Liber IV
Thomas Aquinas (1225–1274)
Summa contra Gentiles, sive de veritate catholicae fidei contra errores infidelium
First published 1918
The Summa contra Gentiles (1259-1265) is St Thomas Aquinas's great apologetic and missionary work. Liber IV of this edition reproduces the critical text of the Leonine Opera omnia, tomus XV (Rome, 1930), with the commentary of Franciscus de Sylvestris Ferrariensis printed with the text.
Caput I: Cap. 1
Caput II: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput III: Quod filius Dei sit Deus
Caput IV: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput VI: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VII: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VIII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput IX: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput X: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput XI: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XII: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XIII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIV: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XVI: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVIII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
QUOD SPIRITUS SANCTUS SIT SUBSISTENS PERSONA.
Sed quia quidam Spiritum Sanctum asserunt non esse personam subsistentem, sed vel ipsam divinitatem Patris et Filii, ut quidam Macedoniani dixisse perhibentur1; vel etiam aliquam accidentalem perfectionem mentis a Deo nobis donatam, puta sapientiam vel caritatem, vel aliquid huiusmodi, quae participantur a nobis sicut quaedam accidentia creata: contra hoc ostendendum est Spiritum Sanctum non esse aliquid huiusmodi.
Non enim formae accidentales proprie operantur, sed magis habens eas pro suae arbitrio voluntatis: homo enim sapiens utitur sapientia cum vult. Sed Spiritus Sanctus operatur pro suae arbitrio voluntatis, ut ostensum est2. Non igitur est aestimandus Spiritus Sanctus velut aliqua accidentalis perfectio mentis.
Item. Spiritus Sanctus, ut ex Scripturis docemur, causa est omnium perfectionum humanae mentis. Dicit enim Apostolus, ad Rom. v⁵: Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis; et I ad Cor. xii⁸⁻¹¹: Alii per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, secundum eundem Spiritum, et sic de aliis. Non ergo Spiritus Sanctus est aestimandus quasi aliqua accidentalis perfectio mentis humanae, cum ipse omnium huiusmodi perfectionum causa existat.
Quod autem in nomine Spiritus Sancti designetur essentia Patris et Filii, ut sic a neutro personaliter distinguatur, repugnat his quae divina Scriptura de Spiritu Sancto tradit. Dicitur enim Ioan. xv²⁶, quod Spiritus Sanctus procedit a Patre; et Ioan. xvi¹⁴, quod accipit a Filio: quod non potest de divina essentia intelligi, cum essentia divina a Patre non procedat, nec a Filio accipiat. Oportet igitur dicere quod Spiritus Sanctus sit subsistens persona.
Item. Sacra Scriptura manifeste de Spiritu Sancto loquitur tanquam de persona divina subsistente: dicitur enim Act. xiii²: Ministrantibus illis Domino et ieiunantibus, dicit illis Spiritus Sanctus: Segregate mihi Barnabam et Saulum in opus ad quod assumpsi eos; et infra3: Et ipsi quidem, missi a Spiritu Sancto, abierunt; et Act. xv²⁸, dicunt Apostoli: Visum est Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere oneris vobis etc.; quae de Spiritu Sancto non dicerentur nisi esset subsistens persona. Est igitur Spiritus Sanctus subsistens persona.
Amplius. Cum Pater et Filius sint personae subsistentes et divinae naturae, Spiritus Sanctus non connumeraretur eisdem nisi et ipse esset persona subsistens in divina natura. Connumeratur autem eisdem: ut patet Matth. ult.4, dicente Domino discipulis, Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti; et II ad Cor. ult.5, Gratia Domini nostri Iesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Sancti Spiritus, sit semper cum omnibus vobis; et I Ioan. ult.6, Tres sunt qui testimonium dant in caelo, Pater, Verbum et Spiritus Sanctus, et hi tres unum sunt. Ex quo manifeste ostenditur quod non solum sit persona subsistens, sicut Pater et Filius, sed etiam cum eis essentiae habeat unitatem.
Posset autem aliquis contra praedicta calumniari, dicens aliud esse Spiritum Dei, et aliud Spiritum Sanctum. Nam in quibusdam praemissarum auctoritatum nominatur Spiritus Dei7, in quibusdam vero Spiritus Sanctus. — Sed quod idem sit Spiritus Dei et Spiritus Sanctus, manifeste ostenditur ex verbis Apostoli dicentis, I ad Cor. ii¹⁰, ubi, cum praemisisset, Nobis revelavit Deus per Spiritum Sanctum, ad huius confirmationem inducit: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei; et postea concludit: Ita et quae sunt Dei, nemo novit nisi Spiritus Dei; ex quo manifeste apparet quod idem sit Spiritus Sanctus et Spiritus Dei.
Idem apparet ex hoc quod Matth. x²⁰, Dominus dicit: Non estis vos qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Loco autem horum verborum Marcus dicit8: Non estis vos loquentes, sed Spiritus Sanctus. Manifestum est igitur idem esse Spiritum Sanctum et Spiritum Dei.
Sic ergo, cum ex praemissis auctoritatibus9 multipliciter appareat Spiritum Sanctum non esse creaturam, sed verum Deum; manifestum est quod non cogimur dicere eodem modo esse intelligendum quod Spiritus Sanctus mentes sanctorum impleat et eos inhabitet, sicut diabolus aliquos implere vel inhabitare dicitur: habetur enim Ioan. xiii²⁷, de Iuda, quod post bucellam introivit in eo Satanas; et Act. v³, dicit Petrus, ut quidam libri habent: Anania, cur implevit Satanas cor tuum? Cum enim diabolus creatura sit, ut ex superioribus10 est manifestum, non implet aliquem participatione sui; neque potest mentem inhabitare per suam substantiam11; sed dicitur aliquos implere per effectum suae malitiae, unde et Paulus dicit ad quemdam, Act. xiii¹⁰: O plene omni dolo et omni fallacia! Spiritus autem Sanctus, cum Deus sit, per suam substantiam mentem inhabitat, et sui participatione bonos facit: ipse enim est sua bonitas, cum sit Deus; quod de nulla creatura verum esse potest. Nec tamen per hoc removetur quin per effectum suae virtutis sanctorum impleat mentes.