Sentences, Books I–II

Peter Lombard

Sentences, Books I–II

Peter Lombard (1100–1160)

Sententiae in IV Libris Distinctae, libri I–II

First published 1971

Books I–II of Peter Lombard’s Sentences, from the 1971 third edition of the Quaracchi text, with English translation.


Book I: Liber Primus — De Mysterio Trinitatis

Distinctio I: Distinctio I

Distinctio II: Distinctio II

Distinctio III: Distinctio III

Distinctio IV: Distinctio IV

Distinctio V: Distinctio V

Distinctio VI: Distinctio VI

Distinctio VII: Distinctio VII

Distinctio VIII: Distinctio VIII

Distinctio IX: Distinctio IX

Distinctio X: Distinctio X

Distinctio XI: Distinctio XI

Distinctio XII: Distinctio XII

Distinctio XIII: Distinctio XIII

Distinctio XIV: Distinctio XIV

Cap. 1 (45).

  1. Quod gemina est processio Spiritus Sancti. Praeterea diligenter adnotandum est quod gemina est processio Spiritus Sancti: aeterna videlicet, quae ineffabilis est, qua a Patre et Filio ab aeterno processit; et temporalis, qua a Patre et Filio ad sanctificandam creaturam procedit. Et sicut ab aeterno communiter ac simul procedit a Patre et Filio, ita et in tempore communiter et simul ab utroque procedit ad creaturam, non divisa a Patre in Filium et a Filio ad creaturam. Unde Augustinus in XV libro De Trinitate ait: «Spiritus Sanctus non de Filio procedit in Filium et de Filio procedit ad sanctificandam creaturam, sed simul de utroque procedit, quamvis hoc Filio Pater dederit, ut sicut de se, ita etiam de illo procedat».

  2. De temporali processione specialiter agitur. De temporali autem processione Beda in homilia Dominica I post Ascensionem ita loquitur: «Cum Spiritus gratia datur hominibus, profecto mittitur Spiritus a Patre, mittitur et a Filio; procedit a Patre, procedit et a Filio, quia et eius missio est ipsa processio». His verbis aperte ostendit donationem gratiae Spiritus Sancti dici processionem vel missionem eiusdem. Sed cum donatio vel datio non sit nisi temporalis, constat quia et haec processio sive missio temporalis est. — Hanc quoque temporalem Spiritus processionem Augustinus in XV libro De Trinitate insinuat, dicens Spiritum Sanctum processisse a Christo quando post resurrectionem insufflavit in discipulos, his verbis: «Cum resurrexisset Christus a mortuis et apparuisset discipulis, insufflavit et ait: Accipite Spiritum Sanctum, ut eum etiam de se procedere ostenderet. Et ipse est virtus quae de illo exibat, ut legitur in Evangelio, et sanabat omnes».

Et ut ostenderet hanc processionem Spiritus Sancti non esse aliud quam donationem vel dationem ipsius, addit: «Post resurrectionem Dominus Iesus bis dedit Spiritum Sanctum: semel in terra, propter dilectionem proximi; et iterum de caelo, propter dilectionem Dei»; «quia per ipsum Donum diffunditur caritas in cordibus nostris qua diligimus Deum et proximum».

in Filium et a Filio in Patrem M. || ab aeterno] aeternaliter et sine tempore NRTVW. 16 Spiritus] sancti add. BCV, add. interl. RTW.]

Cap. 2 (46).

  1. Quod aliqui dicunt ipsum Spiritum Sanctum non dari sed dona eius. Sunt autem aliqui qui dicunt Spiritum Sanctum ipsum Deum non dari, sed dona eius, quae non sunt ipse Spiritus. Et ut aiunt, Spiritus Sanctus dicitur dari, cum gratia eius, quae tamen non est ipse, datur homini. Et hoc dicunt Bedam sensisse in superioribus verbis, quibus dicit Spiritum Sanctum procedere, cum ipsius gratia datur hominibus, tamquam non ipsemet detur, sed eius gratia.

  2. Quod ipse Spiritus Sanctus qui Deus est datur et mittitur. Sed quod ipse Spiritus Sanctus qui Deus est et tertia in Trinitate persona detur, aperte ostendit Augustinus in XV libro De Trinitate, ita dicens: «Eundem Spiritum Sanctum datum cum insufflasset Iesus, de quo mox ait: Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, ambigere non debemus. Ipse est igitur qui etiam de caelo datus est die Pentecostes. Quomodo ergo Deus non est, qui dat Spiritum Sanctum? immo quantus Deus est qui dat Deum?» Ecce his verbis aperte dicit Spiritum Sanctum ipsum, scilicet Deum, dari hominibus a Patre et Filio.

om. BCLTX. 14 Spiritus] sanctus add. OP. 26 Deum] eum OP, quod corr. O.]

  1. **Et quod ipse Spiritus Sanctus qui Deus est ac tertia in Trinitate persona nobis detur, nostrisque infundatur atque illabatur mentibus, aperte ostendit Ambrosius in I libro De Spiritu Sancto, dicens: «Licet multi dicantur spiritus, quia legitur: Qui facit angelos suos spiritus, unus tamen est Dei Spiritus. Ipsum igitur unum Spiritum et Apostoli et Prophetae sunt consecuti; sicut etiam Vas electionis dicit: quia unum Spiritum potavimus, quasi eum qui non queat scindi, sed infundatur animis et sensibus illabatur, ut saecularis sitis restringat ardorem. Qui Spiritus Sanctus non est de substantia corporali, nec de substantia invisibilium creaturarum». His verbis aperte dicit Spiritum Sanctum ipsum, qui creatura non est, infundi mentibus nostris.

  2. Quod ipse detur, non tantum eius dona. Item in eodem: «Omnis mutabilis est creatura, sed non mutabilis Spiritus Sanctus». «Quid autem dubitem dicere quia datus est Spiritus Sanctus, cum scriptum sit: Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis? » «Qui cum sit inaccessibilis natura, receptabilis tamen propter bonitatem suam nobis est, complens virtute omnia, sed qui solis participatur ipsimplex substantia, opulens virtutibus, unicuique praesens, dividens de suo singulis et ubique totus». «Incircumscriptus igitur et infinitus Spiritus Sanctus, qui discipulorum sensus separatorum infudit, quem nihil potest fallere. Angeli ad paucos mittebantur, Spiritus autem Sanctus populis infundebatur. Quis igitur dubitet quin divinum sit, quod infunditur simul pluribus nec videtur?» «Unus est Spiritus Sanctus qui datus est omnibus, Apostolis». Et hic aperte dicit Ambrosius quod Spiritus Sanctus, qui est substantia simplex, cum sit unus, datur pluribus.

  3. Alia quoque auctoritate hoc idem adstruitur, scilicet quod Spiritus Sanctus qui est aequalis Filio hominibus detur. Ait enim Augustinus, De verbis Apostoli sic: «Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis. A quo datur? Ab illo qui dedit dona hominibus. Quae dona? Spiritum Sanctum, qui tale dat donum qualis est ipse. Magna est misericordia eius: donum dat aequale sibi, quia donum eius Spiritus Sanctus est».

  4. Praemissis et aliis pluribus auctoritatibus aperte monstratur quod Spiritus Sanctus aequalis Patri et Filio nobis datur. Nec ideo tamen minor est Patre et Filio; unde Augustinus in IV libro De Trinitate ait: «Non ideo, inquit, minorem Spiritum Sanctum, quia et eum Pater misit et Filius, arbitrandum est».

et OP. 8 saecularis] singularis OP, quod corr. O2. 22 igitur] ergo OPX. 28 Apostoli, si] apostoli: Sic OPW.]

Cap. 3 (47).

  1. An viri sancti Ecclesiae praelati dent vel dare possint Spiritum Sanctum. Hic quaeritur utrum et sancti viri dent vel dare possint aliis Spiritum Sanctum.

  2. Quod non datur hic ostendit prius. Quem si aliis dant, cum eius donatio supra sit dicta processio, videtur ab eis procedere Spiritus Sanctus vel mitti. Sed Creator a creatura non procedit vel mittitur; restat ergo ut ipsi non dent Spiritum Sanctum nec dare possint. — Unde Augustinus in XV libro De Trinitate : «Non aliquis discipulorum Christi dedit Spiritum Sanctum. Orabant quippe ut veniret in eos quibus manus imponebant, non ipsi eum dabant. Quem morem in suis praepositis etiam nunc servat Ecclesia. Denique et Simon Magus offerens Apostolis pecuniam, non ait: Date et mihi hanc potestatem, ut dem Spiritum Sanctum, sed: cuicumque inquit imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Quia nec Scriptura superius dixerat: Videns autem Simon quia Apostoli darent Spiritum Sanctum, sed dixerat: Videns autem Simon quia per impositionem manuum Apostolorum datur Spiritus Sanctus». Ecce his verbis ostendit Augustinus nec Apostolos nec alios praelatos Ecclesiae dedisse vel dare Spiritum Sanctum.

  3. Quod non possunt dare Spiritum Sanctum hic docet. Et quod plus est, non posse etiam dare, dicit in eodem libro subdens: «De Christo scriptum est quod accepit a Patre promissionem Spiritus Sancti et effuderit; in quo utraque natura demonstrata est, humana scilicet et divina. Accepit quippe ut homo, effudit ut Deus. Nos autem accipere quidem hoc donum possumus pro modulo nostro, effundere vero super alios non utique possumus, sed ut hoc fiat, Deum super eos, a quo id efficitur, invocamus». His verbis expresse dicit nos Spiritum Sanctum non posse super alios effundere, id est aliis dare.

dant BCV. 14 ergo] igitur OP. 20 et om. BCX. 24 datur] daretur X (Vulg., Aug.). 27 non] nec LMRTVW.]

Distinctio XV: Distinctio XV

Distinctio XVI: Distinctio XVI

Distinctio XVII: Distinctio XVII

Distinctio XVIII: Distinctio XVIII

Distinctio XIX: Distinctio XIX

Distinctio XX: Distinctio XX

Distinctio XXI: Distinctio XXI

Distinctio XXII: Distinctio XXII

Distinctio XXIII: Distinctio XXIII

Distinctio XXIV: Distinctio XXIV

Distinctio XXV: Distinctio XXV

Distinctio XXVI: Distinctio XXVI

Distinctio XXVII: Distinctio XXVII

Distinctio XXVIII: Distinctio XXVIII

Distinctio XXIX: Distinctio XXIX

Distinctio XXX: Distinctio XXX

Distinctio XXXI: Distinctio XXXI

Distinctio XXXII: Distinctio XXXII

Distinctio XXXIII: Distinctio XXXIII

Distinctio XXXIV: Distinctio XXXIV

Distinctio XXXV: Distinctio XXXV

Distinctio XXXVI: Distinctio XXXVI

Distinctio XXXVII: Distinctio XXXVII

Distinctio XXXVIII: Distinctio XXXVIII

Distinctio XXXIX: Distinctio XXXIX

Distinctio XL: Distinctio XL

Distinctio XLI: Distinctio XLI

Distinctio XLII: Distinctio XLII

Distinctio XLIII: Distinctio XLIII

Distinctio XLIV: Distinctio XLIV

Distinctio XLV: Distinctio XLV

Distinctio XLVI: Distinctio XLVI

Distinctio XLVII: Distinctio XLVII

Distinctio XLVIII: Distinctio XLVIII

Book II: Liber Secundus — De rerum creatione et formatione corporalium et spiritualium et aliis pluribus eis pertinentibus

Distinctio I: Distinctio I

Distinctio II: Distinctio II

Distinctio III: Distinctio III

Distinctio IV: Distinctio IV

Distinctio V: Distinctio V

Distinctio VI: Distinctio VI

Distinctio VII: Distinctio VII

Distinctio VIII: Distinctio VIII

Distinctio IX: Distinctio IX

Distinctio X: Distinctio X

Distinctio XI: Distinctio XI

Distinctio XII: Distinctio XII

Distinctio XIII: Distinctio XIII

Distinctio XIV: Distinctio XIV

Distinctio XV: Distinctio XV

Distinctio XVI: Distinctio XVI

Distinctio XVII: Distinctio XVII

Distinctio XVIII: Distinctio XVIII

Distinctio XIX: Distinctio XIX

Distinctio XX: Distinctio XX

Distinctio XXI: Distinctio XXI

Distinctio XXII: Distinctio XXII

Distinctio XXIII: Distinctio XXIII

Distinctio XXIV: Distinctio XXIV

Distinctio XXV: Distinctio XXV

Distinctio XXVI: Distinctio XXVI

Distinctio XXVII: Distinctio XXVII

Distinctio XXVIII: Distinctio XXVIII

Distinctio XXIX: Distinctio XXIX

Distinctio XXX: Distinctio XXX

Distinctio XXXI: Distinctio XXXI

Distinctio XXXII: Distinctio XXXII

Distinctio XXXIII: Distinctio XXXIII

Distinctio XXXIV: Distinctio XXXIV

Distinctio XXXV: Distinctio XXXV

Distinctio XXXVI: Distinctio XXXVI

Distinctio XXXVII: Distinctio XXXVII

Distinctio XXXVIII: Distinctio XXXVIII

Distinctio XXXIX: Distinctio XXXIX

Distinctio XL: Distinctio XL

Distinctio XLI: Distinctio XLI

Distinctio XLII: Distinctio XLII

Distinctio XLIII: Distinctio XLIII

Distinctio XLIV: Distinctio XLIV

↑ Top of work