Sentences, Books I–II
Peter Lombard (1100–1160)
Sententiae in IV Libris Distinctae, libri I–II
First published 1971
Books I–II of Peter Lombard’s Sentences, from the 1971 third edition of the Quaracchi text, with English translation.
Book I: Liber Primus — De Mysterio Trinitatis
Distinctio I: Distinctio I
Distinctio II: Distinctio II
Distinctio III: Distinctio III
Distinctio IV: Distinctio IV
Cap. 1 (13).
1. Hic quaeritur utrum concedendum sit quod Deus se genuerit. Hic oritur quaestio satis necessaria. Constat, et irrefragabiliter verum est, quod Deus Pater genuit Filium; ideo quaeritur utrum concedendum sit quod Deus genuit Deum. Si enim Deus genuit Deum, videtur quod aut se genuerit aut alium Deum.
4 Quod LNV. 6 etiam] enim OPV. 26–27 etiam ibi trp. BCMN. 30 libro IX trp. LMT.]
5 est add. MOV. 17 I libro trp. OPW. 22 constat] enim add. BCRV.]
Solutio. Ad quod respondentes dicimus sane et catholice concedi quod unus unum genuit, et quod Deus Deum genuit, quia Deus Pater Deum Filium genuit. In Symbolo8 quoque scriptum est: «Lumen de lumine, Deum verum de Deo vero». — Quod vero additur, «ergo genuit se Deum vel alium Deum», neutrum concedendum esse dicimus. Quod alium Deum non genuit, manifestum est, quia unus tantum Deus est. Quod autem se ipsum non genuit, ostendit Augustinus in I libro De Trinitate9 dicens: «Qui putant eius esse potentiae, Deum ut se ipsum ipse genuerit, eo plus errant, quod non solum Deus ita non est, sed nec spiritualis nec corporalis creatura. Nulla enim res est, quae se ipsam gignat ut sit». Et ideo non est credendum vel dicendum quod Deus genuit se.
2. Alia quaestio de eodem. Sed adhuc opponunt garruli ratiocinatores10, dicentes: Si Deus Pater genuit Deum, aut genuit Deum qui est Deus Pater, aut Deum qui non est Deus Pater. Si genuit Deum qui non est Deus Pater, ergo Deus est qui non est Deus Pater; non ergo unus tantum Deus est. Si vero genuit Deum qui est Deus Pater, ergo genuit se ipsum. — Responsio. Ad quod respondemus determinantes illam propositionem qua sic proponunt: «Si Deus Pater genuit Deum, aut Deum qui est Deus Pater, aut Deum qui non est Deus Pater». Hoc enim sane et prave intelligi potest; et ideo respondendum est ita: «Deus Pater genuit Deum qui est ipse Pater», hoc dicimus esse falsum; et concedimus alteram, scilicet «genuit Deum qui non est Pater». Nec tamen «genuit alterum Deum», nec ille qui genitus est alius Deus est quam Pater, sed unus Deus cum Patre. — Si vero additur: «Genuit Deum qui non est Deus Pater», hic distinguimus, quia dupliciter potest intelligi: «genuit Deum qui non est Deus Pater», scilicet Deum Filium, qui Filius non est Pater qui Deus est, hic sensus verus est. Si vero intelligatur sic: «genuit Deum qui non est Deus Pater», id est qui non est Deus qui est Pater, hic sensus falsus est. Unus enim et idem Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus; et e converso Pater et Filius et Spiritus Sanctus est unus Deus.
Cap. 2 (14).
1. Opinio quorundam dicentium tres personas esse unum Deum, unam substantiam, sed non e converso, scilicet unum Deum vel unam substantiam esse tres personas. Quidem tamen veritatis adversarii concedunt Patrem et Filium et Spiritum Sanctum sive tres personas esse unum Deum, unam substantiam, sed nolunt concedere unum Deum sive unam substantiam esse tres personas, dicentes substantiam divinam praedicari de tribus personis, non tres personas de substantia divina.
2. Auctoritates inducit contra eos. Fides autem catholica tenet ac praedicat et tres personas esse unum Deum, unam substantiam sive essentiam sive naturam divinam, et unum Deum sive essentiam divinam esse tres personas. Unde Augustinus in I libro De Trinitate11 ita ait: «Recte ipse Deus Trinitas intelligitur beatus et solus potens»12. Ecce quam expresse dixit «ipse Deus Trinitas», ut ostenderet et ipsum Deum esse Trinitatem et Trinitatem esse ipsum Deum. — Item in eodem: «In verbis, inquit, illis Apostoli», quibus de adventu Christi agens dicit: Quem ostendet beatus et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem etc., «nec Pater proprie nominatus est, nec Filius, nec Spiritus Sanctus, sed beatus et solus potens, id est unus et solus verus Deus, qui est ipsa Trinitas». Ecce et hic aperte dicit unum solum verum Deum esse ipsam Trinitatem; et si unus Deus Trinitas est, ergo unus Deus est tres personae.
3. Item, in libro V De Trinitate13: «Non tres deos, sed unum Deum dicimus esse ipsam praestantissimam Trinitatem». — Item, in libro De fide ad Petrum14, in expositione Symboli: «Satis est christiano rerum creatarum causam, visibilium sive invisibilium, nonnisi bonitatem credere Creatoris, qui est Deus unus et verus, nullamque esse naturam quae non aut ipse sit aut ab ipso, eumque esse Trinitatem, Patrem scilicet et Filium et Spiritum Sanctum». — Item, Augustinus in sermone De fide15: «Credimus unum Deum, unam esse divini nominis Trinitatem». — Idem in VI libro De Trinitate16: «Dicimus Deum solum esse ipsam Trinitatem». Ecce his et aliis pluribus auctoritatibus evidenter ostenditur dicendum esse et concedendum quod unus Deus est Trinitas, et una substantia tres personae; sicut e converso Trinitas dicitur esse unus Deus, et tres personae dicuntur esse una substantia.
19 si autem relative diceretur vel pro relative poneretur add. O (mg.) P. 8 genuit] genuit BCV. 9 quia] quod OP. 10 esse potentiae trp. NRTX. 13 credendum vel dicendum trp. OP. 17 aut] genuit add. OP. 25 Nec non] Nec BMC. 26 ille om. LMNX. 32 et² om. BCTV. 33 et¹ om. BMW.]
4. Redit ad praemissam quaestionem, scilicet an Deus Pater se Deum, an alium genuit Deum. Nunc ad praemissam quaestionem revertamur, ubi quaerebatur an Deus Pater genuerit se Deum, an alium Deum. Ad quod dicimus neutrum fore concedendum. — Dicit tamen Augustinus in epistola Ad Maximum20 quod Deus Pater se alterum genuit, his verbis: «Pater, ut haberet Filium de se ipso, non minuit se ipsum, sed ita genuit de se alterum se, ut totus maneret in se, et esset in Filio tantus, quantus et solus». — Quod ita intelligi potest: id est de se alterum genuit, non utique alterum Deum, sed alteram personam; vel genuit se alterum, id est genuit alterum qui est hoc quod ipse; nam etsi alius sit Pater quam Filius, non est tamen aliud, sed unum.