Sentences, Books I–II
Peter Lombard (1100–1160)
Sententiae in IV Libris Distinctae, libri I–II
First published 1971
Books I–II of Peter Lombard’s Sentences, from the 1971 third edition of the Quaracchi text, with English translation.
Book I: Liber Primus — De Mysterio Trinitatis
Distinctio I: Distinctio I
Cap. 1.
1. Omnis doctrina de rebus vel de signis. Veteris ac novae Legis continentiam diligenti indagine etiam atque etiam considerantibus nobis, praevia Dei gratia innotuit sacrae paginae tractatum circa res vel signa praecipue versari. Ut enim egregius doctor Augustinus ait in libro De doctrina christiana1, «omnis doctrina vel rerum est vel signorum. Sed res etiam per signa discuntur. Proprie autem hic res appellantur, quae non ad significandum aliquid adhibentur; signa vero, quorum usus est in significando». — Eorum autem aliqua sunt quorum omnis usus est in significando, non in iustificando, id est quibus non utimur nisi aliquid significandi gratia, ut aliqua sacramenta legalia; alia quae non solum significant, sed conferunt quod intus adiuvet, sicut evangelica sacramenta. — «Ex quo2 aperte intelligitur quae hic appellentur signa, res illae videlicet quae ad significandum aliquid adhibentur. Omne igitur signum etiam res aliqua est: quod enim nulla res est, ut in eodem Augustinus ait, omnino nihil est; non autem e converso omnis res signum est», quia non adhibetur ad significandum aliquid.
2. Cumque his intenderit theologorum speculatio studiosa atque modesta, divinam Scripturam, formam praescriptam in doctrina, tenere advertet.
3. De his ergo nobis, aditum ad res divinas aliquatenus intelligendas Deo duce aperire volentibus, disserendum est; et «primum3 de rebus, postea de signis disseremus».
4 Sententiarum Petri add. C, Sent. Mag. Petri Novariensis add. M, Sent. Magistri Petri; Cap. 1. Liber primus de trinitate add. X.]
Cap. 2.
1. De rebus communiter agit. «Id ergo in rebus considerandum est, ut in eodem Augustinus ait, quod res aliae sunt quibus fruendum est, aliae quibus utendum est, aliae quae fruuntur et utuntur. Illae quibus fruendum est, nos beatos faciunt; istis quibus utendum est, tendentes ad beatitudinem adiuvamur et quasi adminiculamur, ut ad illas res quae nos beatos faciunt pervenire eisque inhaerere possimus».
2. De rebus quae fruuntur et utuntur. «Res vero quae fruuntur et utuntur, nos sumus, quasi inter utrasque constituti», et Angeli sancti.
3. Quid sit frui et uti. «Frui7 autem est amore inhaerere alicui rei propter se ipsam; uti vero, id quod in usum venerit referre ad obtinendum illud quo fruendum est: alias abuti est, non uti, nam usus illicitus abusus vel abusio nominari debet».
4. De rebus quibus fruendum est. «Res igitur quibus fruendum est, sunt Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Eadem tamen Trinitas quaedam summa res est communisque omnibus fruentibus ea, si tamen res dici debet et non rerum omnium causa, si tamen et causa. Non enim facile potest inveniri nomen quod tantae excellentiae conveniat, nisi quod melius dicitur Trinitas haec unus Deus».
5. De rebus quibus utendum est. Res autem quibus utendum est, mundus est et in eo creata. Unde Augustinus in eodem8 ait: «Utendum est hoc mundo, non fruendum, ut invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciantur», id est ut de temporalibus aeterna capiantur. — Item in eodem9: «In omnibus rebus illae tantum sunt quibus fruendum est, quae aeternae et incommutabiles sunt; ceteris autem utendum est, ut ad illarum perfruitionem perveniatur». Unde Augustinus in libro X De Trinitate10: «Fruimur cognitis in quibus ipsis propter se voluntas delectata conquiescit; utimur vero eis quae ad aliud referimus quo fruendum est».
Cap. 3.
1. Item quid intersit inter frui et uti, aliter quam supra. Notandum vero quod idem Augustinus in libro X De Trinitate11 aliter quam supra accipiens uti et frui, sic dicit: «Uti est assumere aliquid in facultatem voluntatis; frui autem est uti cum gaudio, non adhuc spei, sed iam rei. Ideoque omnis qui fruitur, utitur: assumit enim aliquid in facultatem voluntatis cum fine delectationis; non autem omnis qui utitur, et fruitur, si id quod in facultatem voluntatis assumit, non propter ipsum, sed propter aliud appetivit». — Et attende quia videtur Augustinus dicere illos frui tantum qui in re gaudent, non iam in spe; et ita in hac vita non videmur frui, sed tantum uti, ubi gaudemus in spe, cum supra dictum sit frui esse «amore inhaerere alicui rei propter se», qualiter etiam hic multi adhaerent Deo.
2. Determinatio eorum quae videntur contraria. Haec ergo, quae sibi contradicere videntur, sic determinamus, dicentes nos et hic et in futuro frui; sed ibi proprie, perfecte et plene, ubi per speciem videbimus quo fruemur; hic autem, dum in spe ambulamus12, fruimur quidem, sed non adeo plene. Unde in libro X De Trinitate: «Fruimur cognitis in quibus voluntas est». Idem in libro De doctrina christiana13 ait: «Angeli quibus fruentes iam beati sunt, quo et nos frui desideramus; et quantum illo fruentes iam beati sunt, quo et nos frui desideramus; et quantum in hac vita iam fruimur, vel per speculum vel in aenigmate, tanto nostram peregrinationem et tolerabilius sustinemus et ardentius finire cupimus».
— Alia determinatio. Potest etiam dici quod qui fruitur etiam in hac vita, non tantum habet gaudium spei, sed etiam rei, quia iam delectatur in eo quod diligit, et ita iam rem aliquatenus tenet.
3. Constat ergo quia Deo debemus frui et non uti. «Illo enim, ut ait Augustinus21, frueris, quo efficieris beatus et in quo spem ponis ut ad id pervenias». De hoc idem ait in libro De doctrina christiana: «Dicimus ea re nos frui, quam diligimus propter se; et ea re nobis fruendum esse tantum, qua efficimur beati, ceteris vero utendum». — Frequenter tamen «dicitur frui, cum delectatione uti. Cum enim adest quod diligitur, etiam delectationem secum gerit. Si tamen per eam transieris, et ad illud ubi permanendum est eam retuleris, uteris ea, et abusive, non proprie diceris frui. Si vero inhaeseris atque permanseris, finem in ea ponens laetitiae tuae, tunc vere et proprie frui dicendus es: quod non est faciendum nisi in illa Trinitate, id est in summo et incommutabili bono».
4. Utrum hominibus sit utendum vel fruendum. Cum autem homines qui fruuntur et utuntur aliis rebus, res aliquae sint, quaeritur «utrum frui se debeant, an uti, an utrumque». — Ad quod sic respondet Augustinus in libro De doctrina christiana: «Si propter se homo diligendus est, fruimur eo; si propter aliud, utimur eo. Videtur autem mihi propter se diligendus. Quod enim propter se diligendum est, in eo constituitur beata vita, cuius etiam spes hoc tempore consolatur. In homine autem spes ponenda non est, quia maledictus est qui hoc facit22. Ergo, si advertas, ne se ipso quisquam frui debet, quia non se debet diligere propter se; sed propter illud quo fruendum est».
5. Huic autem contrarium videtur quod Apostolus, ad Philemonem loquens, ait: Ita, frater, ego te fruar in Domino. — Quod ita determinat Augustinus23: «Si dixisset tantum te fruar, et non addidisset in Domino, videretur finem dilectionis ac spem constituisse in eo; sed quia illud addidit, in Domino se finem posuisse eodemque frui significavit». «Cum enim, ut idem Augustinus ait24, homine in Deo frueris, Deo potius quam homine frueris».
6. Hic quaeritur utrum Deus fruatur an utatur nobis. Sed cum Deus diligat nos, ut frequenter Scriptura dicit25, quae «eius dilectionem erga nos multum commendat», quaerit Augustinus quomodo diligat, an ut utens, an ut fruens. — Et procedit ita: «Si fruitur, eget bono nostro: quod nemo sanus dixerit. Ait enim Propheta: Bonorum meorum non indiges; omne enim bonum nostrum vel ipse est, vel ab ipso est. Non ergo fruitur nobis, sed utitur. Si enim nec fruitur nec utitur, non invenio quomodo diligat nos. Neque tamen sic utitur nobis ut nos aliis rebus. Nos enim res quibus utimur, ad id referimus ut Dei bonitate perfruamur; Deus vero ad suam bonitatem usum nostrum refert. Ille enim miseretur nostri propter suam bonitatem, nos autem nobis invicem propter illius bonitatem; ille nostri miseretur ut se perfruamur, nos vero invicem nostri miseremur ut illo fruamur. Cum enim nos alicuius miseremur et alicui consulimus, ad eius quidem facimus utilitatem; sed et nostra fit consequens, cum misericordiam quam aliis impendimus, non relinquit Deus sine mercede. Haec autem merces summa est, ut ipso perfruamur».
7. Utrum fruendum an utendum sit virtutibus. Hic considerandum est utrum virtutibus sit utendum an fruendum. — Quibusdam videtur quod eis sit utendum, et non fruendum. Et hoc confirmant auctoritate Augustini, qui, ut praetaxatum est, dicit «non esse fruendum nisi Trinitate, id est summo et incommutabili bono». — Item dicunt ideo eis fruendum non esse, quia propter se amandae non sunt, sed propter aeternam beatitudinem; illud autem quo fruendum est propter se amandum est. — Sed quod virtutes propter se amandae non sunt, immo propter solam beatitudinem, probant auctoritate Augustini, qui in libro De doctrina christiana ait: «Forte virtutes, quas propter solam beatitudinem amamus, sic persuadere nobis volunt ut ipsam beatitudinem non amemus; quod si faciunt, etiam ipsas utique amare desistemus, quando illam, propter quam solam istas amavimus, non amamus».
27 est OP. 8 eam om. OP. 13 utendum vel fruendum trp. BCLNV. 15 se debeant trp. OP.]
28 alii BNVW, alicui X. 20 sit trp. P. 27 sunt] sint NRTWX. 34 sint] sunt BCWX.]
8. Aliis vero contra videtur, scilicet quod eis fruendum sit, quia propter se petendae et amandae sunt. Et hoc confirmant auctoritate Ambrosii29, qui ait super illum locum Epistolae ad Galatas: Fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia etc.: «Haec non nominat opera, sed fructus, quia propter se petenda sunt». Si vero propter se petenda sunt, ergo propter se amanda.
9. Nos autem, harum quae videtur auctoritatum repugnantiam de medio eximere cupientes, dicimus quod virtutes propter se petendae et amandae sunt, et tamen propter solam beatitudinem. Propter se quidem amandae sunt, quia delectant sui possessores sincera et sancta delectatione, et in eis pariunt gaudium spirituale. Verumtamen non est hic consistendum, sed ultra gradiendum. Non hic haereat dilectionis gressus, neque hic sit dilectionis terminus, sed referatur hoc ad illud summum bonum cui soli omnino inhaerendum est, quia illud propter se tantum amandum est, et ultra illud nihil quaerendum est: illud est enim supremus finis. — Ideo Augustinus dicit quod eas diligimus propter solam beatitudinem, non quin eas propter se diligamus, sed quia id ipsum quod eas diligimus, referimus ad illud summum bonum cui soli inhaerendum est; et in eo permanendum finisque laetitiae ponendus. Quare virtutibus non est fruendum.
10. Sed dicet aliquis: «Frui est amore inhaerere alicui rei propter se ipsam», ut praedictum est; si ergo virtutes propter se amandae sunt, et eis fruendum est. — Ad quod dicimus: In illa descriptione, ubi dicitur propter se ipsam, intelligendum est tantummodo, ut scilicet ametur propter se ipsam tantum, ut non referatur ad aliud, sed ibi ponatur finis. Quod supra ostendit Augustinus, finem ponens laetitiae et dicens: «Si inhaeseris atque permanseris, finem ponens laetitiae tuae, tunc vere et proprie frui dicendus es: quod non est faciendum nisi in illa Trinitate, id est in summo et incommutabili bono». Utendum est ergo virtutibus, et per eas fruendum summo bono. Ita et de voluntate bona dicimus; unde Augustinus in libro X De Trinitate ait: «Voluntas est per quam fruimur». Ita et per virtutes fruimur, non eis, nisi forte aliqua virtus sit Deus, ut caritas, de qua post tractabitur.
11. Epilogus. «Omnium igitur quae dicta sunt ex quo de rebus specialiter tractavimus, haec summa est»: quod aliae sunt quibus fruendum, aliae quibus utendum, aliae quae fruuntur et utuntur; et inter eas quibus utendum est, quaedam sunt per quas fruimur, ut virtutes et potentiae animi, quae sunt naturalia bona. De quibus omnibus, antequam de signis tractemus, agendum est; ac primum de rebus quibus fruendum est, scilicet de sancta atque individua Trinitate.