Sentences, Books I–II
Peter Lombard (1100–1160)
Sententiae in IV Libris Distinctae, libri I–II
First published 1971
Books I–II of Peter Lombard’s Sentences, from the 1971 third edition of the Quaracchi text, with English translation.
Book I: Liber Primus — De Mysterio Trinitatis
Distinctio I: Distinctio I
Distinctio II: Distinctio II
Distinctio III: Distinctio III
Distinctio IV: Distinctio IV
Distinctio V: Distinctio V
Distinctio VI: Distinctio VI
Distinctio VII: Distinctio VII
Distinctio VIII: Distinctio VIII
Distinctio IX: Distinctio IX
Distinctio X: Distinctio X
Distinctio XI: Distinctio XI
Cap. 1 (37).
-
Quod Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio. Hic dicendum est Spiritum Sanctum esse a Patre et Filio et procedere a Patre et Filio; quod multi haeretici negaverunt.
-
Quod autem de utroque procedat, multis divinorum eloquiorum testimoniis comprobatur. Dicit enim Apostolus1: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra. Ecce hic dicitur Spiritus Filii. Et ibi2: Qui autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius. Ipse etiam Filius de Spiritu Sancto dicit in Evangelio3: Quem ego mitto vobis a Patre. — «Patris autem Spiritus dictus est ubi legitur4: Si Spiritus eius qui suscitavit Christum a mortuis habitat in vobis. Et ipse Christus dicit5: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis.
6 solus NRTV (Aug.). 17 sui] om. OP. 19 mitto] mittam LVX (Vulg.). 22 in vobis] om. BCWX.]
Et alio loco13: Quem mittet Pater in nomine meo. Et alibi ipse Filius de Spiritu Sancto ait14: De Patre procedit. His et aliis pluribus auctoritatibus ostenditur quod Spiritus Sanctus a Patre et Filio procedit.
- Quod Graeci non concedunt Spiritum Sanctum procedere a Filio. Graeci tamen dicunt Spiritum Sanctum tantum procedere a Patre, et non a Filio. — Quare dicant prima causa *. Quod ideo dicunt, quia Veritas in Evangelio fidem integre continente, de processione Spiritus loquens, solum Patrem commemorat dicens15: Spiritus qui a Patre procedit. — Secunda *. Et ideo etiam, quia in principalibus Conciliis quae apud eos celebrata sunt16, ita Symbola eorum subiunctis anathematibus sancita sunt, ut nulli de Trinitatis fide aliud docere vel aliter praedicare quam ibi continetur liceat. In quibus quidem Symbolis cum Spiritus commemo- retur procedere a Patre, et non a Filio, quicumque, inquiunt, a Filio eum procedere addunt, anathema incurrunt; unde et nos arguunt anathematis reos, — Tertia *. Addunt etiam, ad assertionem suae opinionis et in te- stimonium nostrae damnationis, de Symbolo fidei, quod secundum tra- ditionem praedictorum Conciliorum Leo III, Romae, transcriptum in tabula argentea, post altare beati Pauli, posita, posteris reliquit, pro amore, ut ipse ait, et cautela fidei orthodoxae17. In quo quidem Symbolo, in processione Spiritus solus commemoratur Pater, his verbis18: « Et in Spi- ritum Sanctum, dominum et vivificatorem, ex Patre procedentem, cum Patre et Filio coadorandum et conglorificandum » etc. Illud est Symbo- lum quod in Missa cantatur, editum in Nicaeno Concilio, in fine cuius subiunctum est: «Qui aliud docuerit vel aliter praedicaverit, anathema sit». Ideoque Graeci nos anathematizatos dicunt, quia dicimus Spiritum Sanctum procedere a Filio, quod ibi non continetur. Quod enim secundum nos ibi dicitur, «qui a Patre Filioque procedit », alterum a Latinis est additum, scilicet 'Filioque'.
19 trp. p. causa OP. || quia] quod NOP. 8–9 Secunda] Spiritus secunda causa OP, om. MRW. 9 ideo etiam trp. BCMRTVWX. 15 Tertia om. MPRVW. || Addunt] enim add. BMOPT, quod exp. T. 22 conglorificandum] glorificandum LMPRX, quod corr. R.]
- Responsio ubi determinantur praedicta. Nos autem illa verba ita determinamus: Qui aliud docuerit vel aliter praedicaverit', id est con- trarium docuerit vel contrario modo praedicaverit, anathema sit. 'Aliud' ergo posuit pro 'opposito', qualiter Apostolus in Epistola ad Galatas27: Si quis aliud evangelizaverit, id est contrarium, anathema sit. Non dicit Si quis addiderit, «nam si illud diceret, sibi ipse, ut ait Augustinus28, praeiudicaret, qui cupiebat venire ad quosdam quibus scribebat, sicut ad Thessalonicenses, ut suppleret quae illorum fidei deerant3. Sed qui sup- plet, quod minus erat addit, non quod inerat tollit. Qui autem prae- tergreditur fidei regulam, non accedit in via, sed recedit a via». — Re- sponsio alia. Ad illud autem quod de Evangelio opponunt, respondemus ita: Quia cum dicat in eo Veritas 4 Spiritum Sanctum a Patre procedere, non addit solo, et ideo etiam a se procedere non negat; sed ideo Patrem tantum nominat, «quia5 ad eum solet referre etiam quod ipsius est », quia ab illo habet.
Cap. 2 (38).
-
Quod Graeci in sensu nobiscum conveniunt etsi verbis differant. Sciendum tamen est quod Graeci confitentur Spiritum Sanctum esse Filii Sicut Patris, quia et Apostolus dicit29 Spiritum Filii; et Veritas in Evan- gelio30 Spiritum veritatis. Sed cum non sit aliud Spiritum Sanctum esse Patris vel Filii, quam esse a Patre et Filio, etiam in hoc in eandem no- biscum fidei sententiam convenire videntur, licet verbis dissentiant.
-
Auctoritatibus Graecorum ostendit Spiritum Sanctum procedere etiam a Filio. Unde etiam quidam eorum catholici doctores, intelligentes unam eandemque fore sententiam praedictorum verborum, quibus dicitur Spiritus Sanctus procedere a Filio et esse Filii, professi sunt Spiritum Sanctum etiam a Filio procedere. Unde Athanasius in Symbolo fidei: «Spiritus Sanctus a Patre et Filio, non factus, non creatus, nec genitus, sed procedens». Ecce Spiritum Sanctum aperte dicit procedere a Patre et Filio.
31 add. LRWX. 8 ipse] ipsi BCM. 12–13 Rubrica NTX, om. alii codd. 24 licet] in add. LNRVWX.]
-
Didymus etiam, eorum maximus doctor, in libro De Spiritu Sancto39 Spiritum Sanctum a Filio procedere dicit: «Salvator inquit, qui et Veritas40: Non enim loquetur a semetipso, hoc est non sine me et sine meo et Patris arbitrio, quia inseparabilis est a me et a Patris voluntate, quia ex se non est, sed ex Patre et me est. Hoc enim ipsum, quod sub- sistit et loquitur, a Patre et a me illi est». — Item41: « Spiritus Sanctus, qui est Spiritus veritatis Spiritusque sapientiae, non potest audire a Filio loquente quae nescit cum hoc ipsum sit quod profertur a Filio, id. est procedens Deus de Deo, Spiritus veritatis procedens a Veritate, consolator manans ex consolatione ».
-
Item Cyrillus episcopus in Epistola Nestorio directa42 ait: « Spiritus intelligitur per se, secundum quod Spiritus est, et non Filius, sed tamen non est alienus ab eo. Spiritus enim veritatis nominatur, et profluit ab eo sicut ex Deo Patre ».
-
Ioannes quoque Chrysostomus in homilia quadam De expositione Symboli sic ait: «Iste est Spiritus Sanctus, procedens de Patre et Filio, qui dividit dona propria prout vult43. Idem in alia homi- lia44: « Credendum est Spiritum Sanctum Patris esse et Filii, Istum Spiri- tum Sanctum dicimus Patri et Filio coaequalem et procedentem de Patre et Filio. Hoc credite, ne colloquia mala corrumpant bonos mores45». — Ecce a doctoribus Graecorum aperta habemus testimonia, quibus Spiritus Sanctus a Patre et Filio procedere ostenditur. Omnis ergo lingua confiteatur46 Spiritum Sanctum procedere a Patre et Filio.
47 nec RVX. || nec] non OP. 5 dicit] dixit LVX. 8 loquetur] loquitur. NVX. 15 manans] manens LOPM. 25 colloquia mala] prava colloquia OP.