Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Quaestio LXII: De medio virtutum
Quaestio LXIII: De connexione virtutum
Articulus I: Utrum virtutes morales sint ad invicem connexae
Articulus II: Utrum virtutes morales possint esse sine caritate
Articulus III: Utrum caritas possit esse sine aliis virtutibus moralibus
Articulus IV: Utrum fides et spes possint esse sine caritate
In articulo quarto eiusdem quaestionis sexagesimaequintae, adverte quod hic est sermo de affirmatione et negatione virtutis ratione status, et non ratione essentiae: quoniam eadem numero qualitas affirmatur et negatur virtus secundum diversa tempora1. Intendit ergo Auctor quod fides et spes sine caritate non sunt virtutes, quia non sunt in statu virtutis: cum caritate autem sunt virtutes, quia sunt in statu virtutis. - Quare autem et quomodo hoc accidat, secundum rationem in littera positam, facile apparet recolentibus, quoad fidem, de eius subiecto, quod est intellectus non absolute, sed a voluntate motus. Ex hoc enim patet quod actus fidei, scilicet credere Deo, cum non sit ab intellectu absolute, exigit necessario intellectum motum a voluntate ad talem actum: aliter non esset credere, nec fidei actus. Ac per hoc, bene credere exigit intellectum bene motum a voluntate: quod esse non potest nisi voluntas sit bene affecta Deo, quod est per caritatem. Et sic fides est in suo perfecto statu, ex hoc quod habet subiectum bene dispositum: et sic est virtus. Similiter quoque accidit in spe. Quoniam subiectum eius est voluntas affecta meritis: et propterea actus eius, scilicet expectare beatitudinem a Deo, exigit in voluntate meritum, sine quo non esset sperare. Sed habere merita contingit dupliciter: scilicet in intentione tantum; et in re. Et si quidem voluntas speret affecta tantum meritis in intentione, actus quidem est spei, sed imperfectus: si vero speret affecta meritis in re, tunc spes est in suo perfecto statu, habens debitam in proprio subiecto dispositionem. Et sic est virtus, etc.
II. In eodem quarto articulo nota, novitie, circa illud, Credere est alicui propria voluntate assentire, quod Scotus, in XXV distinctione III Sent., in quaestione laterali, nescio quo spiritu ductus, non vult intellectum moveri a voluntate ad credendum; sed sufficit eam non contra movere. Affert enim quod aliter sequeretur quod, proposito in intellectu astra esse paria, posset voluntas imperare credulitatem.
Sed revera experimur quod credere est voluntarium: quamvis aestimationes et dubitationes ad alteram partem sint a persuasionibus et apparentiis. Unde, obiecto insufficiente ad determinandum intellectum ad alteram partem determinate absque formidine alterius partis, ut obiectum fidei est; oportet voluntate supplere, movendo intellectum ad assensum absque formidine: alioquin fidei actus nunquam erit, utpote carens sufficienti causa. - Nec inconvenit ex sola voluntate credere astra esse paria. Sicut enim voluntas determinat potentiam rationalem ad alterum contrariorum ad quae neutraliter se habet, ut dicitur IX Metaphys.2; sic determinat intellectum ad alteram partem contradictionis credendam. Et sicut medicus ex solo odio determinat artem ad occidendum infirmum; ita ex solo amore alicuius quantumcumque extranei, determinatur quis ad credendum id cuius nullam habet rationem.
III. In eodem quarto articulo dubium est de proportionali similitudine in littera posita inter fidem ac spem ad caritatem, et virtutes morales acquisitas ad prudentiam. Et ratio dubii est quia, ut dictum est3, hic est sermo de perfectione et imperfectione virtutum quoad statum. Ex hoc enim sequitur aut quod virtutes morales sine prudentia sunt virtutes secundum essentiam, licet non quoad statum, si similitudo proportionalis tenet: cuius tamen oppositum dictum est, dum dictum est4 quod sine recta ratione habitus temperantiae dispositio tantum ad virtutem esse potest. Aut quod similitudo haec proportionalis non teneat.
IV. Ad hoc dicitur quod dupliciter intelligi potest virtutes morales sine recta ratione esse. Primo, ut sint qualitates habituantes vires animae ad temperata, ad iusta, etc., absque recta ratione omnino. Et si sic esset, huiusmodi habitus non essent virtutes aliquo modo, sed dispositiones ad virtutes: quia deesset eis essentiale principium, ut patet ex definitione virtutis5. Et si in hoc sensu verba litterae suscipiantur, tunc aut velut exemplariter allata; aut secundum similitudinem aliqualem, puta in hoc quod non sunt virtutes simpliciter sed inchoationes virtutum, exponenda sunt.
Secundo intelligi possunt, ut tales habitus sint sine recta ratione perfecta, quae est prudentia. Et sic similitudo optime currit. Quoniam qualitates habituantes vires animae ad temperata, ad iusta, etc., secundum rectam rationem imperfectam extensive, puta quia adhuc non habituavit ad recte praecipiendum in comparationibus diversarum materiarum, sed paulatim ad hoc tenditur; sunt virtutes secundum essentiam, sed non perfectae, quia non sunt in statu virtutis; propter quod diximus6 eas non esse connexas. Et secundum hoc, sicut huiusmodi virtutes se habent ad prudentiam, ita fides et spes ad caritatem: utrobique enim contingit defectus status ex subtractione principii et indispositione subiecti. Virtutes enim morales habent pro subiecto appetitum ut subest rectae rationi perfectae, quae est prudentia simpliciter: et fides et spes intellectum motum a voluntate perfecta, et voluntatem affectam meritis praesentibus, quorum utrumque sola caritate habetur. - Et quoniam littera prudentiam pluries nominat, ideo hic sensus eligendus videtur.
V. In eodem quarto articulo, in responsione ad primum, adverte, novitie, quod Auctor distinguit virtutes in eas secundum proprias rationes, puta fidei, prudentiae, temperantiae, etc.; et in eas ut virtutis perfectae rationem habent. Ita quod considerat fidem inquantum fides; et rursum fidem inquantum est simpliciter virtus; et sic de aliis. Et intendit quod in hoc est differentia inter fidem infusam et prudentiam infusam, quod licet neutra, inquantum virtus, possit esse sine caritate; fides tamen, inquantum fides, esse potest sine illa, quia potest habere sine illa opus suum: salvatur enim sine illa intellectus motus a voluntate ad credendum Deo secundum regulam divinae revelationis, licet non perfecte. Prudentia autem infusa, nec inquantum prudentia, potest esse sine caritate: quia inquantum prudentia, dependet magis ab ultimo quam a finibus proximis, sicut scientia a primis principiis; et propterea, sicut non potest esse sine moralibus infusis, a fortiori non potest esse sine caritate.
VI. Ex praedictis autem7 patet quod aliter se habet caritas ad fidem et spem; et aliter ad morales acquisitas. Istae enim non constituuntur in esse virtutis secundum essentiam, nec secundum statum, per caritatem, aut aliquid eius: sed dum imperantur ab ea, ad superiorem ordinem referuntur. Illae autem ex caritatis praesentia sortiuntur perfectionem status. Propter quod Scotus, in xxxvi distinctione Tertii8, tenens fidem et spem esse perfectas virtutes, sicut morales, sine caritate, minus perspicaciter vidit.
In articulo quinto eiusdem quaestionis, nihil scribendum occurrit.