Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Quaestio LXII: De medio virtutum
Quaestio LXIII: De connexione virtutum
Articulus I: Utrum virtutes morales sint ad invicem connexae
Articulus II: Utrum virtutes morales possint esse sine caritate
In articulo secundo eiusdem sexagesimaequintae quaestionis, adverte tria. Primo, duplicem differentiam, ad propositum, inter morales infusas et acquisitas. Quia infusae perficiunt in ordine ad ultimum finem simpliciter: acquisitae vero, in ordine ad ultimum finem in genere, scilicet boni humani, puta felicitatis positae in X Ethic.1 Et ex hoc secundo differunt, quia morales infusae sunt virtutes simpliciter: acquisitae vero, secundum quid. – Nec propterea putes Auctorem hic contrariari philosopho morali, ac per hoc sibi ipsi, et etiam reliquis. Cum enim vero verum non sit contrarium, ut in calce Peri Hermeneias2 dicitur; et unusquisque verum dicat, si secundum causas ad ipsum spectantes recte iudicet: contingit quod de eodem diversi iudicia sic diversa proferant, ut videantur contraria, non tamen sunt. Ut patet si de infirmo medicus iudicet futuram mortem ex aegritudine, de quo, quia astrorum circulationes promittunt longam vitam, astrologus diutius victurum dixerit: uterque enim, secundum causas proprias, iudicium verum protulit. Et hoc pacto accidit in proposito. Quoniam de virtutibus moralibus acquisitis si secundum humanas causas iudicium fiat, dicuntur et sunt inter maxima bona hominis, et simpliciter virtutes: et hoc spectat ad moralem. Si autem de eisdem iudicandum sit secundum supernaturales et divinas causas, sic sunt et dicuntur virtutes secundum quid: et hoc spectat ad theologum. Unde si non vis in hac re errare, aut despici tanquam voluntarius creator virtutum; attende quo habitu accinctus, naturali scilicet an divino, de his loquatur; et in quolibet venerare veritatem etiam absolute prolatam; quia subintelligitur in qualibet arte et scientia, quod gaudeat propriis.
Secundo adverte quod, sicut prudentia acquisita pendet a virtutibus moralibus tanquam a proximis principiis stabilientibus proximos prudentiae fines; et ab appetitu naturali felicitatis tanquam a primo principio stabilienti ultimum finem humanum: ita prudentia supernaturalis dependet a moralibus infusis tanquam a proximis principiis fines proximos supernaturales afferentibus; et a caritate tanquam a primo principio ultimum supernaturalem finem in appetitu firmante.
Tertio adverte, quod hic Auctor ponit virtutes morales acquisitas in gentilibus multis: ut cum inferius3 de necessitate gratiae ad opera moraliter perfecta, et de actionibus infidelium erit sermo, non erres, putando quod hic sermo fuerit de virtutibus secundum se, et non in natura lapsa. Quamvis enim praesens sermo sit de virtutibus secundum se, quia tamen Auctor ipse expresse applicat eum ad gentiles sine caritate, oportet hanc sustinere doctrinam etiam in natura infirma, qualis fuit in gentilibus huiusmodi.