Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Articulus I: Utrum sint aliquae virtutes theologicae
Articulus II: Utrum virtutes theologicae distinguantur ab intellectualibus et moralibus
Articulus III: Utrum convenienter fides, spes et caritas ponantur virtutes theologicae
Articulus IV: Utrum fides sit prior spe, et spes caritate
In articulo quarto eiusdem sexagesimaesecundae quaestionis, nota quod habitus virtutum theologicarum simul infundi, potest intelligi tripliciter. Uno modo, sic quod, quandocumque infunditur una, infundantur tunc omnes. Et hoc est manifeste falsum: quia quotidie fidelibus poenitentibus infunditur habitus caritatis, et non fidei neque spei. - Alio modo, ut quandocumque infunditur una, infundatur vel infusa sit alia. Et hoc non salvat veritatem litterae: quia non salvat simultatem infusionis. Nec est verum: quia si baptizetur adultus in peccato fornicationis perseverans, suscipit fidei speique habitum, suscipiendo characterem, et est vere fidelis; et tamen nec suscepit, nec suscipit caritatem. - Hoc ergo modo intelligitur: quantum est ex parte infundentis, et ratione infusionis; quamvis ex dispositione receptivi, vel quia perdidit unam et non alias, vel est indispositus ad unam et non alias, oppositum contingat. Et hic sensus est formalis et verus. Formalis quidem, quia infusionem, ut infusio est, iudicat. Verus autem, quia quantum est ex parte infusionis, simul omnes infunduntur. Et casus obstantes ex parte receptivi, per accidens eveniunt: accidit enim quod hic qui baptizatur, sit indispositus ad caritatem; et similiter quod hic baptizatus cadat a caritate, quam simul cum fide et spe suscepit.
II. In responsione ad tertium eiusdem articuli, habes quod spes praecedit ordine generationis caritatem, ut actus utriusque respicit Deum, cui spes innititur, et quem caritas amat: quamvis subsequatur, etiam hoc ordine, caritatem, ut actus utriusque respicit futuram beatitudinem, quae obiective est Deus ipse; quam beatitudinem spes respicit ut bonum speratum, et caritas ut amatum. Et quia virtutes istae ordinant, scilicet suos actus, ut respiciunt Deum; ideo dictum est in corpore articuli quod, scilicet ordine originis, spes praecedit caritatem.