Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Articulus I: Utrum sint aliquae virtutes theologicae
Articulus II: Utrum virtutes theologicae distinguantur ab intellectualibus et moralibus
Articulus III: Utrum convenienter fides, spes et caritas ponantur virtutes theologicae
In articulo tertio eiusdem quaestionis sexagesimaesecundae, in responsione ad primum, adverte quod Auctor reddit rationem indigentiae habitus naturalis in intellectu ex indigentia specierum intelligibilium ad intelligendum, non quod putet habitum naturalem in intellectu, qui vocatur intellectus principiorum, esse idem quod species intelligibiles, ut patet ex supra1 dictis: sed, quoniam intellectum egere speciebus intelligibilibus ad hoc ut intelligat, est intellectum non esse per seipsum in actu, ita quod possit absque superaddita qualitate exire in actum intelligendi; et ex hoc habetur quod per suam essentiam non potest vim habitus naturalis habere; et experimur in nobis aliquem naturalem habitum ad intelligendum habere, respectu scilicet principiorum tam in speculativis quam in practicis; optime sequitur quod oportet in intellectu ponere aliquem habitum naturalem. Quasi diceret: Respectu finis naturalis, oportet ponere aut habitus naturales; aut potentias supplentes vices habituum. Sed in intellectu non potest poni quod potentia suppleat vicem habitus: quod ex hoc manifestum fit, quia scilicet ex se est adeo in potentia, ut egeat adventitia specie intelligibili, si debet intelligere. Ergo oportet in eo apponere naturalem habitum. In voluntate autem, ipsa potentia vices naturalis habitus optime praebet: quia naturaliter ex seipsa inclinatur ad tendendum in finem naturalem; et est secundum se appetitus naturaliter coaptatus, seu conformis, huiusmodi fini, etc. Et ideo non oportet in ea ponere naturales habitus. Secus autem est respectu supernaturalis finis, ut patet in littera.
Quid sit autem ista conformitas appetitus ad finem, cum de caritate tractabitur2, patebit: sicut etiam de actu spei3. Nunc enim in universali sermo est. Pro nunc tamen cogita, novitie, amicorum voluntates esse habitualiter conformes per idem velle et idem nolle habitualiter, idest per habitus ad haec inclinantes, quos constat esse amoris.
II. In responsione ad secundum eiusdem articuli et quaestionis, nota quod tam fides quam spes acquisita est duplex: una respectu eorum quae sub ordine creaturae, seu naturali, cadunt; altera est respectu supernaturalium, scilicet quod Deus est trinus, et incarnatus est, et aliorum huiusmodi. Et licet Auctor in littera non expresse loquatur nisi de fide et spe acquisitis respectu eorum quae sunt in potestate humana, et eas excludat a numero virtutum; si tamen attendatur ratio, videbitur quod eadem ratione nec fides nec spes acquisitae respectu supernaturalium, sunt virtutes. Si enim advertas quod obiectum, habitum et actum proportionaliter sibi invicem respondere oportet, ac per hoc, obiecto supernaturali nec actus nec habitus naturalis proportionatus est; et quod virtutes oportet esse non qualescumque habitus, sed dispositiones perfecti ad optimum4, reddentes actus proportionatos obiecto: consequens esse videbis quod fides et spes acquisitae respectu supernaturalium, multo minus sunt virtutes quam fides et spes acquisitae respectu eorum quae sunt in potestate humana. Si enim fides et spes acquisitae respectu possibilium nostrorum, deficiunt a ratione virtutis quia non sunt proportionatae obiectis, quia sunt de visibilibus non videndo, et de possibilibus haberi non habendo, ut in littera dicitur, et bene; quanto magis fides et spes acquisita de credibilibus et sperandis supernaturaliter, deficiunt a ratione virtutis, propter improportionem maiorem, quia scilicet ad supernaturalia ordinant secundum vires naturales. Quod enim hic sit improportio, patet. Quod maior vero, declaratur ex eo quod plus deficit actus secundum vires naturae a perfectione debita ad proportionem tanti obiecti, quam actus fidei de humanis a visione eorum. Hi enim sunt nostri ordinis, et per virtutem creatam potest mens nostra perfici de his: illi autem sunt diversorum ordinum, scilicet naturalis et supernaturalis, et non nisi per Deum infundentem potest mens proportionate perfici de illis. Unde, ut in littera dicitur, fides et spes infusae habent quod sint virtutes ex eo quod sunt divini ordinis essentialiter, et non solum quantum ad materiam: ex hoc enim habent quod actus proportionatos obiectis eliciunt, efficaces ad coniungendum obiectis. Et quamvis imperfectionem evidentiae habeant, iustum tamen est ut quod infirmum est Dei, fortius sit hominibus.
III. Ex hoc autem habes solutionem tractatorum a Scoto in XXVI distinctione III Sent. Habes enim quod ad theologicam virtutem, nisi aequivoce loquamur, exigitur quod sit divini seu supernaturalis ordinis essentialiter; et sic oportet haberi sola infusione divina, ut etiam in primo articulo dictum est. - Habes quoque quod aliud est loqui de habitu theologico; et aliud de virtute theologica. Nam habitus theologicos in nobis acquisitos dari, ut habitum scientiae imperfectae, qualis est theologia nostra, quae inevidens est, et opinionis, et fidei, et dilectionis, et spei, non negamus: virtutes autem theologicas acquisitas dari negamus. Et in promptu causa est: quia improportionata sunt acquisita omnia ad actus infallibiliter rectos et proportionatos supernaturalibus, ut patet ex dictis.