Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Articulus I: Utrum habitus intellectuales speculativi sint virtutes
Articulus II: Utrum sint tantum tres habitus intellectuales speculativi, scilicet sapientia, scientia et intellectus
Articulus III: Utrum habitus intellectualis qui est ars, sit virtus
Articulus IV: Utrum prudentia sit virtus distincta ab arte
Articulus V: Utrum prudentia sit virtus necessaria homini
In articulo quinto eiusdem quinquagesimaeseptimae quaestionis, in responsione ad tertium, dubium occurrit, quia Auctor contradicit veritati, et sibi. Nam secundum veritatem, et ipsum in articulo praecedente, ars non praesupponit appetitum rectum, neque spectat ad ipsum, neque facit aut inclinat ad ipsum; ut patet ex se, et ex supradictis1 manifeste. Hic vero littera, loquens de intellectu practico non solum quoad prudentiam, sed quoad artem, dicit quod veritas intellectus practici accipitur per conformitatem ad appetitum rectum. Quod est contra praedicta.
Et quod loquatur de intellectu practico universaliter, ut extendit se ad artem, patet ex duobus. Primo, quia dicit quod haec conformitas ad appetitum rectum habet locum in contingentibus quae a nobis fiunt, sive sint agibilia, sive factibilia. Secundo, ex hoc quod statim ex hac radice reddit causam obiecti proprii intellectus practici extensi explicite ad artem et prudentiam.
II. Ad hoc dicitur quod, quia intellectus practicus convenit cum speculativo in actu cognitionis, et differt in actu directionis; differentia practici a speculativo non penes cognoscere, sed penes dirigere attenditur. Ideo veritas intellectus speculativi consistit in cognoscere: veritas autem intellectus practici in dirigere. Et sic veritas intellectus speculativi consistit in hoc, quod cognoscere adaequatur rei cognitae: veritas autem intellectus practici consistit in hoc, quod dirigere adaequatur principio directivo. – Ut autem habetur IX Metaphys.2, principium determinativum, ac per hoc directivum, artis ad operandum, est appetitus. Cum igitur unumquodque ita se habeat ad veritatem sicut ad entitatem, directionis actus, proprius intellectui practico, et quoad esse et quoad veritatem, pendet ab appetitu. Et hoc liquet.
III. Sed quoniam in littera dicitur quod pendet ex appetitu recto, scito quod rectitudo ista non est uniformiter accipienda. Directio namque vera intellectus practici in agilibus, attenditur penes conformitatem ad appetitum rectum rectitudine finis moralium, quae est bonitas moralis. Directio autem vera intellectus practici in factibilibus, attenditur penes conformitatem ad appetitum rectum rectitudine finis artificialium: quod non est appetitum esse bonum moraliter, sed esse rectum, idest tendere in rectum finem. In omni enim arte est dare finem rectum, et non rectum.
Intantum autem pendet veritas directionis intellectus practici ab appetitu recto in factilibus, quod si statuifica repraesentaret hominem, et per statuam intendat monstrum aut improportionata membra, volens vel nolens faciat, directio erronea erit, et non ab arte: quoniam ipsa verorum tantum est, quia virtus est. Si autem intendat repraesentare monstrum, vel talem improportionem, directio vera et opus verum erit, utpote conformitatem habens intento fini, cui nata est conformari talis ratio.
IV. Nec te decipiat, novitie, quisquam, dicens veritatem huiusmodi non spectare ad artem, sed artis usum. Et consequenter, quia usus etiam intellectus speculativi ab appetitu pendet, sicut contingit logicum syllogizare ex quatuor terminis volentem, et ex tribus etiam volentem, ac per hoc vere vel non vere logica uti; ita in arte. Huiusmodi ergo veritas directionis ad usum spectat, non ad artem ipsam.
Adverte namque coincidentiam usus cum directione in arte: et vide quare apparet quod veritas huiusmodi spectet ad usum, et non ad artem. Quamvis enim usus et directio in arte coincidant, distinguuntur tamen saltem ratione: et arti convenit directionis veritas, non ratione usus, sed ratione propriae naturae, quae nata est dirigere non nisi determinata ad directionem ab appetitu recto. In virtutibus autem speculativis, solus usus invenitur pendens ab appetitu.
V. Et per haec satis patet responsio ad obiectionem3. Nam superius dictum est quod ars nec supponit appetitum rectum moraliter; nec inclinat ad ipsum rectum sive moraliter sive artificialiter. Nunc autem dicitur quod propria veritas eius consistit in conformitate ad appetitum rectum non in moralibus, sed in artificialibus; qui tunc est, cum finem habet, a quo obliquando artificiale malum est: quia veritas intellectus practici consistit in adaequato dirigere, ut exteriora opera testantur. Haec autem nec veritati, nec Auctori contradicunt, etc.
VI. In eadem responsione, scilicet ad tertium quinti articuli quaestionis quinquagesimaeseptimae, adverte diligentissime ut iungas haec duo simul: scilicet quod habitus sit virtus intellectualis; et quod sit circa contingentia. Quoniam sibi invicem adversantur. Si enim est intellectualis virtus, ergo semper verus, ac per hoc, non contingentium: quia contingentium multa est falsitas. Et si est contingentium, ergo non semper verus: ac per hoc, non est virtus intellectualis. Hanc difficultatem tractat hic Auctor in hoc argumento. Hanc difficultatem non potest effugere quisquis perfectionem intellectus practici in sola cognitione ponit.
Ubi scito quod Scotus, in III Sent., dist. XXXVI4, intellectum practicum in sola cognitione rectificans, adeo ut prudentiam in sola ratione, absque appetitus bonitate, ponat; non potest huic difficultati satisfacere. Putat autem ipse quod, sicut in speculativis principia ex terminis, et conclusio ex recto syllogismo scitur necessario, ita in practicis:5 et sic perficitur ratio practica. Et illud VI Ethic., quod verum intellectus practici est confesse se habere appetitui recto, glossat, quod appetitui recto non praecedenti, sed apto nato sequi. Ita quod intellectus practicus tunc est verus, quando talis est quod recta electio est nata sibi esse conformis; vel, in idem redit, quando est conformativus rectae electionis sibi; sive sequatur sive non, recta electio.
VII. Sed quantus sit hic error, manifeste patet ex allata difficultate. Nam quantumcumque intellectus noster discurrat, nunquam ad hoc pervenire potest, ut de particularibus contingentibus habitum per se verum semper, acquirat. Quoniam, cum ab eo quod res est vel non est, oratio sit vera vel falsa6; et contingentia aliter et aliter se habeant: impossibile est quod intellectus nostri cognitio conformetur infallibiliter contingentibus. Aut ergo non est virtus prudentia illa Scotica: quia virtus intellectualis, ut patet VI Ethic.7, non est nisi verorum. Aut, si est virtus, non est circa contingentia: et sic non est prudentia, sed scientia moralis.
Et sicut erravit in hoc, ita etiam erravit in glossa illa et in consequentibus: de quibus infra8 erit sermo.
VIII. Tu autem, sectator Aristotelis et divi Thomae, cui datum est videre quod praedicta duo9, si referantur ad perfectionem cognitionis, incompossibilia sunt; inspicias litteram in hac responsione, et invenies quod divinum Auctoris ingenium videns, dixit quod propter hanc rationem, scilicet huius incompossibilitatis, nulla virtus intellectualis ponitur in intellectu speculativo, cuius perfectio consistit in cognoscere, circa contingentia. Unde, ut haec duo coeant, necesse est ad intellectum digredi eius perfectio: ac per hoc, veritas non consistat in cognoscere, sed in alio actu, qui perfectus verusque infallibiliter circa contingentia esse possit. Talis est autem intellectus practicus, ut sic: quoniam eius perfectio ac veritas in actu dirigendi consistit, quae directio infallibiliter est vera circa contingentia, si consona sit appetitui recto praecedenti. Et sic Auctor virtutem intellectualem semper veram respectu contingentium salvavit, non inquantum cognitorum, sed inquantum attingibilium ab humano opere, propter conformitatem ad appetitum rectum.
Propterea esto cautus, non solum novitie, sed vir docte, ne, cum de istis disputas, in intellectu solo sistas. Saepe enim intellectui ut cognoscenti tantum, deerit certa veritas praemissae particularis: quoniam non est cognoscibilis certitudinaliter, ut patet.