Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Articulus I: Utrum habitus intellectuales speculativi sint virtutes
Articulus II: Utrum sint tantum tres habitus intellectuales speculativi, scilicet sapientia, scientia et intellectus
Articulus III: Utrum habitus intellectualis qui est ars, sit virtus
Articulus IV: Utrum prudentia sit virtus distincta ab arte
In articulo quarto, in responsione ad secundum, dubium occurrit, eo quod Auctor hic dicit, cum Aristotele in VI Ethic.1, quod tam ars quam prudentia est in opinativa parte animae, quae, ut ibi, scilicet in VI Ethic., dicitur, distinguitur genere a particula animae scientifica: et, ut ipse divus Thomas ibidem affirmat, opinativum est cogitativa, scientificum autem intellectus. Prudentia igitur in cogitativa ponitur hic: et tamen in quaestione praecedente, art. 3, posita est in intellectu.
Ad hoc dicitur quod prudentia procul dubio est in intellectu, ut se extendit ad singularia. Propter quod, oportet duo hic advertere. Primo, quod intellectus, ut extensus ad singularia, dicit seipsum, et connotat cogitativam, quae est ratio particularis. Quoniam, dato quod intellectus per seipsum cognoscat singulare aliquo modo, perfecta tamen et directa notitia activa, qualis convenit prudentiae, de singularibus singulariter, non convenit intellectui nisi adiuncta sibi cogitativa, ut in VI Ethic.2 dicitur. Ergo opinativa pars animae haec duo insinuat. Ideo diversa invenitur data de ea sententia etiam a divo Thoma, dum in VI Ethic., intuendo connotatam cogitativam, illi tribuit opinativi nomen; et in Prima Parte, qu. LXXIX, art. 9, ad 3, intuendo principantem intellectum, in ipso posuit opinativum: medium enim extremum utrumque sapit.
Secundo, quod unus habitus est quandoque in diversis potentiis sic, quod in una principaliter, et in alia secundario. Et sic prudentia est intellectus principaliter, et in cogitativa et in memorativa secundario. Et propterea diversa de ipsa dicuntur, quae non repugnant, dum nunc principale, nunc secundarium subiectum assignatur. Et de his in IIa IIae, qu. XLVII3, amplior erit sermo, cum prudentiae natura discutietur: nunc sufficiant haec, communia etiam arti.