Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Articulus I: Utrum virtus humana sit habitus
Articulus II: Utrum virtus humana sit habitus operativus
In articulo secundo et tertio eiusdem quinquagesimaequintae quaestionis, dubium occurrit ex Scoto, in I Sent., dist. XVII, qu. III, opinante quod virtus moralis, quatenus virtutis moralis rationem habet, non est operativa: sed quidquid operatur, facit inquantum est habitus. Ita quod nec ex propria ratione ut virtus, nec ut subest prudentiae, est operativa: sed, ut dictum est, ratione substrati, scilicet habitus1.
In duobus autem contradicere Auctori videtur. Primo, in hac materia. Quia in praesenti articulo determinatur quod de ratione virtutis, inquantum virtus, est quod sit habitus operativus: et in sequenti quod sit bonus et boni operativus. – Secundo, in communibus. Quia causa secundaria agit, apud Auctorem2, non solum virtute propria, sed virtute primae, ita quod in aliquid potest virtute principalis, in quod non potest propria virtute: super cuius opposito fundare videtur Scotus dictum suum. Et quia hoc metaphysici videtur negotii, ad propositum veniendum est.
II. Scito igitur quod, quia Scotus moralem virtutem, ut sic, respectum solum posuit addere supra habitum3; ideo consequenter negavit ipsam esse operativam.
Et rursus, quia bonitatem moralem actus posuit in solis relationibus debitae proportionis actus ad potentiam, obiectum, finem, tempus, locum, etc., secundum rectam rationem (sicut pulchritudo non est aliqua qualitas, sed aggregatio convenientium, puta figurae, magnitudinis, coloris, etc.); et relatio non habet proprium principium activum: ideo virtus moralis non est principium activum bonitatis moralis.
Et confirmatur. Quia relatio consequens necessario extrema, non habet propriam causam aliam ab extremis. Iste autem respectus consequitur extrema posita, ex natura extremorum: impossibile est enim aliquem actum sic conditionatum poni in esse, et rationem rectam non poni in esse; cum ex natura extremorum consequatur in actu talis conformitas ad rationem rectam.
III. Nos autem iam primum fundamentum in praecedenti articulo removimus, declarantes virtutem moralem addere supra habitum differentiam specificam, sicut hominem supra animal. Et propterea, consequenter, fatemur quod virtus moralis, inquantum est virtus moralis, est principiativa actus moralis.
IV. Et ad secunda Scoti fundamenta dicimus quod, quidquid sit de essentia bonitatis in actu morali, an scilicet sit qualitas an relatio, quantum ad propositum spectat, non refert. Quoniam illud commune dictum quod relatio non habet causam activam propriam, intelligitur de causalitate propria sic quod terminetur ad ipsam solam: nulla enim causa activa facit solam relationem. Cum quo tamen stat quod habeat per se causam effectivam cum alio. Quod probo. Summum bonum in universo habet causam activam per se intendentem illud: sed ordo universi est summum bonum in universo, ut patet in XII Metaphys.4: ergo habet causam activam per se. Constat autem quod ordo est relatio. – Praeterea, effectus proprius artis per se fit ab arte: sed ordo manifeste fit ab artibus, videmus enim artes dolativas ad hoc tendere ut ordinate et mensurate incidant, etc. – Et sic habitus virtutis moralis facit ordinationem in actu. Unde in responsione ad primum in hoc secundo articulo, littera dicit quod virtus facit operationem ordinatam.
Quomodo autem hoc fiat, non est difficile videre. Si quis enim consideret quod habitus virtutis non causat seorsum a potentia, sed est perfectio potentiae ad causandum actum ordinatum; videbit quod potentia perfecta habitu causabit per se intendendo non solum operationem, sed operationem ordinatam sic; et experientia teste convincetur quod est ratio illi potentiae quod causet regulatam operationem. Et hoc, ut dictum est, manifeste liquet in artificialibus, a quibus concipimus quid interius agitur. Unde fundamentum illud nihil facit pro Scoto ad propositum.
V. Quod autem addit, quod relatio prima consequitur extrema, dignum admiratione videtur. Nam per extrema aut intendit absoluta, aut relationes. Si relationes, hae sunt quae in quaestionem veniunt a quibus causantur: puta relationes singulae ad tempus, ad locum, ad potentiam, et ceterae circumstantiae. – Si absoluta, falsum videtur apud te, quod, posito actu quoad absoluta tantum, et recta ratione in esse, oporteat sequi conformitatem. Quamvis apud nos, posita recta ratione in actu secundo, etc., ut infra5 dicetur, impossibile sit sequi actum difformem. Sed hoc non est quia relatio consequitur: sed quia talis effectus non stat cum tali causa.
Dicito ergo quod virtus facit operationem ordinatam tanquam effectum proprium. Et quod relationem habere sic effectivam per se causam, non inconvenit, sed oportet quandoque.